Qui cupiunt animis placidum rescire Tonantem,
Hoc carmen prae mente legant, dum voce recensent.
Agnoscent quod templa poli, quod moenia coeli
Auctorem confessa suum veneranter adorent,
5Quinque plagae, septemque poli, sol, lunaque, et astra.
Sidera, signa, noti, nix, imber, grando, pruinae,
Fulmina, nimbus, hiems, tonitrus, lux, flamma, procellae,
Coelum, terra, iubar, chaos, axis, flumina, pontus,
Vel quidquid natura dedit praecepta creare.
10Hoc agit, et sequitur variis sub casibus iras,
Et pia vota Dei miseris hinc, inde beatis
Pro meritis morum, pro certo tramite vitae.
Paupertas, mors, vita, salus, opulentia, languor,
Taedia, tristitiae, splendor, compendia, damnum,
15Gaudia, nobilitas, virtus, prudentia, laudes,
Affectus, moeror, gemitus, successus, egestas,
Ira potestatum, trux indignatio regum,
Omnia quae veniunt, bona, gaudia, tristia, acerba,
Descendunt ex arce Dei, de sede Tonantis,
20Cui pietas aeterna manet, lux, spiritus, [ardor,
Et cui dicuntur laudes sine fine perennes;
Et merito, quia fine carens primordia nescit.
Rerum causa Deus tetrum chaos igne resolvens,
Igne creata fovet, nam totum flamma vaporat,
25Et flammae pascuntur aquis, quibus omnia constant,
Nubibus, et radiis solis pascentia anheli.
Inde potens generare manet natura creatrix,
Inter se retinens, quidquid per saecla refundit.
At pietas quia Dei virtute modesta est,
30Clade repentina nunquam punire nocentes
Assumit, cohibet poenam, poenamque minatur,
Conscia quo Dominum possit mens nostra precari,
Et peccatorum veniam non laesa mereri.
Sic impune reis licuit peccasse fatendo.
35Ante prophetarum dictis patuere futura,
Sed postquam Christus descendit ab aethere, culpam
Dissolvens nostram, ne esset ignara, iuvatur
Gens hominum, natura docet, quaecunque propiaquant,
Ne lateat mortale genus, quod cuncta pericia
40Praemonet ante Deus pius, atque elementa fatigat,
Prodigiis, signisque creent ut monstra timorem.
Nam sibi dissimiles saepe expavere vel ipsae
Quadrupedes partus, steriles fecundior artus
Accendit vapor, et pariturae viscera mulae.
45Nec modo quadrupedes: mulier quae protulit, horret,
Et pavet infelix enixa puerpera partus.
Sic peccata parant casus inferre sinistros.
Quid iam peccantes vita mereantur iniqua,
Significat damnans hominis natura reatum.
50Quid fera, quid pecudes, quid peccavere volucres?
Quid coelum, quid terra, polus, quid pontus et astra,
Quid solis radit, quid lunae frigidus orbis?
Nonne fatigantur dantes per tempora signa?
Nam ventura monet per tot praesagia corvus
55Proditor, et sit quid post tempora certa futurum
Cornix effatur; pecudes volucresque loquuntur,
Quod hominis mala lingua tacet, fera bellua; pisces
Prospiciunt proprii generis servare figuras,
Contra naturam dum turpia membra rebellant.
60Iam micat unde polo veniens quicunque cometes,
Hinc mortes et monstra creat, hinc unda cruorem
Inficit, et spumis rubicundior alveus exit,
Hinc calidas pluit imber aquas, et roscida tellus
Sanguine puniceas spicis producit aristas,
65Et viola est mentita rosam pallore fugato,
crubor infelix et candida lilia tinxit.
Tertia sors erebi terrae praerumpit hiatum,
Et discit perferre diem, violare serenum
Audet, et exsangues coelo producere manes,
70Vivida funereis admiscens ora sepultis
Pestibus, Herculeos mundo mentita furores;
Cum niger umbrarum veniens exercitus orbem
Appetit, invadens non humida tempora lunae.
Auditum mugire solum, solisque tenebras
75Quis neget, et stellas alieno tempore visas,
Caeruleum pallore diem, roseumve colore,
Lunaremque globum fuscata lampade tectum,
Et mare purpureum nudato littore siccum,
Piscibus Oceani proprias sitientibus undas?
80Nescia mentiri rerum cognata fidelis
Conservat natura fidem pietate parentis,
Participans, quaecunque fient, mundoque minentur,
Ostentis ventura monens, ut pectore laeto,
Si bona sunt ventura, bonis nos ante fruamur,
85Si mala portendant, liceat pacare precando
Naturae coelique Deum post saecla manentem.
Nemo ferire volens se praemonet inde cavendum:
Sed qui terret, amat. Sic indulgentia poenam
Praevenit, et nullos cupiunt tormenta reatus.
90Non negat Omnipotens veniam cuicunque roganti,
Supplicium cum saepe neget, licet inde minetur
Omnibus, et nullum feriat censura Tonantis,
Ni vitium peccantis agat perstando maligne.
