CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Heroidum epistolarum libri tres — VIII. Dorothea Theophilo.

latín

Haec tibi de sponsi munuscula mittimus horto
frigida quo numquam tempore vernat humus
accipe, ne dubita, non est rosa falsa, nec ipsa
inficit adjectus punica mala rubor.
5Non tamen has Cytherea rosas Venus ulla colorat
non has Idalio sub lare ponit Amor.
Rossidaque Hesperidum non legit ab arbore poma
qui tibi miranti tradidit ista puer.
Ipse suo sponsae transmisit Christus ab horto,
10 gratia ubi aeternis vernat amoena rosis.
Ad loca ducebar patiendae proxima mortis
ante meos oculos constitit iste puer.
Has tibi sponsa rosas sponsus transmittit Iesus
hinc ubi nulla herbas bruma perurit, ait.
15Mandati memor ipsa tui, puer optime, dixi
an meus hinc aliquo nuntius esse voles ?
Annuit, ergo, inquam, vade atque reversus in urbem
ardua Romani limina quaere ducis.
Protinus occurret tibi scribarum optimus illic
20 qui grave divini nomen amoris habet.
Postquam constiterit, quae nunc mihi munera portas
cum tribus haec illi da tria mala rosis.
Si rogat unde feras vernos in frigore odores
hos tibi Dorotheam sic tribuisse refer.
25Finieram, injectae reliquum vetuere catenae,
quassaque crudeli virga cruenta manu.
Constitit ille tamen mandataque talia paucis :
"Scribe, ait, et tabulas protulit atque stylum.
Vix potui exiguo spatium exorare labori,
30 tam fera Fabricii Consulis ira fuit.
Ipsa perurentis consedi in frigore saxi,
pallida jam virgis, frigore, fuste, metu.
Multa minans lictor virgas vibrabat et ensem,
scribere tunc quicquam me potuisse putas ?"
35Applicui tamen et digitos in verba coegi,
ut glacies gelidae diriguere manus.
Afflabam calido torpentia membra vapore,
vivus adhuc nostri spiritus oris erat.
Parte manus liquefacta rudes utcumque lituras,
40 aedidit inferias funeris ipsa sui.
Qualiter ad Phrygii Maeandri litora cygnus,
cantator mortis dicitur esse suae.
Mittimus ergo rosas quas et quae mala petisti,
in Paradisiacis utraque lecta jugis.
45Hoc tam credideras fieri quam climate nostro,
sole sub hiberno posse virere rosas.
At locus est primo Phoebi surgentis in ortu
aerei supra tertia regna poli.
Culta ibi vivaci viridaria cincta smaragdo,
50 caelesti florum fertilitate vigent.
Angelicis illic manibus sata germina fragrant,
ver ibi perpetuum perpetuusque dies.
Flaminibus vivax agitur caelestibus aer,
nescit vitalem pestilis aura locum.
55Denique non alicui locus iste obnoxius astro
verna domus sponsi est deliciaeque mei.
Accipit hic puras terreno ex carcere mentes,
hic patet aethereae janua prima domus.
Hunc vacuum fecit mortalibus Haeva colonis,
60 heu, nimis audaci noxia facta manu.
Hinc mihi florigerum puer attulit ille canistrum,
quem tibi nunc idem dona petita tulit.
At tu si sapies non tam mirabere dona,
quam dare qui, quoties collibet, ista potest.
65Februa sidereo quo Luna in pisce tenetur,
aestivas quis eo tempore quaerat opes ?
Itala jam nullos mittit Lucania flores,
difficilis Paestum nobile claudit hiems.
Nulla Syracusiae jactant violaria valles,
70 florida Riphaea spargitur Hybla nive.
Maeonis haud croceis floret nunc Lydia campis,
nec nive sed verno Tmolus honore vacat.
Languit Assyrium florum genus omne per orbem,
Hierichus Scythico maeret adusta gelu.
75Lugent Hesperidum pomaria nuda sororum
perdidit aestivum Punica terra decus.
Omnia quae nostro Sol despicit altus in orbe
nunc sine laetitia nunc sine honore jacent.
Denique nunc vireantque rosae vernentque vireta,
80 totaque florigeram gratia pingat humum.
Quis mihi propositae passurae vulnera mortis,
florida in extremo funere serta ferat ?
Quisve sinat legisse manu per vincla retentam ?
Nullius hic causam suspicionis habes.
85I nunc Christicolae ride promissa puellae,
i nunc et Christum numen habere nega.
Quin potius per signa Deum cognosce potentem,
et sequere hac qua me conspicis ire via.
Hac sequere ad superas haec proxima pertinet arces
90 Tartara desipiens hactenus ima subis.
Aspice praeterea varias tot signa per urbes,
qualia vestrati sub Jove nemo facit.
Et vera cognosce Deum ratione potentem,
et sequere hac qua me conspicis ire via.
95Et nisi praesenti mens ebria fallit amore
mutato Christi pectore miles eris.
Tu quoque vivificae gustabis pocula mortis,
haec quoque victuro strata palaestra tibi est.
Postmodo caelesti mihi respondebis in horto
100 tunc capiti reddes florida serta meo.
Nunc ego sollicitor properatum imponere finem,
heu mihi quam duram mox obitura necem.
Certa tibi interea fidei sint pignora nostrae,
addita purpureis punica mala rosis.
105Si tamen hoc aliqua corpus dignabitur urna,
posteritas cineri sic precor adde meo.
Ultima Dorotheam pro Christo vulnera passam,
hoc me idem tumulo condidit, hospes abi.
Cetera quae volui tecum puer iste loquetur,
110 sit licet, est superum numen ab arce, puer.
Frigida nunc avidae praebemus colla securi,
deque meo modicum carmine vulnus abest.
Christe, fer hanc animam promissi in gaudia caeli,
ipsa tuo solvor carcere terra. Vale.

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Heroidum epistolarum libri tres — VII. Maria Aegyptia Zozimae.Heroidum epistolarum libri tres — X. Ecclesiae afflictae epistola ad Lutherum. Captiva Luthero. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Heroidum epistolarum libri tres — VIII. Dorothea Theophilo.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-viii-dorothea-th--helius-eobanus-hessus-47e782
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Heroidum epistolarum libri tres — VIII. Dorothea Theophilo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-heroidum-epistolarum-libri-tres-viii-dorothea-th--helius-eobanus-hessus-47e782.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.