Luminis aeterni, lunae lux, lucis origo,
Orbis, et astrorum, iubar aetheris, aeris auctor,
Pax elementorum, naturae conditor, et fons,
Sideris innumeri numerus quem non latet omnis,
5Nomina dans astris, et stellas cursibus aptans,
Immotosque iubens septem constare triones:
Axe licet volvente polos, stant sidera pigra.
Qui numeras cunctas, quas praefert littus, arenas,
Per freta cuncta maris totum quas continet aequor.
10Omnia nosse Deum, quia condidit omnia solus,
Quis dubitet? Quod nosse iubes, coelestia norunt,
Quod tu scire vetas, ignorant omnia coelo.
Missa cadunt, hiemesque cient comitante fragore,
Verberis ignoti volitant per inape flagella,
15Et rutila radians crinitum missile flamma
Iustitiae monitor, sed plus pietatis amator,
Cels or excelsis, specie sed pulchrior omni,
Virtutum virtus, dulcedine dulcior omni,
Lucidior luce, vel lumine clarior omni,
20Editor omnipotens, sed non tamen edite ab ullo,
Qui placidos pluviis das descendentibus imbres.
Sic annena datur cunctis animantibus esca,
Et na ura parens per tempora cuncta ministrat,
Sic plumis vestitur avis, sic frondibus herbae,
25Sic calamos nutrita seges stans armat aristis,
Et tunicis vestita ceres pubescit adulta.
Sic viridis flavescit ager sine semine iacto:
Creditor extorquet sub vomere fenus arator,
Usura praestatur edax, centesima grandis
30Redditur, ac parens votis credentis avari
Debitor exoptat millesima reddere lucra.
Non exactorem pudor inficit, aut dolor ullus
Afficit exactum: contraria vota duorum
Conveniunt, solusque dolet captator iniquus
35Annonae, pretiique vorax, inimicus amicis,
Omnibus adversus, populis insontibus hostis.
Nam sua damna vocat mundi compendia pulchra,
Nil opibus propriis quacunque ex parte minutis.
Exstinctam dolet esse famem, bene dives egenus,
40Semper avarus inops, pauper sub divite nummo
Aestuat, et custos alieni ruris, et auri,
Iudicio punita suo mens semper avara
Dat poenas, animi quae sedem nescit amare:
Diligit haeredem, cui servat cuncta fidelis.
45Nec bona praesentis hic tantum perdere vitae
Contingit miseris: perdunt bona cuncta futura.
Nunquid eris pius, alme Deus, iam morte perempto?
Illi quippe, magis qui proditur impius in se,
Et sibi, vel cunctis solatia tota negavit?
50Nos exempla docent damnati divitis, ingens
Pauperis et requies, qui post sua membra beatus
Abrahae portante sinu per saecla quiescit.
Divitis exstincti tormenta exspectat egestas,
Immitesque vias alterna sorte rependit.
55Serica quem tenuis, quem mollia lina gravabant,
Qui solet aestivum membris sudantibus ostrum
Poscere, deposito confractus murice denso,
Cuius et in digitis non sedit crassius aurum,
Et licet exiguae non ferret pondera gemmae,
60Inter anhelantes tormenta ultricia flammas
Supplicium crudele luens exaestuat ardens,
Et tolerat, poscitque rogans, ardente palato,
Ut gelidum digito mereatur lingua liquorem.
Sed negat hoc immane chaos, crudele profundum.
65Dividit inter aquas, et saeva incendia mortis,
Quae sine fine manent, et stant sub perpete nexu.
Et miser hic, qui dives erat, non vixit egenter,
Vestibus indutus Tyriis processit, et ostro,
Delicias convexit edax, reus inde vocatus,
70Pauperibus miseris quod trux alimenta negabat.
Nam sibi dives erat dapibus conviva repletus.
Si tales damnare decet sub perpete poena,
Qui sibi, non aliis proprium defundere curant,
Quid passurus erit, qui nec sibi praestitit unquam,
75Aut qui aliena rapit praedo temerarius audax,
Cuius facta gemens plangit spoliatus egenus?
Hi nam sunt, quos sola iuvant convivia praedae,
Gutturis, et ventris curam sine laude ferentes,
Ignari, quia quisquis erit praesentis amator
80Vitae, animaeque suae, non diligit ille, sed odit.
Contemptor vitae magis hic servator habetur.
Nil opus est praeferre Deo: sententia prisca est,
Summum crede nefas animam praeferre pudori.
Quam sit grande nefas animam praeferre datori,
85Demere dum liceat, quidquid dedit, et cui confert?
