CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — Sequentia de Sancta Maria.

latín

1. O virga ac diadema purpurae regis, quae es in clausuni tua sicut lorica.
2. Tu frondens floruisti in alia vicissitudine, quam Adam omne genus bumanum produceret.
3. Ave. ave, de tuo ventre alia vita processit, qua Adam filios suos denudaverat.
4. O flos, tu non germinasti de rore nee de guttis pluviae, nee aer desuper te volavit , sed divina claritas in nobilissima virga te produxit.
5. O virga, floriditatem tuam Deus in prima die creaturae suae praeviderat.
6. Et de verbo suo auream materiam, o laudabilis virgo, fecit.
7. O quam magnum est. in viribus suis latus viri, de quo Deus formam mulieris produxit, quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae !
8. Inde concinunt caelestia Organa et miratur omnis terra, o laudabilis Maria, quia Deus te valde amavit. Quam valde plangendum et lugendum est, quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit.
9. Nam ipsa mulier, quam Deus matrem omnium posuit, viscera sua cum mulieribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit.
10. Sed , o aurora, de ventre tuo novus sol processit, qui omnia crimina Evae abstersit et maiorem benedictionem per te protulit, quam Eva hominibus nocuisset.
11. Unde, o salvatrix, quae novum lumen humano generi protulisti, collige membra filii tui ad caelestem barmoniam.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Hildegardis) — Hymnus de Sancto SpirituHymni (Hildegardis) — Sequentia de Sancto Maximino. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — Sequentia de Sancta Maria.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-sequentia-de-sancta-maria--hildegardis-bingensis-f70e5d
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — Sequentia de Sancta Maria.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-sequentia-de-sancta-maria--hildegardis-bingensis-f70e5d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.