CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFulbertus Carnotensis

Fulbertus Carnotensis · Medieval

Hymni et carmina ecclesiastica — XIX. De sancto Carauno.

latín

[0349A]Carus abunde Caraune nites
Idque vocamine significas,
Lyricos ideo tibi versiculos canimus hilares,
Et amore pio tu, pie martyr,
Posce nobis veniam.
Roma, superba suis titulis, hunc genitoribus
Eximium tulit ingenii validi puerum,
Animo facilem, specie nitidum,
Tu quoque, martyr, posce nobis veniam.

Prandia lauta modum turbant plerumque diaetae;
Indulges stomacho, mentem male crapula vexat:
Si parcas epulis, sequitur detractio vel laus.
Ut medium teneas labor est, et valde cavendum,
[0349B]Ne tibi tristitiam pariat, sicut suus est mos.
Si possis igitur, prorsus haec prandia vita,
At si non liceat, hilaris cautusque recumbe,
Et liba cuncta parum, tua quae tibi regula dictat;
Nec summam nimiam conjectent multa minuta.

Sigue explorando

Por su autor
Fulbertus Carnotensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni et carmina ecclesiastica — XIV. De eadem re brevius.Hymni et carmina ecclesiastica — XV. Fulbertus de seipso. →

Expediente

Autor
Fulbertus Carnotensis
Título
Hymni et carmina ecclesiastica — XIX. De sancto Carauno.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xix-de-sancto-car--fulbertus-carnotensis-15ada2
Cita recomendada
Fulbertus Carnotensis, «Hymni et carmina ecclesiastica — XIX. De sancto Carauno.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xix-de-sancto-car--fulbertus-carnotensis-15ada2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.