Ergo Deum si corda colant, et mens veneretur,
Nil opus est praeferre Deo, Deus omnis amor sit
Ante animam, simul et vitae praesentis amorem
Postponat mens pura Deo, totamque salutem
90Reiiciat, contemnat opes, patrimonia damnet,
Et securus erit vitae melioris amator
Temporibus sine fine datis, sine limite perpes.
Quod spectat finem, fragile est, totumque caducum.
Quam sit insipiens contemnere velle perenne,
95Et modico quaesisse die peritura repente,
Abrahae doceant iam nos exempla parentis,
Qui natum senior susceptum tardius unum
Spe cito contempsit, iussus produxit ad aram,
Aptavitque neci nimia pietate cruentus;
100Nudato mucrone pater, ferus ille sacerdos
Stabat in officio iam iam feriturus amatum,
Et pius immitis, non tristis fronte doloris,
Non lacrymis undando genas, non unguibus ora
Dilacerans; lamenta silent, et verbera cessant.
105Nato peccati pietas secura minatur
Exitium: sine morte truci pro funere nati
Sic solum exhibito nata est immensa propago.
Hostia grata iacens, et victima mente quieta
Displicuit, placuitque simul, quia corde fideli
110Et pater obtulerat, nec natus vota negabat.
Mox pater omnipotens arietem subrogat aris
Hostia praestatur non orbatura parentes.
Si deus ullus erat Saturnus falcifer unquam,
Hoc faceret, puerosque neci subduceret omnes,
115Annua quos pietas flebat miseranda parentum.
Heu! non orbaret dilecto pignore patres,
Qui planctus, mortesque facit per vota rogatus.
Num verus Deus est, munus qui maius ademit,
Quam praestare potest? Cui natos praestitit unquam?
120Nam Deus omnipotens, verus Deus, omnia praestans,
Non cupit insontum mortes, vitasque nocentum
Non cito consumit, veniae dum cuncta reservat.
Nam quod Isac iussit collum submittere cultro,
Non crudelis erat concessum auferre parenti
125Per patris tam grande nefas, aut iura probare
Censuit amborum; non est tentator habendus,
Aut ignarus erat, quem mens humana lateret.
Cum ratione iubet fieri, quaecunque iubebit.
Sed voluit monstrare Deus, qua mente rogetur,
130Qualiter omnipotens se vult, et iussit amari.
Ostendit cunctis, ut nil praeponier unquam
Debeat aeterno Domino, qui cuncta creavit,
Cuius amore pio sunt contemnenda pericla,
Vel quaecunque placent animis, et quidquid amatur.
135Si iactura fiat, praestat compendia damnum,
Temporis exigui si sint dispendia vitae,
Semper at aeternae felicia lucra dabuntur.
Nec nudo sermone decet promittere tanta.
Quid pater Abraham, quid Isac meruisse leguntur?
140Horum posteritas replevit gentibus orbem.
Barbaries nec sola datur de germine iusto,
Et Romana manus hocce est de sanguine fusa.
Dat maior gentile genus germanus, et hostis,
Et minor eduxit, qui munera pacis amarent.
145Subiiciat quisquam. Sanctorum vera propago
Pacis amatores merito, iusteque creavit.
Nunquid et immites, qui gaudent sanguine fuso,
Debuerat proferre simul feritate cruentos?
Haec illum responsa doment, faciantque silere,
150Non agnoscit iners animi, rationis egenus,
Tempora quod mundi rebus sunt capta duabus:
Aut pax est, aut bella fremunt, quodcunque duorum
Alterutrum mox tempus habet, nec tertia res est,
Tempora quae teneat. Dedit ergo tempora princeps
155Omnia perpetuo generi manifestius Isac.
Aetatem mundi retinens descendit origo,
Continuans dominata manet per saecula mundi.
Nec tempus retinet tantum, spatiatur in orbem,
Qua profert, tollitque diem sol, luminis index,
160Qua nescit lustrare polos, qua flammeus urit,
Imperat et pelago; coelum possedit origo
Sancta prophetarum, tenet et loca magna piorum
Omnia possedit benedicti lata propago.
Sed nec solus erat, quem spes secura futuri
165Egregie faceret praesentem temnere vitam.
Ignea tres pueros fornax exceperat ardens
Nomine pro Domini; sed mox tepuere calores,
Frigidus ignis erat, gelidis incendia flammis
Mirantur cecidisse, simul non fervor anhelat
170Torridus, aut adytum lambebat flamma camini.
