CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Matthia.

latín

1 . Matthias, sanctus per electionem, vir praeliator per victoriam, ante sanguinem agni electionem non habuit, sed tardus in scientia fuit quasi homo, qui perfecte non vigilat.
2. Donum Dei illum excitavit, unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit, quia Deus illum praevidit sicut hominem, quem de limo formavit , cum primus angelus cecidit , qui Deum negavit.
3. Homo, qui electionem vidit, vae, vae, cecidit; boves et arietes habuit, sed faciem suam ab eis retrorsum duxit et illos dimisit.
4. Unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illam sicut Olympum erexit.
5. Tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit, quia Deus illum posuit in locum , quem perditus homo noluit. O mirabile miraculum, quod sie in illo resplenduit !
6. Deus enim ipsum praevidit in miraculis suis , cum nondum haberet meritum operationis, sed mysterium Dei in illo gaudium habuit, quod idem per institutionem suam non habebat.
7. O gaudium gaudiorum, quod Deus sie operatur, cum nescienti homini gratiam suam impendit ita, quod parvulus nescit, ubi magnus volat, cuius alas Deus parvulo tribuit.
8. Deus enim gustum in illo habet, qui seipsum nescit, quia vox eius ad Deum clamat , sicut Mathias fecit , qui dixit : O Deus, Deus meus, qui me creasti, omnia opera mea tua sunt.
9. Nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia, quem Deus in foramine columbae sie elegit. Amen.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancta Maria.Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Spiritu →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Matthia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-hymnus-de-sancto-matthia--hildegardis-bingensis-4899d1
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Matthia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-hymnus-de-sancto-matthia--hildegardis-bingensis-4899d1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.