Hanc tibi, cum legeres, Ecclesia vincta, Luthere,
an lacrimis oculi commaduere tui ?
An gravis invictum tenuit constantia pectus
fluctibus in tantis vindice tuta deo ?
5Idque ego crediderim de te, quem nulla hominum vis,
vincere, nec tristes evaluere minae.
Nec dubitare potes, quae causa coegerit isthaec
scribere, materia est cognita tota tibi
sera sed haec forsan si littera visa venire est,
10 vix etiam hoc nostra est tempore clausa manu.
Tam mea carnifices laniarunt viscera dextrae,
a quibus indigna condicione premor.
Aspicis immodico foedas squalore tabellas,
utque suum teneat littera rara locum.
15Talia captivae deducunt carmina, tales
exprimit obscuri carceris umbra notas.
Enecor inque dies curis absumor acerbis,
restat in hoc vivum corpore paene nihil.
Sic sum fessa malis, sic fracta laboribus istis,
20 si videas ultra posse dolere neges.
Ille tenet vinctam qui se caput orbis et ipsum
ipse suas sordes extulit ante deum.
Quem mea crudeli foedaturum ubera dextra
olim fatidici praemonuere senes.
25Et nisi me, sed quem fallant oracula vatum
bestia vastatrix non erit ista diu.
Tu modo sicut habes victae decus, utere parte
elabi manibus ne queat illa tuis.
Et facis, et per te nos vindicat ira tonantis
30 o nova spes nostris facte Luthere malis.
Adseris amissae quia libertatis honorem,
me quia captivam posse manere negas.
Macte animo, caelum petitur virtutibus istis,
talia conantes omnia posse puta.
35Aude animo, pulchram meriti lature coronam
fide deo, partes proferet ille tuas.
Certa tibi mecum victoria stabit ab illo,
qui caput et sponsum se facit ipse mihi.
Tunc ubi degenerem, Christo duce, straveris hostem
40 ipsa feram meritis praemia digna tuis.
Namque ita non cecidi quin possim surgere, si sit
qui levet, et curae nos habuisse volet.
Salva fides nobis, et adhuc stat gratia Christi
obruta quae vires non habuere suas.
45Victa fides operum latuit sub imagine falsa
gratia sub dura lege sepulta fuit.
Quaeque tibi ut videas, non est opus indice, nam sunt
omnia judicio cognita nostra tuo.
Quae tibi ne maesto referantur singula versu.
50 Nota mei brevibus summa doloris erit.
Nam si omnes referam, cladum primordia, causas,
carmine in hoc finem non habitura fui.
Non queror a paucis culpas venisse malorum
omnes Christicolas opprimit una lues.
55In mea crudeles grassantur viscera nati
a quibus ubertas nostra tuenda fuit.
Nempe salutifera quondam fecunda juventa
nil pario praeter monstra, trucesque feras.
Et nisi tu renoves nostrae primordia vitae,
60 mortua jam, mundo paene videbar anus.
Sed quia facta mihi est per te spes posse reduci,
solor praesenti damna priora bono.
Quod licet emineat vix, et pejora residant
spem tamen, exiguum hoc, ad meliora facit.
65Multa quidem per te sunt reddita lucis ademptae
signa, quibus videor non ita tota mori.
Quod tamen in primis multa ratione dolendum est.
Per mea diripior viscera, mille modis.
Atque ut pauca mei referam tormenta laboris
70 quae noceat pestis qua premar hoste vide.
Cernis ab Ausonia quae me vis urgeat arce,
carcer, si nescis, maximus ille mihi est.
Illo nostra loco virtus elanguit omnis
quo deus est quisquis pessimus esse potest.
75Qui sibi commissas quas devoret atque trucidet
non aliis, Christi nomine, credit oves.
Quem cathedras aiunt Galilaei insidere Petri,
et neque mentitos hoc pudet esse nefas.
Cum si Romuleam Petrus umquam venit in urbem,
80 quem jactant sedem vix tenuisse putem.
Atque utinam ut cathedra gaudent sedisse Petrina
vita gauderent illius esse pares.
Arma quidem sed falsa gerunt, quibus omnia terrent
ut pueros larvae saepe fugare solent.
85Nam quibus exemplis triplicem gestare coronam,
audet Acidaliis mollior iste rosis.
An quia sceptra tenet dominati ditia mundi
rex, pater, Augustus, per tria regna potens ?