Crinibus ignitis ieiuna alimenta recusat
Fastidita fames, reiecto fomite pingui,
Non fuit ignis edax: quem roris spiritus afflans
Imbrifer exstinxit, mitissimus angelus intrans,
175Cuius erat similis divinae prolis imago.
Non vestis flammata viris, non crinis adustus,
Flamma nec extremae laesit vestigia plantae,
Conculcata licet toties gradientibus illis.
Illaesos pueros expavit Persa tyrannus:
180Egrediantur, ait dominum confessus eorum
Plenius, atque suum solium iubet omnis adoret
Parthicus, imperio subiectus regis, et aulae.
Saeva Danielem rabies, atque ora leonum
Non tetigere pium, cui destinat insuper escam
185Magna Dei pietas, ieiuno utroque leone.
Quis petit, et vixit venator inermis arenam?
Amphitheatrales qui non tremuere furores,
Cum crepitante sono productus verberat auras,
Longius assistens Massylum ex arte lacessit,
190Lintea fluxa trahens: venabula longa tenentur
Poplite subnixo, duro sub pelle lacerto,
Inguinibus strictis, nudato pectore sursum?
Cum residens caveis inter spectacula festa
Vota facit populus, valido ne bestia morsu
195Sanguinis humani sanie perfusa madescat.
Quando duos pariter suscepit arena leones,
Praesidio si porta fugae spatiosior obstet
Clausa, patensque simul bisseno cardine verso,
Hinc vir adest, atque inde fera, stantunus ad unum.
200Hinc armata manus ferro, hinc dentibus ora.
Et tamen auxilio supra caput imminet alter,
Morsibus illisis ne bestia membra iacentis
Vexet, et horrorem faciat dilecta voluptas.
Quis, rogo, tam saevas rabies compescere vindex
205Armatus praesumpsit homo? clarissimus ille
Alcides, quem monstra ferunt domuisse nefanda,
Qui virtute polos meruisse est dictus, et astra,
Vix unum exstinxit captum per colla leonem,
Si tamen huic verax per saecula fama locuta est.
210Sed hic plena fides hominis pietate Tonantis
Exegit virtutis opus, miracula summa.
Ille Dei famulus fuerat, non sorte Dianae,
Quae solet insontum fuso gaudere cruore,
Sanguinis humani nunquam satiata, catervis
215Hospitibus caesis, humana tabe madescens
Taurica per Colchos crudelis virginis ara.
Petrus apostolico digne subnixus honore,
Discipulus Domini, crucis almae signifer et dux
Gentibus innumeris positus sub lege fideli,
220Retia post pelagi vilissima piscis aquosi
Praeco Dei solers, et veri dogmatis index,
Ianitor aethereus, vel primus in orbe sacerdos,
Temporibus nostris Christo regnante tonanter,
Quanta, docens populos, turbis miracula fecit,
225Impendens Asiae nulla mercede salutem,
Europaeque simul nixus virtute magistri?
Et ne Roma diu nesciret munera Christi,
Hanc, Paulo comitante, petit, pia iussa sequendo.
Exorans precibus Magum per celsa volantem
230Simona mendacem sternit, spectante Nerone.
Ficta Dei proles nimia est collapsa ruina.
Sic imitatorem sed non imitabilis ignis,
Fulmina mentitum, perculsum fulmine vero
Sacrilegum cecidisse ferunt Salmonea regem.
235Ecce, quid alma fides exegit ab arce Tonantis,
Ut vitas, mortesque daret sermone fideli.
Mors cita, vita redux, verbo mandante, recurrit.
Naturae famulatus adest servire paratus,
Obsequitur, Dominique vices cognoscit agentem.
240Exigit hoc simplex spes, vox pia, vota fidelis.
Omnia nam constat precibus cito posse mereri,
Vivere quos libuit sub tali tramite vitae.
Quod si cuncta velim miracula currere solers,
Non mihi sufficient mortalis tempora vitae,
245Multa licet maneant sub quovis limite longo.
Sed ne forte legat haec carmina nostra profanus,
Quem lateat lex sancta Dei, nec credulus exstet,
Impendat quid pura fides, praesumptio simplex;
Nec tamen aeternum modico pro tempore quaerat,
250Et neget, Abraham tantum fecisse beatum,
Vel quoscunque docet sancta Scriptura fideles:
Historias currant Danaum, gentisque Quirinae.
Qua pro laude sua, vel qua pro regno alieno,
Mentibus infectis animosae cladis amore,
255Ausi omnes scelerare manus de morte suorum,
Aut certe de strage sua. Menecea Creontis
Statius ostendit, qui fuso sponte cruore,
Ut pater orbatus furiarum regna teneret,
Thebanos proprio perfudit sanguine muros.
