CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. VI.

latín

(PL 19 0352C) (0353A)
Sexies hic vates centum iam vixerat annis,
Cum Dominus diri pertaesus crimina mundi,
230Multimodosque hominum longa sub luce reatus,
Constringit miserans prolixae in crimina vitae,
Imposuitque modum bis sexaginta per annos,
Vincere quem nullus nulla sub lege valeret. (0353B)
Haec inter sanctos lactat terrena voluptas,
235Captivosque tenet coelesti ex arce meantes:
Dum facies pulchro ridentes corpore cernunt
Femineas, placitisque nimis complexibus haerent,
Progenuere sibi torva cum mole gigantes:
Quorum criminibus Domini patientia tandem
240Cogitur offendi, longam dum concipit iram,
Atque dolet hominem dextra formante creatum
Siderea, sancto permotus pectore fatur:
Ius delere mihi mundi peccata nocentis,
Fluctibus aequoreis totamque involvere terram,
245Humanumque genus vastis mersare fluentis,
Omnigenasque simul pecudes, quae laeta per agros
Gramina detondent, celsis dum collibus errant.
Serpentes nex una premat, volucresque, ferasque,
Ut mea deletis mitescat fraudibus ira.
250Accipit ergo Dei mandata ingentia Noe,
Duplicibus cameris arcam compangere iussus,
Quae teneat volucrum mansura ad germina nidos.
Ac ne fissilibus dissultent robora rimis,
Unguine praepingui linuit bituminis arcam.
255Ipsa fuit plenas ter centum longa per ulnas,
Quinquaginta patens transversam lata per alvum.
At qua sublimi surgunt fastigia tecto,
Edita ter denis in coelum tollitur ulnis,
Assere quadrato nullis censura fluentis,
260Ad medium gestans facili cum cardine postes.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. V.In Genesin (Iuvencus) — Cap. VII. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. VI.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-vi--iuvencus-40962a
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. VI.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-vi--iuvencus-40962a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.