Et quemcunque ferit, moderanter temperat ictus,
95Corrigit errantem, nec punit morte repente,
Si peccare diu parcat quicunque profanus.
Sed cum perstat homo semper delicta sequendo
Sentiet iratum poena plectente furorem.
Nemo Deum sentit, quoties irascitur ulli,
100Indulget, cohibetque minas pietatis amore,
Donec ab excelsis veniat vindicta coercens;
Impete terribili gravis irruit ira repente,
Sensim rursus adest nullo terrore iuvante,
Et non agnoscit Dominum quicunque furentem,
105Donec in extremos gemitus recidente ruina
Ingravat incautum graviori pondere frangens.
Sed non est omnis manus exstirpanda reorum;
Solos quippe necat, quos cernit nolle reverti,
Addere sed gravibus peccatis crimina dura.
110Nam mox tempus adest veniens, quo vota recurrant
Ad meliora semel, sed non reditura secundo,
Ac scelus abiiciant lacrymis, et corde reatum.
Quis genus humanum nescit servare volentem
Auctorem, dominumque Deum? cui contulit orbem,
115Per tot facta Deus quod sexta luce creavit.
Prima dies nam lucis erat, mors una tenebris:
Lux datur ante polos, lux clari causa diei,
Lux iubar aethereum, lux noctis limes, et umbrae,
Lux facies rebus cunctis, et lux elementis,
120Lux genitis factisque calor, lux gratia solis,
Lux decus astrorum, lux aurea cornua lunae,
Lux fulgor coeli, lux et primordia mundi,
Lux splendor flamm e, lux magni temporis index,
Lux opus auctoris primum, lux cardo pudoris,
125Lux honor agricolis, requies lux omnibus aegris,
Lux aevi meta, lux quae dat tempora metis,
Qua bene constructa mundi primordia lucent.
Clarus ubique Deus, nunquam maculabilis auctor,
Quem non obscurant quacunque ex parte tenebrae,
130Nec celantur ei quaecunque obscura geruntur.
Initium factis lucem dat lucis origo.
Quanta spes mundi praemissa est principe luce?
Quae totum praecessit opus quod continet orbis,
Quae solis praevenit iter, lumenque coruscum,
135Cuius iussit ope clarescere cuncta creata.
Altera quippe dies coeli convexa meretur,
Et supra coelos ingentia flumina dantur,
Ac dominatur aqua glomeratis fontibus alma,
Ignibus aethereis coelesti sede locatis.
140Unda beata nimis, meruit quae tecta polorum,
Celsa favore Dei, iussu suspensa Tonantis.
Limitibus contenta suis elementa morantur,
Nec flammas restinguit aqua, glaciemve teporat
Flammeus ignis aquae. Servant sub lege tenorem
145Incorrupta suum, non impugnata vicissim:
Nec discreta quidem, sed nec permixta morantur.
Tertia caeruleum ponti lux edidit aequor,
Fluctibus immensis pelagi freta glauca liquescunt,
Et mare navigerum quatitur spumantibus undis.
150Ipsa dies terram meruit de fluctibus actam.
Eruitur tellus vasto demersa profundo,
Et solidante globo gravior per inane pependit,
Axe ferente solum, sunt pro radicibus undae:
Quam molles portant, ceu fundamenta, liquores,
155Arida materies rapitur de corde fluenti
Nondum mater humus, cuius pars solvit arenas,
In glebas pars membra ligat, pars saxea turget,
Et cautes stat montis apex, pars flumina mergit,
Planitie pars tensa iacet, pars littora curvat,
160Pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret,
In scopulos pars certa riget, pars valle profunda
Cingitur, et colles tumidi iuga celsa supinant,
Atque humiles campos spatiis aequalibus aptant.
Pars data dulcifluis undantis fontibus agri.
165Promitur herba virens, it surculus omnis in auras,
Et semper vestita comis frondescit oliva.
Omnia poma virens profert, nec parturit arbor,
Linguae laurus honos solvit donanda poetis.
Torta per obliquos it vitis in orbe corymbos,
170Verberat et palmes ramos fluitante flagello;
Vinea pampineos subarundinat ebria campos,
Munera laetitiae spondens pendentibus uvis,
Fructibus et variis redolent florentia rura.
Una parens tellus non unum fundit odorem,
175Sed quot sunt herbae, tot permiscentur odores.
India tunc primum generans pigmenta per herbas
Eduxit sub sole novo, rudibusque racemis.
Est locus in terra diffundens quatuor amnes,
Floribus ambrosiis gemmato cespite pictus,
180Plenus odoriferis nunquam marcentibus herbis,
Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis.
Fructus inest anni, cum tempora nesciat anni.
Illic floret humus semper sub vere perenni,
Arboreis hinc inde comis vestitur amoene,
185Frondibus intextis ramorum murus opacus
Stringitur, atque omni pendent ex arbore fructus,
Et passim per prata iacent: non solis anheli
Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis,
Nec coniuratis furit illic turbo procellis.
