Accola fluctivagi rapidas ad Jordanis undas,
cognita non ulli ter tria lustra vagor.
Proxima post nonam successit Olympias, et jam
alter in obliquo tramite Phoebus erat.
5Cum tot ab humanis positae congressibus annis,
missus es optatae ferre salutis opem.
Excidit ? An memor es qua sis mihi parte monendus ?
Aut etiam quae sim forsitan ipsa rogas ?
Hoc te, sancte pater, non convenit esse putari,
10 ex vultu probitas emicat ipsa tuo.
Non mea signatam quod habebat epistola frontem,
nec mihi qua premerem vincula gemma fuit.
Forte quis addubitet qui me non noverit umquam,
sed tamen haud ratio convenit ista tibi.
15Nam mihi ut incoepta est titubanti littera dextra,
pro signo versus unus et alter erant.
Accola fluctivagi rapidas ad Jordanis undas,
non tibi, si nescis, forte reperta fui.
Ipse pater superum mihi te transmisit, ut esses
20 communem populo testis inisse viam.
Et simul humanis abiturae rebus eundum,
qua sit, opus verum praemonuisse fuit.
Neu tantae jejuna viae commissa fatiger,
ante hic caelesti me vegetare cibo.
25Hunc ex te monitore Deo cum forte rogarem,
polliciti, recolo, summa erat ista tui ;
quaecumque es tacitae cultrix insignis eremi,
pars ego sim precibus quantulacumque tuis.
Non mihi sorte aliqua casuve reperta, sed ipso
30 quem colis, ut fieres nota, volente Deo.
Lucifer igniferum cum Phoebus obiverit orbem,
accipies avido quem petis ore cibum.
Terribilis duodena rotae semel astra remensus,
sol stupet egressum jam rediturus iter.
35Nostra nec interea tetigisti litora necdum
addita pollicita est in tua verba fides.
Longa via est et tu cumulato tardior aevo,
nullaque adhuc forsan est via coepta tibi.
Hei mihi, quando feram languentis vota senectae ?
40 Spem veniae, vitae gaudia, mortis opem ?
Ut Sol occiduas fessus declinat in undas,
nec jam cum superis amplius esse potest.
Sic mea praeteritos aetas dum respicit annos
vix se posse putat longius aegra trahi.
45Jam mihi maturam faciunt ter quinque senectam
lustra, meas pulsat mors remorata fores.
Sat vitae fatisque datum, quae deinde sequetur,
est alio melior vita futura loco.
Prima sed, heu, nimium juveniliter acta juventa est,
50 pars vitae brevior sola dicata Deo est.
Ah ! Pudet et veteris dolor est meminisse ruinae
nam sua quis dici turpiter acta volet ?
Attamen est ratio quae nos ea dicere cogat
tu pondus merito praecipientis habes.
55Et cur ante Deum pudeat malefacta fateri
ad veniam fassis qui pius esse solet ?
Prima suis lusit numeris improvida certe
quae tria vix aetas claudere lustra solet.
Hoc ego vulgares sum tradita tempore in usus
60 turpibus, heu, nimium quaestibus ausa frui.
Nec me Cypriacis fuit umquam pejor in armis
Tam bona Pontigena sub duce miles eram.
Moenia Pellaeo juveni fundata colebam
quis nihil Aegyptus clarius alma videt.
65Jam nimia primam polluta libidine vitam
perdita jam mundo vivere certa fui.
Fit peregrinantum Solymam concursus ad urbem
causa novae populis crux pietatis erat.
Per mare sulcantes adii vada caerula nautas
70 non fuerant votis invida turba meis.
Mercedem rigidus poscebat navita justam
pro naulo miserum corpus habere dedi.
Ventum erat ad sanctum Solomonia templa Siona,
illo constiterat crux veneranda loco.
75Hic ego ter conata aedes intrare sacratas
ter jacui sacras ante repulsa fores.
Dum queror et merito ista pati, sine teste, recordor
visa mihi a dextra est matris imago Dei.
Accessi, supplexque Deam sic orsa precabar :
80 "O mater thalamo nullius usa viri,
aspice me qua corda soles pietate tuorum
vivam quod superest temporis omne tibi."
