CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFulbertus Carnotensis

Fulbertus Carnotensis · Medieval

Hymni et carmina ecclesiastica — XVI. Idem de seipso.

latín

[0347A]Te de pauperibus natum suscepit alendum
Christus, et immeritum sic enutrivit et auxit,
Ut collata tibi miretur munera mundus,
Nam puero faciles providit adesse magistros,
Et juvenem perduxit ad hoc, ut episcopus esses.
Reges, pontifices, populi, te magnificabant,
Servum censentes prudentem satque fidelem
Esse pii Domini, sed, proh pudor! ipse, nefande,
Prudens nec fidus fueras, ut res manifestat;
Nam contra memorare pudet quam nequiter ipsum
Laeseris, et sanctos ejus tua prava tuentes;
Quae vix ulla satis possunt tormenta piare.
Praestolatur adhuc Dominus tamen ille benignus
[0347B]Et te vivere perpetitur, si forte resciscens,
Segnitiem zelo perimas, meritoque reatum.
Virtus est, Domino parendi firma voluntas,
Virtus est, medium retinendi accepta voluntas.

Sigue explorando

Por su autor
Fulbertus Carnotensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni et carmina ecclesiastica — XV. Fulbertus de seipso.Hymni et carmina ecclesiastica — XVIII. De philomela. →

Expediente

Autor
Fulbertus Carnotensis
Título
Hymni et carmina ecclesiastica — XVI. Idem de seipso.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xvi-idem-de-seips--fulbertus-carnotensis-2695e6
Cita recomendada
Fulbertus Carnotensis, «Hymni et carmina ecclesiastica — XVI. Idem de seipso.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xvi-idem-de-seips--fulbertus-carnotensis-2695e6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.