190Non glacies districta domat, non grandinis ictus
Verberat, aut gelidis canescunt prata pruinis.
Sunt ibi sed placidi flatus, quos mollior aura
Edidit exsurgens nitidis de fontibus horti.
Arboribus movet illa comas, de flamine molli
195Frondibus impulsis, immobilis umbra vagatur;
Fluctuat omne nemus, et nutant pendula poma.
Ver ibi perpetuum communes temperat auras,
Ne laedat flores, et ut omnia poma coquantur.
Non apibus labor est ceris formare cicutas:
200Nectaris aetherei sudant ex arbore mella,
Et pendent foliis iam pocula blanda futura,
Pendet et optatae vivax medicina salutis:
Caetera depingit variis natura figuris.
Auroram iam quarta dies praemiserat undis,
205Et rutilante polo compresserat astra rubore.
Mox solis radiare globum iubet igne salutis:
Flamma salutaris perfundit lumine mundum,
Cuncta salutifero rident elementa vapore,
Cuius ab igne suo lunam iubet ire secundam;
210Nigra tenebrarum corrumpere tempora noctis,
Et trepidum proferre diem comitante quiete:
Candida somnigeris collustrat cornibus axes,
Quae numero est crescente brevis, sed plena minore.
Flammeus ornatus coeli per sidera fulsit:
215Officia et stellis, numeros, et nomina iussit,
Tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit,
Limitibus fixit, iubar induit, axe rotavit,
Cursibus aptavit, coeli regionibus addit.
Agminis innumeri nec flammea sidera coelum
220Destituunt quaecunque die, sed luce premuntur
Luminis immensi radiato vertice fusi.
Nec mirum, si clara latent sub sole corusco
Sidera, quo mundum monstrat mensura minorem,
Qui fovet igne pio coelum, mare, sidera, terras,
225Concepta virtute Dei, quem sphaera polorum
Sustinet, et sentit dominum per cuncta tonantem,
Cuius ab imperio veniunt, quaecunque ministrant,
Omnia: iussus agit totum, sub lege laborat
Miles et ipse Dei, cum lunam, et sidera cuncta
230Ostentat, sub vere novo, sub tempore primo,
Sub tirone die veterana in saecla paratus.
Vidit quinta dies animalia cuncta profundi.
In corpus solidantur aquae, nervique ligantur.
Musculus humor erat, fluctus durescit in ossa,
235Atque oculi gemmantur aquis humore gelato:
Et quot sunt fluctus, tot forsan in aequore pisces
Luserunt fluido per caerula vasta natatu,
Et crispante freto perflabant naribus undas,
Terrigenis factura cibos post cuncta creandis.
240Exsilit inde volans gens plumea laeta per auras,
Aera concutiens pennis crepitante volatu:
Ae varias fundunt voces modulamine blando,
Et, puto, collaudant Dominum meruisse creari.
Hae niveo candore nitent, has purpura vestit,
245His croceus plumae color est, has aureus ornat,
Albentes aliis pennae solidantur ocellis,
Atque hyacinthus adest per colla et pectora fulgens.
Eminet his cristatus apex, has lingua decorat,
Et brevitas formae pensatur voce canora.
250Has virides pennae reddunt, has discolor ornat
Pluma, per innumeras currens pictura volucres:
Et rudibus tenuem subtexunt aera pennis.
Ipsa dies folium ramis, et floribus herbas
Evomit, et spicis acuit seges omnis aristas.
255Silva comis vestita viret, nidosque loquaces
Exhibet, et varias decantat garrula voces,
Cum vagabunda volat commotis plausibus ales,
Frondibus insidens vento cum fronde movetur,
Unguibus ad ramos infixa tenacibus haerens.
260Pennigerum vernare nemus vapor urget in usus
Pignoris, et molli durescunt ova tepore:
Pennantur membrata globis, animantur, anhelant,
Rumpuntur, confracta sonant, nutrita volatus
Tentant, et rudibus librantur in aera pennis.
265Sed cum discordent inter se elementa coacta,
Fetibus eductis concordant unda, vel ignis.
Unda creat volucres, producit flamma volucres.
Pabula montis erant, sed non qui pasceret herbas,
Affuit: intactae senuissent floribus herbae,
270Ni pascenda daret tellus iumenta per agros.
Sexta dies phoebi rutilo processerat ortu,
Cum natura parens gignit animantia terris.
Cornibus erumpunt armata fronte iuvenci.
Et per prata vagum sequitur sua bucula taurum.
275Cervus in arva fugax palmatis cornibus errat,
Et velox prorumpit equus, pecus utile bellis.
Impia terribiles producit terra leones.
Simplicitas ovium fraudes passura luporum,
Et raucos timuit discurrens dama molossos.
280Spumat aper, mortes lunato dente minatus,
Et latus obliquans meditatur praelia torvus.
Nec massyla fames duros descendat in armos,
Aut aper alter eat spumantia bella movere.
