Primus in orbe dies lucis primordia sumpsit.
Alter splendifluis coelum firmavit in oris.
(0388B)Tertius undivagum mare dat cum germine terrae.
Quartus habet Phoebum, lunamque, et sidera coeli.
Quintus plumigeras volucres piscesque natantes.
Sextus quadrupedes, reptans, hominesque fugaces.
Septimus est Domino requies, his rite peractis.
Non quia Cunctipotens humano more laboret
Actibus, aut fessus quaerat requiescere tandem,
Qui semper requietus agit, faciensque quiescit;
Sed quod sacra quies typicis adoperta figuris
Multa gerat signis, et pandat mystica nobis.
Dicta Dei requies, quod rebus jure creandis
Ipsa modus fuerat, cunctis et maxima finis;
Nam nova quaeque fiunt, jam tunc ordita probantur.
Dicta Dei requies, quod nostra redemptio Christus
(0388C)In carne veniens, et carnis vincla resolvens,
Hoc redeunte die felici morte quievit.
Dicta Dei requies, quod nos post mille labores
Solus ubique fovens in se requiescere cogit;
Nec datur ulla quies miseris, nisi suscipit ipse.
Dicta quoque est requies, mundana quod actio praesens
Post sex aetates, quas mundus in ordine currit,
Otia percipiens aeterna pace quiescit.
Dicta quoque est requies, quae nobis ultima sors est,
Nam vitae cursus mundanae molis ad instar:
Sex sunt aetates homini, sed septima mors est.
Prima tenet ortum generis infantia simplex,
Altera deinde pueritia mollis habetur,
Tertia quae sequitur ipsa vocitatur adulta,
(0388D)Quarta gerit virtutis opem speciosa juventa,
Quinta senecta gravis ad ultima tempora vergens,
Sexta venit senium, quod vitae terminat aevum.
Haec tibi, Rex summe, jussu compulsus herili
Servulus Eugenius devota mente dicavit.