Aurea personet lyra clara modulamina,
Simplex chorda sit extensa voce quindenaria,
Primum sonum nunc reddat lege Hypodorica,
[0348C]Philomelae demus laudes in voce organica,
Dulce melos decantantes sicut docet musica,
Sine cujus arte vera nulla valent cantica.
Cum telluris vere novo producuntur germina,
Nemorosa circum circa frondescunt et brachia,
Flagrat odor cum suavis florida per gramina
Hilarescit philomela dulcis sonus conscia,
Et extendens modulando gutturis spiramina,
Reddit veris et aestivi temporis praeconia:
Instat nocti et diei voce sub dulcisona,
Soporatis dans quietem cantus per discrimina,
Necnon pulchra viatori laboris solatia,
Vocis ejus pulchritudo clarior quam cythara.
Vincitur omnis cantitando volucrum catervula,
Implet silvas atque cuncta modulis arbustula,
[0348D]Gloriosa valde facta veris prae laetitia,
Volitando scandit alta arborum cacumina,
Ac festiva satis gliscit sibilare carmina.
Cedit anceps ad frondosa resonans umbracula,
Cedit olor, et suavis ipsius melodia,
Cedit tibi timpanistra et sonora tibia:
Quamvis enim videaris corpore permodica,
Tamen cuncti capiuntur tua melodia.
Nemo dedit voci tuae haec dulcia carmina,
Nisi solus Rex coelestis qui gubernat omnia.
(cf. hic et hic)