Gignitur omne genus pecudum, genus omne ferarum
285Inter prata vagum nullo custode per herbas.
Instar montis habens incedit bestia mole.
Promitur anguis hians, quatiens sub dente venenum,
Et maculosa repit squamis per viscera serpens
Atra venena nocens missura e flatibus oris,
290Et subito sparsura graves per sibila mortes,
Atque eadem membris impertitura medelas.
Sed ne cuncta simul passim per cuncta fuissent,
Distribuit loca certa Deus, et tempora fixit.
Tempore non uno veniunt, quae saeva vocantur.
295Non semper movet arma leo, nec scorpius ictus
Semper habet, nec semper agit fera vipera morsus,
Nec semper tollunt ad vulnera colla cerastae,
Nec semper furit unda maris, nec semper adurit
Solis ubique calor, pro tempore temperat ignes
300Pro regione plagae, pro tempore temperat undas,
Et modo bellantes fluctus freta pigra iacebunt.
Ipse polus, qui grande tonat, sine nube serenus
Iam tacet, et puro redeunt sua lumina coelo.
Multa locis data sunt variis dispersa per orbem.
305Arida vipereos angues suscepit arena,
Humida sortitur tenus fera colla leonum,
India cum gemmis et eburnea monstra minatur.
Bellua divinos inter generatur odores,
Ambrosiasque rapit male frangens bestia messes,
310Incertusque color tigris per mille colores
Montibus Hyrcanis venit, atque effeta marito
Mittitur, ut vincat currens orbata procel as.
Cornibus erectis sortita est Africa damas,
Concava suscipiunt per montes saxa dracones.
315Caetera distribuit diversis semina terris,
Plurima coniunxit, sed cespite multa diremit.
Munera praeterea funduntur divitis auri,
Protulit eximias et ditior India gemmas,
Producunt niveos et littora rubra lapillos;
320Flammantes, viridesque tulit Babylonia crustas,
Persida nobilitant pretiosis littora gemmis,
Frigidus et roseo carbunculus ardet honore;
Seres fila trahunt nullo sub pollice ducta,
Balsama Caesareos plorant virgulta per agros,
325Et nimis ambrosium lacrymae daut munus odoris.
Cinnamon interior profert sub Phoenice tellus,
Solis amica nimis: nam non de sole perusta
Haec nardi flores, haec portio fundit amomum.
Omnibus his genitis, animal rationis amicum
330Formatur virtute Dei, limatur in artus,
Ut dominanter eat moderatior omnibus unus,
Naturae iussu quae protulit omnia princeps.
Ast hominem non terra parit, non pontus ab undis,
Non coelum, non astra creant, non purior aer:
335Sed dominaturum cunctis dominator, et auctor
Plasmavit per membra virum de pulvere factum.
Limus adhuc deformis erat, membratur in artus
Corporeos species hominis, coelestis imago.
Conspicitur nova forma viri, sine mente parumper,
340Spiritus infusus subito per membra cucurrit,
Et calefacta rubens tenuit praecordia sanguis.
Mox rubuere genae, totos rubor inficit artus,
Iam cutis est, qui pulvis erat, iam terra medullas
Ossibus includit, surgunt in messe capilli,
345Orbe uncant gemino gemmantia lumina visus,
Et vocem compago dedit, nova machina surgens
Auctorem laudare suum, gavisa, quod esset.
Tunc oculos per cuncta iacit, miratur amoenum
Sic florere locum, sic puros fontibus amnes
350Quatuor undisonas stringenti gurgite ripas
Ire per arboreos saltus, camposque virentes
Miratur: sed quid sit homo, quos factus ad usus,
Scire cupit simplex, et non habet unde requirat:
Quo merito sibimet data sit possessio mundus,
355Et domus alma nemus per florea regna paratum;
Ac procul exspectat virides iumenta per agros,
Et de se tacitus, quae sint haec cuncta requirit,
Et quare secum non sint haec ipsa, volutat
Nam consorte carens, cum quo conferret, egebat.
360Viderat Omnipotens haec illum corde moventem,
Et miseratus ait: Demus adiutoria facto,
Participem generis: tanquam si diceret auctor,
Non solum decet esse virum, consortia blanda
Noverit, uxor erit, cum sit tamen ille maritus,
365Coniugium se quisque vocet, dulcedo recurrat
Cordibus innocuis, et sit sibi pignus uterque,
Velle pares, et nolle pares, stans una voluntas,
Par animi concors, paribus concurrere votis,
Ambo sibi requies cordis sint, ambo fideles,
370Et quicunque datur casus, sit causa duorum.
Nec mora, iam venit alta quies, oculosque supinat
Somnus, et in dulcem solvuntur membra soporem.
Sed cum iure Deus, nullo prohibente, valeret
Demere particulam, de qua pius ipse pararat,
375Ne vi ablata daret iuveni sua costa dolorem,
Redderet et tristem subito, quem laedere nollet,
Fur opifex vult esse suus: nam posset et illam
Pulvere de simili princeps formare puellam.