260Si consanguineos scelus est iugulare propinquos,
Est furiale nefas in se convertere ferrum.
Hoc facinus nec nomen habet, sed nemo profecto
Miretur hominum tam saeva piacula gentis.
Non aliter potuit sceptrum transire profanum
265Ad successores, quod gesserat Oedipus unquam.
Iam ferus ipse Creon locastae proximus haeres,
Et germanus erat: quasi lex est ipsius aulae
Criminibus, lacrymisque ducum sua regna dicare.
Codrus Apollineae tripodis responsa requirit:
270Accipit infelix, alieni causa triumphi;
Vestibus indutus famuli petit arma tyranni,
Nam cui bella negant, fecerunt iurgia mortem:
In dubiis mors est inopem simulare tyranno.
Ausa Leonidae, nocturnaque bella legantur.
275Castra inimica petens invasit nocte silenti,
Et fuit una cohors tantum munita tenebris.
Nox erat umbo viris, manus haec confusa periclis,
Spe mortis praesumpta suae; qui luce repulsa
Millenos petiere viros spernendo salutem.
280Invadunt populos, obscura strage cruentant,
Dum nescit quem quisque ferit, cui quisque repugnat,
Obtruncat socium, carum prosternit amicum,
Amputat ignarus fratrem, iugulatque propinquum.
Dum pater obscura defensus nocte putatur,
285Sic ibi procubuit nati pietate peremptus.
Viveret, et vitam longo produceret aevo,
Ni sobolem genitor nimiae pietatis haberet:
Foedere namque reus punitur crimine sancto,
Nec reor, esse nefas Persis occidere patres,
290Quos sua iura probant thalamis asciscere matres.
Ara Philenorum Libycas possedit arenas.
Portio telluris fratrum concessa furori,
Solis adusta rotis, nigris infecta venenis,
Ignibus aethereis, gelidis obsessa cerastis,
295Inter serpentum glacies, atque aeris aestus
Ignorat mutare vices per tempora tellus,
Puniceum retinens ingenti sole ruborem.
Illic securi spatiantur ubique chelydri,
Defendit quos flamma nocens, quos terra perusta
300Tot desertorum, quorum sub iure tenentur.
Quid facerent fratres, si florea rura petissent,
Si tellus fecunda foret nimis ubere glebae?
Aut si vipereis non esset noxia tellus
Flatibus, et nullas mandarent sibila mortes?
305Nonne pererrantes issent, qua flammeus axis,
Extendit qua zona polos rubicunda colore,
Aut hiemis glacies aeterno frigore tristis
Semper anhelantis torpet ignara vaporis?
Haec plaga germanos nunquam prohiberet euntes,
310Limite sed posito niveas mensura pruinas
Finderet, et Scythicas retineret tracta paludes,
Quae Romanus amor patres implere coegit,
Dicere, si valeam, vero sermone probabo.
Optima nam vindex exempla, ac pessima Brutus,
315Horror amorque novus, civis pius, impius auctor,
Iure pater patriae, natis et regibus hostis,
Atque pudicitiae laesae castissimus ultor
Post regale nefas, quod castae gessit adulter,
Invasor thalami genialis, praedo pudoris.
320Quod scelus admisit, postquam fera regna tyranni
Expulit, et gemino perstrinxit consule Romam,
Annua festivis disponens fascibus acta?
Regia bella gerens, naturae bella peregit,
Membra cruore suo perfudit ab hoste reversus
325Consul, et in sobolis vertit pia colla secures
Hostibus aptatas, funesta fraude profanas,
Civibus hostiles, orbatricesque suorum.
Ibat in exsequias iuvenum exsecranda senectus,
Unus erat vitae natorum, et funeris auctor.
330Hoc scelus admissum tam saevo crimine non est.
Dulcis amor patriae, qui patrem fecit amarum,
Aut fecit non esse patrem iam prole perempta.
Pro quibus arma tulit, hoc se qui pignore privat?
Alter erat senior, qui natam perculit ense,
335Quando dolens genitor planetus de pignore fecit.
Praevenit affectus, ne corde premenda libido
Tolleret ingenti cum libertate pudorem.
Causa pudicitiae naturae iura diremit,
Libertatis amor vicit pietatis amorem.
340Immemor hinc generis factus, non immemor Urbis,
Sanguinis oblitus fecit de patre novercam.
