Mi factor, mea vita, salus, fiducia sola,
[0346D]Da mihi consilium et votum viresque sequendi,
Ambiguus quid agam, quo tandem fine quiescam:
Nam vereor temere suscepto pontificatu
Servandis ovibus, mage quam prodesse, nocere;
Atque ideo puto cedendum melioribus esse.
Sed recolens quod non opibus, neque sanguine fretus,
Conscendi cathedram, pauper de sorde levatus,
Arbitror hoc a te factum sicut tuus est mos,
Nec mutare locum, nisi significaveris, ausim.
Quamvis illaesae moneat mens conscia vitae,
Tu scis, sancte Pater, quid sit tibi gratius horum,
Utiliusque mihi: precor inde tuam pietatem,
Ut mihi digneris hoc inspirare labenti,
Consilium, praesensque juves ad perficiendum.