CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Spiritu

latín

1. O ignee spiritus, laus tibi sit, qui in tympanis et cytharis operaris.
2. Mentes bominum de te flagrant et tabernacula anirnarum eorum vires ipsarum continent.
3. Inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit, et eius lucerna est desiderium.
4. Intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat, quae in aureis operibus sudat.
5. Tu autem semper gladium habes illud , abscifnjdere , quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert,
6. Quando nebula voluntatem et desideria tegit , in quibus anima volat et undique circuit.
7. Sed mens est ligatura voluntatis et desiderii.
8. Cum vero animus se ita erigit, quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae , tu eum citius in igne comburis , cum volueris.
9. Sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat . tu eam , cum vis , stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum.
10. Quando autem malum ad te gladium suum educit, tu illud in cor illius reflngis, sicnt in primo perdito angelo fecisti, ubi turrim superbiae illius in infernum deiecisti.
11. Et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti, qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur.
12. Unde omnes creaturae, quae de te vivunt, te laudant, quia tu pretiosissimum unguentum es fractis et foetidis vulneribus , ubi illa in pretiosisshxas gemmas convertis.
13. Nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere. Amen,

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Matthia.Hymni (Hildegardis) — Sequentia de Sancta Maria. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Spiritu
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-hymnus-de-sancto-spiritu--hildegardis-bingensis-d351be
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto Spiritu», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-hymnus-de-sancto-spiritu--hildegardis-bingensis-d351be.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.