CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. V.

latín

(PL 19 0352A) Nongentos igitur postquam complerat Adamus,
Ter denosque annos, sopitus morte quievit.
Longaevusque dehinc nongentos quinque per annos
200Enochus vixit, quem Cainanus adaequans
Quinque fuit tantum protentis longior annis.
Iunior hoc iterum ter denis decubat annis.
Malaleela senex ter denis, deinde Iaretus
Atque tribus vixit longo constrictior aevo. (0352B)
205Enochus, cui cura fuit servire Potenti,
Et mentem sociare Deo, saiunior istis
Ter centum explicitis, si quinque adiungere cures,
Sexies et denos, subita caligine tectus
Abditur, et Domino multum miserante remotus,
210Felicem placido vivit cum tempore vitam.
At Matusalamus nongentos porrigit orbes,
Septies et denos, unum quis iungere ius est.
Lamechus hoc patre satus, Noele creato,
Talia disseruit, dum vatum more futura
215Praevidet, et sensus venturum mittit in aevum;
Hic secura dabit nobis commercia vitae,
Et durum removebit onus, pacemque reducet,
Quae factis est pulsa malis, nostroque reatu,
Tristibus et dextris, quarum sulcata labore
220Terra negat fructum, Domino maledicta loquente.
Septies hic centum vixit, septemque per annos,
Septuaginta super positis, ut summula poscit. (0352C)
Hoc generante, probis Noelus nobilis actis
Editur, innocuo daturus semina saeclo,
225Tresque creat natos, Sethum, Chamumque, Iafetumque,
Innumerum solitos mollitum tundere ferrum,
Et scintillantes promptim procudere massas.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. L.In Genesin (Iuvencus) — Cap. VI. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. V.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-v--iuvencus-76de33
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. V.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-v--iuvencus-76de33.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.