Virginis eximiae pater impius esse recusat,
Ne sit avus famuli, pondus ditionis honestas
Extimuit; formido fuit lasciva voluptas,
345Illicitosque thoros obsceno crimine captos
Horruit iratus: gemitus, vincente dolore,
Fudit virginei truculentus funeris haeres.
Libertatis opus solatia planctibus egit.
Militis armati tantum potuisse dolorem,
350Mirantur populi; quia captus amore pudoris
Hostis erat generis, prolis mors, sanguinis haustor.
Quid Torquata manus? nato pro laude periclum
Intulit ostendens, quae sit censura parentis.
Nam neque culpa fuit. Patriae pugnando triumphum
355Vulneribus dedit ille suis, quibus hoste perempto
Contigit exstingui, tanquam superata iuventus.
Quamvis nemo sua stravit post bella cohortes,
Relliquias cladis gladio feriente necavit.
Addo, quod invictum, dantemque ex hoste tropaea
360Moenibus eripuit patriae de clade duelli.
Quis, rogo, dux poenas unquam est victoribus ausus?
Aut quis adoratum, populo laudante per urbes,
Inter victrices audax post bella cohortes,
Atque triumphales post horrida praeliacurrus
365Percuteret sublime caput, lamenta triumphis
Iungeret, et laetis misceret tristia rebus?
Oppressit votiva dolor, festiva recedunt,
Publica funereo turbantur gaudia luctu.
Poenituit vicisse ducem, cui gloria mortem
370Intulit, et miles bellorum prospera flevit.
Dum lueret victor poenas virtutis honestae,
Maxima iustitium victoria grande paravit,
Vindicat hostiles gemitus fera dextra parentis,
Sanguinis ingessit pietas inimica dolorem,
375Barbara quem rabies hostili cuspide missa.
Pullati proceres, vadimonia nulla fuissent,
Crinibus effusis lacerasset pectora palmis
Illustris matrona dolens, plebeia lacertos,
Scinderet ungue secans vultus pia turba modestos.
380Ut quondam Iliades fleverunt Hectora matres,
Nympharum ceu turba suum tunc planxit Achillem,
Ut Brutum planxit moesta cum plebe senatus,
Non aetas, non sexus erat, qui funus acerbum
Non gemeret reputando suum: Torquata propago
385Sic est plancta diu scelere prostrata parentis.
Scaevola flammipotens dextram contemnere dignus
Constituit punire manum, licet ipse fefellit,
Non manus, audaces animos: plus praestitit error,
Ut sine morte ducis vir tantum laudis haberet,
390Non Romana nurus doluit per bella maritum,
Non genitor natum planxit, non nata parentem,
Non orbata parens deflevit funera nati,
Non Germanorum mortes flevere sorores.
Nec bellum pax ulla ligat, pretiumve redemit:
395Una manus bellum tantum compressit inermis.
Quid? Romanus eques vasto telluris hiatu
Praecipiti iactu demersus sponte per umbras
Curtius ingemuit, cum vivum terra cadaver
Sorbuit, armato deterrens funere manes?
400Fortis, et incolumis populo mirante sepultus
Vir galeatus adhuc ferrato corpore visus
Inter tartareas sic descendisse tenebras.
Pallida gens Erebi, poenarum portio tristis,
Tertia sors, quae lucis inops damnata laborat,
405Credidit, Alcidem praedam repetisse secundam,
Aut alium vatem casus revocasse sinistros,
Amphiarae, tuos, quem perfida vendidit uxor.
Quid Romana fides? Legatio Punica misso
Consule testatur. Reditu promissa fideli
410Regulus implevit, horrendae mortis amator,
Otia contemnens, magnum cum plebe senatum
Compulit infelix ad inexorabile pactum,
Captis lege data, poenarum ut vincula ferrent.
Immemor uxoris natos contempsit, et Urbem,
415Libertatis opem nec ferrea vincla tenebant.
Captivum tum forte ducem iam liber agebat
Inter patricios, praetores, atque tribunos
Plebis adorandae, domuit quae viribus orbem.
Institit occidi, ne esset post bella superstes
420Hostis Elissaeus, quem par fortuna tenebat
Cum duce Troiugenum: qui pacta luce reversus,
In sua membra furens, tormentis intulit artus,
Pervigil exstingui gavisus lumine nudo,
Ut plus terreret Tyrios de morte minaci,
425Quam gladiis, cum bella daret, pugnamque cieret:
Mox senis emeritum formidavere cadaver.
Intemerata fides ad quae fera bella Saguntum
Compulit, atque tamem, vel saeva incendia mortis?