An quoniam triplici, ter maximus, imperat orbi
90 caelitibus, terrae, tartareoque gregi ?
Petre, dolesne tua tales in imagine vultus,
Petre, tuis meritis ista corona datur ?
Talem, Petre, tulit cruce cum penderet ab alta,
qui tibi commisit quas redimebat oves ?
95Roma quid infelix hoc principe contulit orbi,
illius exhausto prorsus avaritia.
Quis dabit ut pro re plorem satis ? Aut ubi plorem ?
Haec flenti ex animo quis mihi testis erit ?
Non habet acceptas pietas invisa querelas,
100 sint licet et justae, sint licet et meritae.
Aspice tot fratres illi, quot ubique locorum,
signat mitratos tonsa corona patres.
Quorum qui praestant opibus, nam regibus audent
esse pares, titulis gloria prima datur.
105Horum par superis reverentia, parque potestas,
hunc modo si finem fastus habere queat.
Hi quoque pastorum gaudent cognomine, verum
quam quod amant dici, nil minus esse liquet.
Nam cum sint veri partes pastoris, ut ipsas
110 verbi Evangelico germine pascat oves.
Non solum non pascere oves iis cura, sed omni
vellere, parte, loco relligionis habent.
Cumque nec ipsi obeant, nec dignis pascua mandent,
praeda lupis miserae destituuntur oves.
115Atque ita, me miseram, totos mutilata per artus,
vix animam vivi pectoris aegra traho.
Dum quo debuerant nobis peperisse salutem,
illo ipsi gladio nos jugulare student.
Ut taceam quibus illi opibus, quantisque tyrannos
120 muneris obliti pontificalis agant.
Praetereo quales horum spectentur in aulis
turba voluptates mixta libidinibus.
Quis ferat exstructis, quorum tot milia templis,
invectum fastus divitis omne genus.
125Quorum sacra nihil nisi sunt spectacula vulgo,
ipse tuum jures, Romule, munus agi.
Insanis resonant clamoribus omnia, credas
Arcadii pecoris rudere mille greges.
Omnia quis referat quorum causa unica lucrum
130 destituit veram cum pietate fidem ?
Jam sacra tractantum populus, mystaeque minores,
quanta putas notrae crimina cladis erant ?
Quando ita majorum vestigia certa sequuntur,
ut quod aberrarint crimen habere putent.
135Recte equidem, si vera sequi, non falsa, professos
si studeant Christo vivere, non homini.
Nunc nihil improbius, nihil immoderatius illis,
maxima pars quorum ditia templa colunt.
Horum Evangelicis vita est ita consona verbis
140 ut nihil inde magis credere abesse queas.
His sunt arma, quibus pulcherrima sacra tuentur
luxus, avarities, sors, gula, stupra, doli.
Ah ! Pudet ulterius, nec enim decet, exprobret autem
qui volet hoc nostrum est, flere, dolere, queri.
145Non tamen haec omnes tam flagitiosa libido
inficit, ut sanum nil superesse queat.
Quamvis o nostri vindex fortissime honoris
hoc etiam sanum vix reperisse licet.
Quae loca nam nostrum non occupat illa per orbem
150 colluvies ? Templis omnia plena vides.
Atque utinam templis, sed qualia, Paule, docebas,
non quibus exilio plecterer ipsa gravi.
Cerne tot exhaustas urbes, populataque sacra
ingluvie villas, oppida, rura, casas.
155Milia multa inopum gravibus depressa tributis
istorum ficta relligione vides.
Ipsos invenies miserorum sanguine pastos,
plus quam Sicelidum vivere delicias.
Ut jam pura fides, doctrinaque sobria Christi
160 in nugas ierint, crasse Epicure, tuas.
Cum tamen haec adeo late se Lerna malorum
derivet, tamen hoc improbiora queror.
Haec sunt illa quibus pereo incessanter, et hujus
majestas formae languit ante diem.
165Vulneror, ah, quoties tristis meminisse cuculli
cogimur, haec nostri est maxima causa mali.
Tam facile autumno est numerare cadentia poma,
tam folia arboribus lapsa jacere suis.
Quam quot in his hominum celentur milia larvis,
170 turba cliens ventri, nataque desidiae.
Tamquam simpliciter Christi pia sacra professum
sit nihil, haec alia veste notanda fuit.