Sed quo plenus amor toto de corde veniret,
380Noscere in uxore voluit sua membra maritum.
Dividitur contexta cutis, subducitur una
Sensim costa viro, sed mox reditura marito.
Nam iuvenis de parte brevi formatur adulta
Virgo, decora, rudis, matura tumentibus annis,
385Coniugii, sobolisque capax, quibus apta probatur,
Et sine lacte pio crescit infantia pubes.
Excutitur somno iuvenis, videt ipse puellam
Ante oculos astare suos, pater, inde maritus,
Non tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor.
390Somnus erat partus, conceptus semine nullo,
Materiem sopita quies produxit amoris
Affectusque novos blandi genuere sopores.
Constitit ante oculos nullo velamine tecta.
Corpore nuda simul niveo, quasi nympha profundi.
395Caesaries intonsa comis, gena pulchra rubore,
Omnia pulchra gerens, oculos, os, colla manusque,
Vel qualem possent digiti formare Tonantis.
Nescia mens illis, fieri quae causa fuisset:
Tunc Deus et princeps ambos coniuxit in unum,
400Et remeat sua costa viro; sua membra recepit,
Accipit et foenus, cum non sit debitor ullus.
His datur omnis humus, et quidquid iussa creavit,
Acris, et pelagi foetus, elementa duorum
Arbitrio commissa manent. His, Crescite, dixit
405Omnipotens, replete solum de semine vestro,
Sanguinis ingeniti natis nutrite nepotes,
Et de prole novos iterum copulate iugales,
Et dum terra fretum, dum coelum sublevat aer,
Dum solis micat axe iubar, dum luna tenebras
410Dissipat, et puro lucent mea sidera coelo,
Sumere, quidquid habent pomaria nostra, licebit:
Nam totum quod terra creat, quod pontus, et aer
Protulit, addictum vestro sub iure manebit,
Deliciaeque nuent vobis, et honesta voluptas:
415Arboris unius tantum nescite saporem.
Dixerat ista Deus: sanxit natura, quod inquit
Omnipotens. Mirata diem, discedere solem,
Nec lumen remeare putat terrena propago;
Solanturque graves lunari luce tenebras,
420Sidera cuncta notant coelo radiare sereno.
Ast ubi purpureum surgentem ex aequore cernunt
Luciferum vibrare iubar, flammasque ciere,
Et reducem super astra diem de sole rubentem,
Mox revocata fovent hesterna in gaudia mentes,
425Temporis esse vices noscentes, luce diurna
Coeperunt sperare dies, ridere tenebras.
Tot bona facta Deus non obliviscitur unquam,
Quae propter hominem fecit, sanxitque manere.
Huic Dominus pietatis opem subducere non vult,
430Proiicere nec plasma suum. Scit conditor aevi,
Esse nihil prorsus se praeter ubique rogandum,
Et nisi subveniat, succurrens non erit ullus.
Inde malo bonus est homini Deus, omnibus auctor.
Spes, opifex, dominus, rector, dux, arbiter, index,
435Continua bonitate pius, virtute modestus,
Simplicitate bonus, et culmine celsior omni.
Ibant per flores, et tota rosaria bini
Inter odoratas messes lucosque virentes
Simpliciter pecudum ritu, vel more ferarum,
440Corporibus nudis, sed nescia corda ruboris,
Quae pars membrorum secretior esset habenda.
Unde rudes scirent, quid moribus esset honestum?
Quod digitos, oculosque putant, hoc quaeque pudenda.
Publica iungebant affectibus oscula passim,
445Nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,
Illicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.
Et bene credebant, quibus omnia iussit ad usum,
Arboris unius fructu sub lege negato.
Vomere non tellus, non rastro iussa domari,
450Quaerere nec sudor fructus quocunque labore
Cogitur, aut campos aliquo de fonte rigare,
Imbriferis semper pluviis absentibus uber
Cespes, et arbitrio crescit fetura marito.
Praeterea solis datus est locus ille duobus,
455Deliciis hominum tantum constructus opacis.
Non placidas sustentat aves, non ore cruentas,
Unguibus armatas nescit perferre volucres,
Omne genus pecudum nescit, genus omne ferarum.
Solus ibi irrepsit squamoso corpore serpens,
460Fraudibus imbutus mortis, caput omne malorum,
Pectore vipereo mellitum ex ore venenum
Funereo sub dente parans spumante palato.
Ergo ibi livor edax contusum dente venenum
Invidiae mordacis habens sub fronte modesta,
465Quaerit opem sceleri, per quam fallatur honestas,
Simplicitasque cadat, vel credula corda reatum
Incurrant non fraude sua, sed clade perenni.
Fortia corda viri non expugnanda per anguem
Praesensit pietatis inops, et coniugis aures
470Aggreditur sub voce pia, sermone maligno
Insidiosus adit heu! mollia corda puellae,
Ingerit ore cibos crudeli funere plenos.
His semel assumptis reserantur lumina cordis,
Ac permixta bonis patuit doctrina malorum.