Annibal inclusis, nullo surgente reatu,
430Praeter quod fuerant humanae gentis amici,
Crimen amicitiam reputans, pro laude periclum
Intulit, et poenas exegit ab urbe fideli,
Perfida quas lueret sub iusto vindice turba.
Intoleranda semel toleravit mensibus octo,
435Quae nec sponte fidem violat, nec clade coacta:
Victa caterva tamen, gladios ut vinceret hostis,
Incendit patriae populum cum moenibus urbis,
Et sibi dat cum morte faces, secura sepulcri
Poscit ab igne neces, hostis sua mira triumpho
440Subducens, et colla iugo: rogus omnibus unus,
Moenia sunt patria, et tumulus, cinis omnibus idem,
Signorum vis magna, ducum monumenta soluta
In cineres iacuere suos cum moenibus urbis.
Nec iuga Romani fuerant metuenda senatus:
445Parcere victor amat, sed debellare superbos
Urget, et hortatur veniam implorare, suetus
Pacis, et armorum similes portare triumphos:
Invenisse magis, cui dent post bella salutem,
Quam bellis punire volunt. Sic urbs tamen illa
450Libera cuncta sua flammis civilibus ussit,
Non iram metuens clari post bella senatus,
Sed veniam: qui liber erat, servire recusat,
Et pavor est Afro dominanti subdere colla.
Mentibus ingenuis nec tunc promissa patebant,
455Quae nos aeternae speramus munera vitae.
Sed ne forte viris tantum data verba putentur,
Et quasi sexus iners fragili sub corpore mollis
Laudis opus metuens, ne sit sibi fama superstes
Tormentis, sequitur quae vita aeterna, recuset
460Plurima dona Dei, laudis mala femina summae
Materiem retinere potest; audacius illis
Deprensis nihil est, animos de crimine sumunt,
Datque nimis grandem mulieribus ira furorem.
Unde igitur furiale nefas assumere possunt,
465Inde pios animi rapiant sub pectore motus,
Et faciant, quod honesta decet, quod fama pudoris
Exigit, et vitae prodest sub laude futurae.
Iudith Holofernem castissima finxit amare,
Castra ducis metuenda viris ingressa virago.
470Inter belligeros fremitus, et tela cruenta,
Inter et ensiferas saevo sub marte catervas
Ingreditur vestita fide, vestita pudore,
Et quod tanta manus non est aggressa virorum,
Nocte sub obscura perfecit femina sola,
475Et duce truncato viduavit castra tyranni.
Quae caput apprensum proceris portavit ad urbem:
Civibus una dedit cum libertate triumphum.
Femineo mucrone perit dux fortis et audax,
Quem non bella domant, domuit promissa voluptas,
480Haec sperata licet, non est perfecta libido:
Et certae noctis poenas persolvit adulter,
Impollutus adhuc nullo sub crimine facti.
Semiramis dulces, Nino viduata marito,
Invasit thalamos et regnum prolis amatae.
485Exhibet infelix incesto pectore matrem,
Et sibi socrus erat fili turpissima coniux:
Bella diu gessit iuvenem mentita sub armis.
Quis neget iratae Tomyris crudelia bella
Cum duce Persarum Cyro sub laude peracta?
490Ultrix facta sui post tristia funera nati,
Dum regale caput dimissum sanguine multo
Clausit in utre cruor, quem mens furiata dolore
Fuderat, innumera iuvenum cervice recisa.
Casta quod Evadne fecit Capaneia coniux,
495Dum post sulfureos iaculati fulminis ictus
Ignibus appositis arderent ossa mariti,
Conscendit mox viva rogos, viduamne vocamus,
Quae simul infernas cum coniuge venit ad umbras?
Dives Dido fugax, exstincti coniugis ultrix,
500Urbis Elisaeae perfectis moenibus ample,
Ipsa pyram manibus propriis construxit, et aram,
Quam pedibus furiata suis conscendit, et arsit.
Impulit ad flammas accurrere funere vivo
Aut amor Aeneae, aut venientis terror Hiarbae.
505Quid formosa nurus, populo spectante, pudica
Post maculam thalami Lucretia casta peregit,
Quam tulit infelix, alieni poena pudoris?
Ut rea procubuit, nullo surgente reatu!
Concidit ense suo, mansitque superstes adulter,
510Qui solus feriendus erat mercede pudoris.
Millia femineis numerantur ubique catervis
Exempla scelerum modicae vel laudis amore:
Aut certe fecere pie pro numine vano
Conficti sermone Dei, quem fabula mendax
515Extulit, et miseros incassum orare coegit,
Unde nihil lucri, sed vitae damna tulere,
Cum sit nemo Deus, nisi noster ubique tremendus;
Omnia praecepti solo sermone creantur
Ipsius imperio, per quem sunt cuncta per aevum.