Nempe sacram vestis puro sub pectore mentem
arguit, ut nitidus dulcia vina color.
175Atque ut veste negant hominum se sorte teneri,
sic homines fugiunt, et loca sola colunt.
Pars procul urbanis sibi conciliabula quaerunt,
pars habitant urbes moenia clausa tamen.
His nihil in speciem pietate insignius usquam,
180 quodque magis caelo posse placere putes.
Verum ubi perspicies introrsus et omnia lustres,
rarum animal dices esse bonum Monachum.
Simplicitate rudem populum se ducere ficta,
nil magis his doctum maximus orbis habet.
185Utque bonas artes sunt indoctissima semper
pectora, sic passim dogmata falsa serunt.
Sancta per innocuum spargunt mendacia vulgus
deceptam quaerunt, inveniuntque fidem.
Praecipue cum declamant, tum fortiter audent
190 esse boni, quales haec Camarina tulit.
Tum mea transadigunt gravibus praecordia telis,
tum miscent animae dira venena meae.
Tunc utinam possem atque sine auribus esse liceret,
scandala ne praesens cogerer ista pati.
195Quid memorem pompas, quibus illi sacra profanant
praecipue in quorum corpore, pica sedet ?
Nam vaga praecipue hoc sunt mendicabula vulgus
partibus infestum letiferumque meis.
Quamvis te praeeunte boni de partibus illis,
200 accedant nostrae pars bona militiae.
Per quos jamdudum bona spes est facta futurum,
ut redeant vires in mea membra suae.
Cetera quae clausis colit alta silentia cellis,
saginae immoritur turba beata suae.
205Hi neque verba dei tractant, neque commoda plebi
ulla ferunt, soli nata propago sibi.
Gens studiis inimica adeo, vitaeque colendae
moribus, ut libros sit tenuisse nefas.
Illorum patribus, nihil est abbatibus horum
210 turgidius fastu, moribus improbius.
Et nihil hi nostri praeter falsissima gestant
nomina, et hinc nobis damna pudenda ferunt.
Quando ita simplicitas sine fraude et credula vulgi
hos ceu pro divis numinibusque colit.
215Negligitur generosa fides, fraternaque cessat
gratia, spes operum pondere pressa jacet.
Quae tibi non refero, quia te nescire putarim,
per quem sunt orbi talia facta palam.
Sed quia me decuit justae indulsisse querelae,
220 forsitan et multis proderit ista queri.
Nam neque lecturum solum te haec scripta putabam
nec mea pressurum vulnera nocte gravi.
Verum quid faciam ? Quo me (..) miserrima vertam ? (vers lacuneux),
Fine quidem (ut pergam) nostra querela caret.
225Quando novae semper facies scelerumque figurae
emergunt, neque nos cogere vela sinunt.
Quid quibus aeratis meret indulgentia bullis ?
Divorumque legunt nuntia falsa stipem ?
Quam nobis fuit ista nocens maledicta hominum faex,
230 qui secum superos ceu sua jura ferunt.
Quid non cogit amor nummi ? Caelestia gratis
sueta dari dignis, vendere dona docet.
Nunc age caelestes titulos, et inania linque
nomina, de reliqua condicione vide.
235Et quia liberius nihil est te meque, Luthere,
ut decet, hinc omnis debet abesse timor.
Jamque licet, vinctae liberrima verba loquemur
sunt mihi, pro Christo, gaudia summa, pati.
Scilicet afficient non una morte tyranni ?
240 Jamdudum didici stare, perire, mori.
Utque fremant ipsi terrena potentia reges,
per tua servabit fortia facta deus.
Qui nihil ut pejus peccent, hoc omnia perdunt
crimine, quod Papae regna cruenta ferunt.
245Quod si sint etiam qui defendisse laborent,
hos caecos animi fortiter esse puta,
quos precor ipse suo veniens illuminet igni
membra deus, per quem qualiacumque traho.
Ut quod debuerant, ipsi mea vulnera curent
250 nec miserae inferri deteriora sinant.
Quod quia (quos nosti) quidam feliciter audent
parte mei videor libera facta mihi,
gratia nate tibi carissime, quo sine nobis
nec spes nec ratio vivere posse fuit.
255Nunc tamen improbitas etiam promiscua vulgi,
vellit ad huc multa pectora nostra manu.
Ut taceam quos sacra sua dicione tyrannis,
opprimit, et certis legibus esse jubet.