Annuere oranti visa est mitissima Virgo,
amplius haud ulla est facta repulsa mihi.
85Hic mihi nescio quae stupidas vox fertur ad aures
Jordanis ad ripam vita petenda tibi est.
Obstupeo vocemque sequor jam certa prioris
delicias vitae linquere, inire novam.
Tempore ab hoc deserta colo tot sola per annos
90 hic quam perdideram vita reperta mihi est.
Hic mihi parta quies nullo mutabilis aevo,
caelestem referunt hospita lustra domum.
Deserat hic fugiens morientes spiritus artus,
Hic mea sub viridi caespite membra cubent.
95Hic ego me vidisse aliquem tot euntibus annis
non memini praeter teque trucesque feras.
Tu mihi praesentis positurae munera vitae,
missus es ignotae lucifer esse viae.
Ipsa viam ingredior morti vicina propinquae
100 anne precor solam me pater ire jubes ?
Heu, timidam noctis terrent simulacra futurae
suetaque ad extremos larva venire dies.
Seu vigilant oculi, caeca seu nocte premuntur,
sollicitor variis hoste minante modis.
105Tristia nunc stupidam turbant insomnia mentem
qualia lymphati saepe videre solent.
Saepe mihi videor deserta per avia longam
ignotamque aegre carpere sola viam.
Te pater interdum deserta quaerere terra,
110 hostiles omni parte timere minas.
Utque agit in somnis ferus ille et perfidus hostis
sic neque concessae tempore lucis abest.
Haec ego te patior nostro tardante periclo,
spes tamen est animi fomes et aura mei.
115Spiritus infirmis vix artubus aeger adhaeret
ut sitiens dura planta laborat humo.
Utque vagus liquidas cervus desiderat undas
quando gravem poto pertulit angue sitim,
omnibus impatiensque jugis et vallibus errat
120 arida ut invento pectora fonte riget.
Sic sitit hic animus vivum, sua gaudia, fontem
sic panem mea mens esurit aegra Deum.
Quis dabit hoc miserae, ut corpus positura caducum
ex manibus capiam fercula sancta tuis ?
125Quando erit ut veniam, et vultus ferar ante beatos,
in quibus est superis gloria plena choris.
Credo equidem nec vana fides, quia vivit et ipsum
vita redemptorem est nostra secuta Deum.
Quem propriis visura oculis in carne resurgam
130 cum sub eo stabit judice summa dies.
Ergo laeta feram patiendae vulnera mortis
haec est in tacito spes mihi clausa sinu.
Vix tamen ante isto mortalis carcere vitae
in se dissolvi spiritus ipse potest.
135Quam mihi promissae portanti dona salutis,
ad sacros liceat procubuisse pedes.
Fiat ut hoc praestare tuum est, idque esse memento
polliciti seriem diximus ante tui.
Hoc est quod multis facit anxia pectora curis,
140 hoc est quod requiem non sinit esse mihi.
Hoc ego tot lacrimis, hoc tot suspiro querelis
haec voti series summaque summa mei.
Tardior ipse tamen numquid spe ludis inani ?
Aut fortuna tuae non fuit aequa viae.
145Ah, quoties rapidi remeavi ad Jordanis undam,
ah quoties refero tardior inde pedem.
Spes tamen adjecta est nostris non invida votis
solatae caelo commiserante sumus.
Namque ita scribenti tamquam spes omnis abisset,
150 vox bona, ne dubita, jam properabit, ait.
Sancte pater, propera promissaque debita firma
causa est cur properes magna decensque tibi.
Non tibi nunc oneri, neque tarda futura senecta est
quemque feres tecum te feret ille mihi."
155Ipse etiam rapidas sternet placidissimus undas
incluta qui gemini nomina fontis habet.
Utque olim placidum Christus superastitit aequor
sic ibis sicco per vada summa pede.
Ipsa frequentatum te praestolabor ad amnem
160 nec via carpenda est longior ulla tibi.
Haec quoque verba loco partim nunc scribimus illo
hei, male frigenti verba notata manu.
Cernis ut aerea cortex mihi raptus ab ulmo est
arida funebres fecit arundo notas.
165Nunc tamen hanc miserae satis est cecinisse querelam
quod superest unum te pater esse decet.