520Ecce Deus verus, de quo nil fingitur, in quem
Fabula nulla cadit, quem nunquam verba diserti
Exornant, aut sorde notant, cui tempora nil dant,
Aut relevant, currente die: qui saecula mutat,
Nec mutant hunc saecla tamen, quia, quod fuit, hoc est,
525Hoc erit aeternus: qui praesens constat ubique,
Omnia cum tollat, minuatque volatile tempus,
Incrementa Deus, vel decrementa recusat;
Idem semper erit, nunquam mutabilis aevo,
Qui cum sit dominus, se vult tamen esse parentem.
530Exhibet, impendit, praebet, testatur, adoptat
Nos genitos vocitare suos: nos ergo fideles
Vivere debuimus, tanquam factoris imago,
Quos deceat factura Dei pietate magistra.
Rex pie, bellantum comitata potentia supplex
535Fit, quodcunque iubes: effectus iussa sequuntur.
Stat famulans natura Deo, constructa elementis,
Nescia, quid iubeas, donec praecepta repente
Audiat, et Domino citius parere laborat,
Exsultans iussisse sibi, gavisa ministrat,
540Perficit iniuncta placido sermone iubentis,
Et rerum natura parens famulata tremiscit
Per quem celsa poli, tellus, mare, sidera constant,
Et gestit servire pavens. Quota portio rerum
Nos sumus audaces, ut contemnamus acerbe
545Imperium coeleste truces? praecepta sequatur
Nostra, Deique simul, qui vult, sua vota venire.
Cum nos iussa Dei fieri contemnimus ultro,
Nec sumus ignari, quid sit fas, quidve nefastum,
Gens scelerata sumus, nil de pietate merentes.
550Quorum primus ego plus quam peccator habendus.
Quando fatebor enim, scelerum simul esse reatum
Pectoris, et carnis? non si mihi ferrea vox sit,
Ora tot exsurgant, quot dentes ossibus albent,
Aut mihi sint linguae, quantos caput omne capillos
555Pectinat, explebo numerum sine fraude fidelem.
Sed satis est dixisse reum sub crimine cuncto.
Quod tua iussa vetant, solus peccasse fatebor,
Omne, quod horrescis, non me fecisse negabo.
Quid prodest cuicunque nefas celare peractum,
560Cum iudex, et testis ades Deus unus, et idem?
Sacrilega quasi mente putem, non omnia nosse,
Aut aliquid nescire Deum. Sibi fraude nocebit
Mens mea quod reticet, cum, si confessio simplex
Indicet admissum, venia sperata sequetur.
565Qui negat, ipse sibi veniam iam sponte negavit.
Ergo ego confiteor miseranda mente reatum
Plenum, grande malum, non uno crimine partum.
Nam scelus omne meum numeros superabit arenae
Littoris, et pelagi vincent mala nostra liquores.
570Non puto diluvium tantos punisse reatus,
Quantos ipse gero culparum pondere pressus.
Flumina me scelerum rapiunt, quatiuntque procellae,
Et peccatorum torrens simul obruit unda;
Me delictorum merserunt fluctibus amnes,
575Usque animam venit unda meam, gravis horror aquarum.
Hei mihi! quod facinus non uno tempore gestum,
Ut mea facta luam, tempus convenit in unum
Nunc ubi sit pietas, ubi sit miseratio prisca,
Aut tua quo, Domine, clementia nota recessit?
580Oblitusne mei es? precor, obliviscere ne me,
Omnipotens, sed facta mea: gravor undique pressus,
Vincla ligant, tormenta domant, consumit egestas;
Ludibrium generis, dolor omnibus, atque inimicus
Factus, et exutus magna de parte bonorum,
585Crinibus intonsus, pannis squalentibus usus;
Notus et ignotus desunt, abiere parentes,
Me quibus impendi, mox dedidicere propinqui,
Vel quicunque fuit, subito discessit amicus.
Agmina servorum fugiunt, tempsere clientes,
590Nec doluere meam tanta sub clade ruinam:
Irascente Deo, solatia cuncta negantur.
Hoc superest, ut vita cadat, nisi parcere mitis
Iusseris afflicto, quem sic fregere dolores.
Punisti errantem, nunc iam miserere fatentis.
595Poenitet en peccasse nimis, iam parce flagello:
Nam nequeo tolerare miser tot cladibus actus.