Ut rude praeteream populi genus agricolarum
260 vel propria gentem simplicitate bonam.
Si non illa lupis pastoribus obvia semper
justitiae falso nomine praeda foret.
Sed quoniam in melius tua contulit omnia virtus,
haec quoque debemus, sicut et ista tibi.
265Illa magis cruciant, tot fultas legibus urbes
humanis, nostri nominis esse vides.
Sed tantum gaudere ducis cognomine nostri
officio fidei Christidos esse nihil.
Quamvis hac aliquae nolint se peste teneri
270 excutiantque gravi libera colla jugo.
Scit tuus in primis fama prior omnibus Albis,
et tu, dissimules, maxime Rhene, licet.
Hoc quoque scire, brevi cursu suus, audet Hieras
hoc, quos et nimium est, et meminisse labor.
275Hinc tamen innumeris et adhuc mea pectora telis
vulneror, heu, nullo milite tuta satis.
Dum malesana ferox agitat discordia vulgus,
aequaque pars causae est, pars inimica meae.
Quando ita libertas Christum permissa sequentem
280 libera ne carnem regna tenere sinat.
Hoc meminisse pudet, quam multi mente sinistra
accipiant, justa nec ratione notent.
Jura magistratusque negant sibi tradita, nec se
civili tolerant condicione regi.
285Omnia liberius faciunt dicuntque, quod audent,
hoc etiam, dempta lege, licere putant.
Saepius hinc caedes, hinc probra, et scandala vulgo
spiritui carnis cum dominatur amor.
Cumque fidem jactent plus quam apparentibus auctam
290 indiciis, fructus adfluit inde nihil.
Nempe fides latitat verborum tuta recessu,
verba manent rebus dissona, crimen habent.
Atque utinam non haec superet pars maxima nobis,
hei mihi, quam multos ista ruina trahit.
295Quandoquidem vani, mundi fallentis, honores
captivos animos divitiaeque tenent.
Ah ! Quoties lacrimis dissolvor tota profusis,
dum venit in mentem, maxime Paule, tui.
Qui maria et terras pro me permensus, ad omnia
300 invictus stabas, fulmina, vincla, minas.
Te Christo ut populos tot lucravere laboris,
nec ratio injustae terruit ulla viae.
Tandem passe gravem sub iniquo Caesare casum,
nunc colis aethereae regna beata plagae.
305Inde sed ut redeas, et in haec deformia casu
incurras, Christum saecula nosse neges.
Tam pudor et probitas, et mutua gratia fratrum
exstincta, eversam deseruere fidem.
Luxus opum, fraudes, amor immoderatus habendi
310 invecta, hic regnum pro pietate tenent.
Et dubitamus adhuc unde ista flagella malorum,
unde tot hic possum cladibus orbis eat.
Dum sequimur mandata hominum ceu vera, diuque
nullum divinis credimus esse locum.
315Dum pater accitum Romanus ducit in hostem,
non sua in hunc usum tradita signa Petro.
Saecula pontificem viderunt nostra gerentem,
318 heu, scelus, armata tela cruenta manu.
Ipsarumque ovium respersum sanguine, nomen
320 sumere pastoris, non puduisse, sibi.
Hic est ille potens rex tot faciebus, et idem
pastoris caelans sub pietate lupum.
Heu, pudet ingratae meminisse incommoda Romae
illa quibus terras inficit et maria.
325Ebria, plena, potens, diri contage veneni
derivat pestes in mea membra suas.
Nam quas illa nihil terrarum emisit in oras
328 captivam quod me fecerit esse magis.
Et quae plura tuis pro me sunt scripta libellis,
330 quos mala ut exosa est, sic bona turba probat.
Vindicis inde premit miseros gravis ira tonantis,
hoc semper gravior, quo mage sera venit.
Opprimimur nunc pestilibus, nunc tristibus annis
mille modis, bello, carcere, clade, fame.
335Christe potens rerum, magni faber unice mundi,
quid sibi tot facies, tot nova monstra volunt ?
337Quid sinis injustis lacerari legibus orbem ?
338 Indignaque tuos condicione premi ?
Sanguine quos et morte tua de morte redemptos
340 adseris, adsertos est habuisse tuum.
Ne premat incautos clades illa ultima mundi,
quam metuo ne sit non procul illa dies.
Namque quid o miseri plus recta moramur ab illis
signa, quibus sunt haec tempora plena malis.