475Poenituit nescisse dapes, et damna putantur
Temporis exacta spatia: procedere peius
Ausum quippe nefas. Tentat seducta maritum,
Et capit insontem iam noxia femina victum.
Circumventa perit, sed circumscripta fefellit,
480Nec circumscriptor serpens impune triumphat,
Nam postquam iuvenis violata mente comedit
Funereos sine lege cibos in morte futurus,
Mox sapit infelix, quid pravum, quid sit honestum:
Cognita simplicitas, sed mox est corde fugata.
485Membra pudenda putat partem, quae est prolis origo,
Et qua ventris erat digestio, turpis habetur.
Omnibus ex membris pars mundior illa putatur,
Noxia sola magis fuerat quae in corpore toto,
Os, aditus mortis, quam protulit, atque recepit,
490Lingua suada mali: sed et aures limina mortis.
Viderat Omnipotens, homines didicisse pudorem,
Errantes per prata reos, foliisque tegentes
Fecundos artus: dant agnita membra reatum.
Illicitum fas ante putant, licitumque profecto
495Creditur esse nefas. Hos increpat ore tonanti
Sacrilegos, qui iura Dei calcando profanant,
Dum quaerunt ullas foliis, vel rupe latebras;
Tunc magis obtunsi, cum credunt posse latere
Omne suum quodcunque Deum, cui cuncta patescunt,
500Et merito, quia cuncta facit, fecitque iubendo.
Non fugit artificem, chalybis quae massa caminos
Sustineat, rubigo latens quae viscera ferri
Corrodat, quae missa semel fornace liquescat.
Hic non defossa prodit tellure metalla,
505Promittit saxis, et non de pulvere gemmas.
Scit, quibus immittat mordaces fluctibus hamos,
Retibus aut pisces fallat scrutator aquarum;
Et male venturas sperat sibi nauta procellas.
Si pluvialis hiems, aut saxeus urgeat imber,
510Non latet agricolam. Sub terris providus undae
Promittit fontes designans ante saporem,
Inspecta tellure semel. Sine flatibus ullis,
Sibila dum reticent, necdum serpente notato,
Praedicit Psyllus vim cuiuscunque veneni.
515Signa videt mortis medicus, reducisque salutis,
Et negat, aut spondet victurum iudice visu,
Taedia laetitiae, vel gaudia luctibus indens.
Cur exempla damus homines praescire futura,
Cum, testante Deo, doceantur nosse, quod instat?
520Natio viperea, clamans, mortalibus inquit,
Signa poli nostis, praedicitis: Imminet imber,
Et veniet, nec fallit hiems, nec tardat adesse.
Ecce genus hominum ventura scire probatur.
Nec mirum, Christi si sentit imago futurum,
525Cum nos venturum moneant animalia multa.
Bucula, rana, grues, formicae, curvus, hirundo
Praedicunt pluvias, nec iam praesagia fallunt.
Quid res exanimes? testis ardente lucer a
Scintillare oleum, fungis crescentibus imbre?
530An Deus omnipotens posset nescire latebras
Rupis, et ex foliis vestis contexta caducis
Aspectanti obstare Deo? Tunc voce retractus
Crimine femineo semet peccasse fatetur
Infelix coniux, in coniuge facta redundat,
535Et reus accusat, sed non purgandus agebat.
Et sic participem propter solatia cladis
Conscius ascivit socius; ceu femina possit,
Ad scelus horrendum, vel saeva piacula mortis
Supplicio sociante duos, relevare reatum.
540Credidit infelix: sed par sententia damnat,
Quos par culpa tenet: gradus illic temporis inter
Est tantum, nam causa ligat communis utrumque.
Exsurgit censura Dei pietate severa,
Et vitae, mortisque simul sententia fertur.
545Supplicium infelix, quo mors datur, atque negatur,
Ultio vitalis cohibetur limine mortis.
Poena mori crudelis erat, sed vivere peius.
Otia, delicias perdunt, discuntque labores,
Qui cultore Deo fructum telluris habebant,
550Agricola dominus quam nondum verterat unquam.
Ipse rigator erat, sator, altor, messor, arator.
Offendunt hunc ambo pium: truduntur ab horto,
Perpetui flores nec sunt sub iure reorum,
Et vitae mors meta datur cum fine malorum.
555Magna Dei pietas, venia qui temperat iras.
Vita gravis hominum subducitur impete mortis,
Quae recidiva magis conversis corde le urgit.
Mors mundanorum requies est certa laborum,
Et male viventi praestatur fine salutis.
560Continuans quodcunque nocet pravumque bonumque.
Solus in aeternum Deus est regnator, et auctor,
Virtus trina Deus, triplex Deus omnis et unus,
De quo speratum conceditur omne benignum,
Et quaecunque iubet, praesumptio nulla fefellit,
565Nec deest effectus faciendi tempore eodem
Quem penes et sensu praecordia muta loquuntur,
Et, lingua reticente, sonat super aethera sermo,
Ac mens pura Deum potius quam lingua precatur.
