CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — Hymnus.

latín

1. Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae eius ante thronum Dei sonuit, antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit :
2. Iste sanguis nos tangit, nunc omnes gaudeamus.
3. Et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit :
4. Laus sit in Ierusalem per ruborem huius sanguinis.
5. Deinde venit sacrificium vituli, quod vetus lex ostendebat, sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem Dei Moysi obunbilabat, dorsum illi ostendens.
6. Hoc sunt sacerdotes, qui per linguas suas Deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt.
7. Et dixerunt: O nobilissima turba, virgo ista, quae in terris Ursula vocatur , in summis columba nominatur , quia innocentem turbam ad se collegit.
8. Turba magna, quam incombustus rubus , quem Moyses viderat, significat et quam Dens in prima radice plantaverat, in homine, quem de limo formaverat, ut sine commixtione viri viveret, cum clarissima voce clamavit in purissimo auro, topazio et saphyro circumamicta in auro.
9. Nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi , cum illis ornentur. Amen.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Hildegardis) — De Undecim Milibus Virginum.Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancta Maria. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — Hymnus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-hymnus--hildegardis-bingensis-e630aa
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — Hymnus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-hymnus--hildegardis-bingensis-e630aa.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.