345Cerne senescentem per tot jam saecula mundum
tempora priscorum consule quicquid habent.
347Ipse fere numquam pejora videbis ab illo
348 tempore, quo terras opperuistis aquae.
Quicquid enim ante illas vitiorum impura propago
350 invexit, per nos auctius omne redit.
Atque utinam redeat tantum, rediisse dolendum est
jamdudum, et nostros implicuisse patres.
A quibus indignos vulgata licentia mores
intulit, et vitae perdidit omne decus.
355Paulatimque decens turpi corrupit honestum,
dum nisi divitias ducimus esse nihil.
357In sua nunc populus grassatur viscera Christi
358 et quoties hostem non habet ipse sibi est.
Ut taceam reges Aquilas, Gallumque rebellem,
360 quosque suos motus Anglia dives agit.
Aspice Sarmaticas bello fumare lacunas,
atque hinc Saxonici respice ad arva soli.
Omnia praegravibus bellorum motibus ardent,
omnia sunt armis plena, quiete vacant.
365Hinc age quam longa est qua se Germania in Austrum
porrigit, invenies pacis inesse nihil.
367Itala quid referam ? Quid regna Hispana ? Quid hujus
368 Urbis opes causas omnibus esse mali.
Si namque hic populi pastor, quod debuit, esset,
370 pastori similes forte habuisset oves.
Nunc ita bellorum causas et semina nectit,
ut paene hoc pacem solus ab orbe fuget.
Atque utinam non haec incendia rupibus illis
erumpant, quae nos nunc nimis atra premunt.
375Quos quia non satis est in mutua vulnera ferri
bella etiam externi sanguinolenta movent
377impius Helladibus jam Turca erupit ab undis
378 Pannonios victor depopulatus agros.
Quam metuo ne fida tuos Germania fines,
380 omnia concutiens ista ruina petat.
Quod tamen avertat quem tu nunc prima negatum,
adseris, et Christo vivere sola doces.
Te quoque per Christum mea spes, mea vita, Luthere,
non semel haec istos praemonuisse liquet.
385Istos, per facinus, rerum per aperta potitos
crimina, qui vinctam me violenter habent.
387Te duce pars quorum cecidit bona, quae stetit ille
388 vindice, qui terris non leve numen erat.
Cujus ut indignas Christi per ovilia merces
390 dejicis, iratum sic quoque ferre potes.
Formidata prius per te sunt muta, jacentque
fulmina, terribiles conticuere minae.
Cessat inutilibus nunc orbi illudere Bullis,
quis credat bullas tam valuisse diu ?
395Vendidit immenso vilem pro munere vestem
clausa tua certe est ista taberna manu.
397Magno constiterat fasso delicta remitti
398 quod nisi Papistis non licuisse palam est.
Nunc iterum Christo licet auribus esse, hominumque
400 cuilibet, et meritae ferre salutis opem.
Tam facile effari est dirae scelera omnia Romae
dicere quam guttas quot pluat Auster aquae.
Quae tamen audet adhuc, si quis ferat, aedere, verum
tu dabis ut ne sit, quod cupit esse, diu.
405Frivola degeneris vastabis regna tyranni,
prosternes valida castra nefanda manu.
407Ipse tibi vires tam justa in proelia Christus
408 influet, hinc victrix nunc quoque dextra tua est.
Tu modo ne dubita Goliam spoliare jacentem,
410 vulnera qui fundae non tulit ista tuae.
Percutiet nostro sine milite Sennaheribam,
cui meus hic populus, te duce, justa facit.
Destruet ille Baal populum sine sanguine, persta
tu modo Nansida fortior esse Jehu.
415Quaeque referre mora est aevi miracla vetusti,
forte nec exemplis ipse monendus eras.
417Bestia capta quidem jam lenior ista veretur,
418 quae videt in manibus ferrea vincla tuis.
Te precor, afflictae vindex justissime matris,
420 quam primum miserae, quod potes esse velis.
Misce salutifera sitibundae pocula dextra,
scribe aliquid praesens littera nectar habet.
Praebe alimenta famem patienti, verba salutis
adsere, proclama, panis ab ore tuo est.
425Questuram pejora graves vetuere catenae,
vix humilem tenuit languida dextra stilum.
427Interea invito sint haec tibi scripta tyranno,
428 exutae vinclis liberiora leges.