Ergo operis memor ipse sui Deus imperat ambos
570Sedibus egressos placidis, dominentur ut orbi,
Ac totum, quod mundus habet, sub iure tenerent;
Et quod floret humus, viridis quod germinat herba,
Quod spicat messis, quod ramis parturit arbor,
Quod gemmant vites, quod amoena comantia frondent,
575Flumina quod mittunt fontes, quod fluctuat aequor,
Quod pelagi trahit unda, fretum quod littora tundit,
Murmure quod venti flantes vaga marmora crispant,
Quod generant terrae, quod flumina, pontus, et aer,
Usibus humanis data sunt haec cuncta venire.
580Ut similis qui factus erat de pulvere Christo,
His dominaretur cunctis sub carne creatis;
Corpora corporibus servirent cuncta subacta.
Spiritus interea servit sine corpore ventus,
Ventus agit nubes, in nubila crassior aer
585Cogitur: hinc imbres veniunt, placidumque serenum.
Ventus aut fructus, et ventus spicat aristas,
Ventilat aestivo quas flatu mollior aura,
Deflorat fructus, et decutit arbore flores,
Flatibus accendit flammas, et temperat aestus,
590Flatibus alternis redeunt commercia vitae.
Itque, reditque suos repetendo spiritus haustus.
Et reduci vento fibrae pulmonis anhelant,
Faucibus excurrens et naribus aura vicissim
Vitales animat per membra tepentia sensus,
595Atque modo gelidis, calidis nunc flatibus ora
Illustrata vigent, et tangunt flabra palatum.
Non haec humanis tantum spiramina membris
Sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit.
Spiritus ille Dei, quo corpora cuncta moventur,
600Omnia complectens agitat, fovet, inserit, urget,
Unde genus diversa trahunt et semina rerum,
Moles et immensa, mittenda e fonte perenni.
Artificis formata manu digesta vomuntur
Ordine cuncta suo: manet irrevocabile, munus,
605Nec tamen intereunt pereuntia lege diurna.
Quis neget undifluos procedere fontibus amnes
Quorum iam reditus non unquam sperat origo?
Incessanter aquas licet evomat impete pleno,
Iacturam tamen unda negat sentire fluenti,
610Omnibus hic mos est de flammis tollere flammas,
Nec minuit quidquam detractus ab ignibus ignis.
Damna aliena solent aliorum lucra parare.
Hi quaestus cui damna parant? in fomite flammae
Detractae cui forte iubar succiditur igni?
615Nec carnale genus minuit fetura creando.
Ecce dedit homini plusquam sibi rex Deus auctor.
Formantur virtute Dei mas unus, et una,
Et multos creat unus homo, mansura propago
Maxima fit generis, quam parvula fudit origo.
620Parva Deo fuerant succedere nata peremptis,
Ni consumpta daret post saecla resurgere vitae.
Sed ne sit fixum, reditus non esse sepultis,
Cordibus illorum, qui legis sancta profanant,
Annua conspiciant agris frumenta renasci
625Mortua per sulcos terram findentis aratri.
Maior et ex truncis surgit radicibus arbor,
Et foliis vestita viret redeuntibus annis.
Pampinus uviferae vitis sarmenta revestit,
Et gemmata rosis redeunt virgulta ruboris.
630Ambrosio reduces rumpuntur cortice fructus,
Queis est vita fugax, et par cum flore senectus.
Fit rediviva virens et crinibus herba renatis.
Ligna renascentur reduci sub germine cuncta:
Quae nunc herba fuit, lignum iacet, herba futura.
635Squameus exuitur stellato tegmine serpens
Pelle renascenti, rursus redeunte iuventa,
Reptat hians anguis per sibila guttura pandens.
Frontibus arboreis amittunt cornua cervi,
Anguibus assumptis sed mox palmata resurgunt.
640Aereas enudat aves iam penna vetusta,
Et nova subvestit reparatas pluma volucres.
Mortua praeterea caecorum lumina dudum,
Nube tenebrarum discussa, luce recepta,
Ad visus rediere suos, vultusque sepulti
645Nocturnos perpessa dies oculatur imago.
Mortua pars hominis quoties, pars viva iacebat,
Funera viva gerens, vivax in morte cadaver,
Ac sine morte tamen vitali in morte perempta?
Et rediviva salus reduci per membra vapore
650Nascitur, et calidus repetit vitalia sensus,
Ossa tenens, venasque ciens, udansque medullas.
Phoenicis exactam renovat Deus igne iuventam,
Combustusque senex tumulo procedit adultus.
Consumens dat membra rogus sine sorte sepulcri,
655Ignibus exstinctis iam mortua flamma resurgit,
Redditur ignis edax redivivo lumine candens,
Et scintilla volans incendia vasta reducit:
Et quod fumus erat, stridet iubar ignis anheli.
Igne vago rutilatur apex, fax caetera lambit,
660Et cinis exstinctus gelida moriente favilia
Tollitur alta petens erecto crine vagatus.
