CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — De Undecim Milibus Virginum.

latín

1. O ecclesia, oculi tui similes saphyro sunt et aures tuae monti Bethel , et nasus tuus est sicut mons murrae et turis et os tuum quasi sonus aquarum multarum.
2. In visione verae fidei Ursula filium Dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum iuvenem vocavit dicens:
3. In multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere, per alienam viam ad te currens velut nubes, quae in purissimo aere currit similis saphyro.
4. Et postquam Ursula sie dixerat, rumor iste per omnes populos exiit.
5. Et dixerunt : Innocentia puellaris ignorantiae nescit, quid dicit.
6. Et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia, usque dum ignea sarcina super eam cecidit.
7. Unde omnes cognoscebant, quia contemptus mundi est sicut mons Bethel.
8. Et cognoverunt etiam suavissimum odorem murrae et turis, quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.
9. Tunc diabolus membra sera invasit, quae nobilissimos mores in corporibus istis ceciderunt.
10. Et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum Dei dixerunt:
11. Wach, rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est.
12. Hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum Dei , quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materie verbi Dei suffocatum est.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Hildegardis) — De Sancto RupertoHymni (Hildegardis) — Hymnus. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — De Undecim Milibus Virginum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-de-undecim-milibus-virginum--hildegardis-bingensis-adc0e2
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — De Undecim Milibus Virginum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-de-undecim-milibus-virginum--hildegardis-bingensis-adc0e2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.