CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancta Maria.

latín

1. Ave, generosa, gloriosa et intacta puella, tu pupilla castitatis, tu materia sanctitatis, quae Deo placuit.
2. Nam haec superna infusio in te fuit, quod supernum verbum in te carnem induit.
3. Tu candidum lilium , quod Deus ante omnem creaturam inspexit.
4. O pulcherrima et dulcissima, quam valde Deus in te delectabatur, cum amplexionem caloris sui in te posuit ita, quod tilius eius de te lactatus est.
5. Venter enim tuus gaudium habuit, cum omnis caelestis symphonia de te sonuit, quia virgo filium Dei portasti; ubi castitas tua in Deo claruit.
6. Viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen , super quod ros cadit, cum ei viriditatem infudit, ut et in te factum est, o mater omnis gaudii.
7. Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam, Dei genetricem. Amen.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Hildegardis) — Hymnus.Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Matthia. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancta Maria.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-hymnus-de-sancta-maria--hildegardis-bingensis-a83714
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancta Maria.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-hymnus-de-sancta-maria--hildegardis-bingensis-a83714.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.