Mortua lux sub luce cadit, perit aurea luna,
Atque per ascensus, et cornua colligit ignes,
Et dum caeca latet, reparato lumine fulget,
665Mentiturque diem lux frigida, solis imago.
Lucifero redeunte polo moriuntur et astra.
Nuntius aurorae subductus morte diurna
Lucifer exstinctas reficit per sidera flammas,
Et nocturnus eques iubar emicat igne corusco.
670Roseida puniceum spargens aurora ruborem
Ducit ubique diem, periturum noctis ab umbris:
Et tamen haec de sole perit, quo missa rubebat.
Sol oculus coeli, famulus super astra tonantis,
Cuius ab immensis languescunt sidera flammis,
675Ni gelidis animetur aquis per caerula ponti.
Occidit ipse dies, super aequora sole cadente,
Aequore mersus obit, novus aequore mane resurgit.
Vespere nocturno radiata luce rubentem
Purpureis abscondit aquis, redditque diurne
680Depositum natura suum sub nocte sepultum,
Mane resurgentem, de fluctibus orbe refecto.
Tot simul exemplis moniti, defuncta renasci
Credamus virtute Dei, qua cuncta creavit,
Et generata vigent sub nutritore Tonante:
685Qui cum regna poli teneat stellantis, et alti,
Aera concludit, terram levat, aequora solvit;
Et totum capit una manus, quod sermo creavit.
Unus ubique Deus, dum iussio rumperet una,
Qui tantum pius est, quantum decet omnipotentem,
690Et nulla virtute minor, nisi verberis ira,
Et voto, nam sponte bonus pietatis amore.
Quem mens pura iuvat hominum, non victima supplex,
Ut se poeniteant sceleris mala vota reorum,
Et nova succedant animorum corda piorum.
695Ille etenim Deus est, quem nulla retardat origo,
Cuius ab aspectu montes, et saxa fluescunt
In cineres, et pulvis erit, quae dura rigebat:
Qui, visa tellure simul, mox pondera mundi
Concutit, et subitum monstrat vaga terra tremorem,
700Ac formidatos ostendit pendula motus.
Alveus expavit violento vertice torrens,
Dum reduces sentiret aquas, et sisteret amnem
Visa Dei facies, et marmora glauca fugaret
Gurgitis aequorei, quo mundus cingitur omnis,
705Et pelago spatiante fretis, ac littoris aestu
Qui de thesauris ventorum flamina mittit,
Et frenat rapidas in tempestate procellas
Grandinis, atque nivis, qui novit, quae sit origo,
Qui dat fulmineos collisis nubibus ignes,
710Qui laxas abscondit aquas, et continet imbres,
Qui scit, quo nitidus crystallus ventre creatur;
Candida materies, glacies duratur aquarum.
Qui noctes hiemis producit sole minore,
Et solis protendit iter flammantibus horis:
715Qui lunae saltus statuit, solisque labores;
Qui roseis stellare nemus, vel floribus agros
Imperat; autumni qui dulcia poma saporat,
Et fragiles gemmis variat in vitibus uvas,
Ut cibus, et potus sint ubera dulcia musti;
720Qui dat corvorum pullis alimenta, facitque,
Noverit ut vultur, qua sit regione cadaver,
Dux odor, atque sagax quem mos invitat ad escam,
Praepetis aut aquilae senio renovare iuventam,
Quae rostro crescente famem tolerabat obunco:
725Qui pascit, quodcunque creat, pietate parentis,
Vitae certa salus per mille pericula mortis,
Debilibus virtus, opulentia maior egenis,
Auxilium miseris, spes, et defensio pressis,
Fessorum virtus, dans nutrimenta salutis.
730Qui facit, aeternam mortalia lege latenti
Membra tegant animam vento spirante loquaci.
Qui lunae crescente globo iubet aequora crescant
Fluctibus adiectis, crescant cum fontibus amnes,
Crescat et inclusum capite genus omne cerebri,
735Et minuantur aquae, luna minuente, liquentes,
Ac decrescente decrescant lege perenni.
Qui reges et regna domat, sternitque potentes;
Deiicit elatos, et mergit ab arce superbos,
Atque oppressores Deus opprimit, et pius ultor
740Elevat elisos, et consolatur adactos
Luctibus et damnis, et vulnera saeva dolentes.
Est nobis vexata salus? pietate medelam
Impendis tu, sancte, tuam medicamine nullo,
Quod species terrena parat languoris ad aestus.
745Spes hominum intendens, et vota precantia complens,
Aspice despectum, deiectum attolle parumper,
Confusumque iuva, quia poenitet esse nocentem,
Ut valeam memorare tuas hoc carmine laudes,
Quas potero: nam nemo valet narrare creatus
750Vel modicum facientis opus: quo mens mea clamat
Pectore contuso lacrymans, et voce fideli.
Obses sermo tuus nostro nam corde tenetur,
Quo te promittis nimia pietate parentem.