Aspice, quaeso satis, precibus ne clauseris aures
Nostris, sancte, tuas, qui das praecepta benignus,
Ira hominis cum sole cadat de corde furentis,
600Et veniam nox ipsa ferat: qui praecipis, ut sit,
Fac fieri, quod et ipse iubes, miserere rogantis,
Et lacrymas intende meas, quas fundo diurne:
Tristis, et extenso prostratus corpore plango.
Me miserum! qui tanta fero, cui tanta parasti
605Supplicia scelerum: merear licet acrius uri,
Munere percipiam Domini, redeunte favore,
Quidquid amara dies et tempora dura tulerunt.
Lucem redde, precor, qui tempora subtrahis Iob
Aspera, restituens quidquid malus hostis ademit;
610Arida qui reparas antiquis mortibus ossa,
Quae membris rediere suis, clamante propheta,
Atque homines factura iubes reptare, cruoris
Humor ut absumptas intraverit ante medullas.
Nascuntur venae, iam nervis membra ligantur,
615Iam tegit ossa cutis, multos distenta per artus;
Quaerunt colla caput, constringit guttura cervix,
Verticis eximii replentur et ossa cerebro;
Inde duces oculi gemmato lumine vibrant,
Et palpebra tegunt luces, mundantque fenestras:
620Scena capillorum, fundens a fronte coronam,
Tempus, et omne caput vestit de crine decorum,
Atque supercilium gemino supereminet orbi.
Naribus abductis duplex data semita vento,
Et geminae rubuere genae, lanugine malae
625Crispantur revirentis adhuc post ossa senectae
Mortua temporibus multis, olimque sepulta.
Ordine muratum dentes cinxere palatum,
Ut bene verba sonent, ipsis modulantibus, ora:
Obsessamque donant densata repagula linguam,
630Et sontem factura latet, sermonibus oris
Interpres mentis, secreti pectoris index,
Atque voluntatis tacitae, vel cordis imago
Verbere distinctas spargit per murmura voces,
Omne nefas, atque omne bonum dictura loquendo:
635Dentibus adduntur rubicundo labra flabello.
Accedunt humeris remorum more lacerti,
Brachia iunguntur, vola nascitur, et manus omnis.
Unguibus armantur digiti sub dispare forma,
Curvis spina fatus complectitur aspera costis,
640Pectora circumstant crates, iugulique ligantur.
Caetera membrorum currit propago per artus,
Usibus, officiis aptantur cuncta ministra,
Aedificant hominem longae fragmenta ruinae.
Ante tamen quam membra forent compage ligata,
645Iam prior auris erat, quae audivit verba Tonantis.
Persarum dominus timuit post regna bubulcum
Inter prata pecus, qui post regnavit in arce.
Me, rogo, iam repara sub libertate solutum,
Clade, catenarum ferrato pondere pressum.
650Sit vitae requies, animae sint otia fessae,
Sit secura quies, sit nox cum munere noctis,
Sit fortuna redux, sit virtus usque senectam,
Sit venerandus honos, et quidquid vita precatur,
Aut amissa dolet, totum pietate reforma.
655Nosco, quid iratus, vel quid mitissimus ipse
Des, pater: adverto, non est formido salutis,
Sed veniam sperare licet. Res ipsa probavit,
Quod vivus sum: mortis inops pietate reservor,
Non ira, nam si Domini gravis ira fuisset,
660Non me differres, subita sed morte necares,
Ne peterem veniam, quam nunquam, sancte, negasti,
Aut ut non essem prorsus, cui parcere posses.
Servatum reparare iube pietate sueta,
Ut merear cantare tuas per carmina laudes.
665Quamvis nemo tua praeconia congrua dixit,
Aut unquam dicturus erit: nam formula laudis
Temporibus tribus ire solet, tu temporis expers,
Nunquid habes, Deus, ante tuum? vel post cadit in te?
Si laudator abest, narrator plenus at esset:
670Sed quis opus narrare tuum sermone valebit?
Suspexisse Deum satis est de corde trementer,
Et lacrymis, precibusque piis veneranter adire.
Sint reduces vires, mens sana in corpore sano,
Sit mihi longa dies felici tramite vitae,
675Sit secura domus, felix numerosa propago.
Sit sine tormentis post corpus vita futura,
Et requies animae, qua mox purgata quiescat.
Iudicio, Deus alme, tuo detur inde triumphus,
Inter odoratos flores et amoena vireta
680Ad nemus aethereum veniam, sedesque beatas.
Et grates exceptus agam de fasce malorum,
Additus insonti populo sub sorte piorum.