Tecta virum nigro mulier simulante cucullo,
ausa vir esse ipso nomine paene fui.
Et nisi tu nosses etiam hoc mentita fuissem,
tanta sub hoc habitu cura latere mihi est.
5Frons tamen exterior quod nomine scripta virili est
cognita cum superis causa duobus erit.
Arte quidem misero qua sum bene perdita mundo
inveniam regni divitioris opes.
Si qualem decuit titulum confessa fuissem,
10 cur tegat exiguos penula longa pedes ?
Jamque esset de quo gauderet perfidus hostis,
cognita si vulgo fabula facta forem.
Ergo vir et mulier scriptura decebat ut essem
vir reliquis, uni femina nota tibi.
15Nec tibi quae totiens sum nomine dicta sororis,
in prima fratrem fronte fuisse pudet.
Et soror et frater rogo te fratremque patremque
parce, erit in versu si qua litura meo.
Per scelus arma quidem multum desueta resumo,
20 ingenio nocuit pristina vita meo.
Tunc quoque quae turpes ducebat saepe lituras,
falleret ut multos officiosa manus.
Nunc stupet et nudam dubitat tetigisse papyrum,
tam pudet hoc sero posthabuisse nefas.
25Conscia praeteriti sceleris praesentia semper,
mens timet, et proprio fracta pudore jacet.
Et licet in melius mores abiere nefandi,
attamen et durum est et meminisse dolor.
Sicut enim quem nulla premit sentina malorum,
30 nulla sub erecta nubila fronte gerit.
Sic male quem tacito mens conscia fune flagellat,
lucida vix audet tollere ad astra caput.
Tu nosti qua sorte prior mihi fluxerit aetas
hei mihi quam multos perdidit illa dies.
35Formosa exterius vultum depicta rubebam,
foeda sed interius tota Mephitis eram.
Ancillis comitata tribus sublime ferebar,
dignior in putri sola jacere luto.
Saepe aliquis spectans propere veneratus euntem,
40 nescius abscessit per mea facta nocens.
Saepe pudicarum numerus mihi cessit, et ibam
matronas inter sus lutulenta probas.
Extulit elatam ventosa superbia mentem,
heu, quantum adjecit criminis illa mihi.
45Quae fora quae plateae, quae thermae, quaeve diaetae,
quae non sunt fastu plena theatra meo ?
Torta comas, fucata genas, gemmata lacertos,
cura juventutis desipientis eram.
Immemor instantem tacite properare senectam,
50 in mediis vixi nata puella rosis.
Immemor esse malis positam pro crimine poenam,
ipsa mihi tamquam non moritura fui.
Nec potui, si quis monuisset, ferre monentem.
Tam pectus saxo durius illud erat :
55ah ! Pudet ulterius veterum meminisse malorum,
turpe est ante viros facta pudenda loqui.
Quam tamen haec vellem detur mihi nulla referre
copia, nec lapsam turpiter esse queri.
Namque ego nec refero vulgo ut mea facta notentur,
60 sed queror ut medicum tristis et aegra feram.
Quem precor ut qualem primo te vulnere sensi,
talis quae superant stigmata nigra leves.
Plura quidem superant quae quamvis oblita credas,
est tamen haec saniem multus habere timor.
65Attigeris medicante manu pater inclute Noni,
nullus in hoc usquam corpore naevus erit.
Utque aliquo noster non est in corpore morbus,
sic alia tanges vulnera nostra manu.
Antidotum veniens mihi portet epistola verum,
70 credis ? Habet longas littera scripta manus.
Namque quid absentem moveas ne forte timebis,
cui tu praesenti fulminis instar eris ?
Non etiam ut moneas opus est, quis montibus umbras ?
Quis gelidas vitreis fontibus addat aquas ?
75Maerentem solare animum quem dive ruentem,
e Stygia revocas ne moreretur aqua.
Ille quidem per te sibi redditus ultima primis
comparat, et prudens haec fugit, illa probat.
Qui sua dum justa trutinat commissa bilance,
80 non semel est fassus quod sapit esse tuum.
Ergo prius, quem pulchra canunt mendacia vatum,
solari exustam lampade tanget humum.
Ante mari volucres, pascentur in aere pisces,
ante oriens vesper, vesper Eous erit.
85Quam mea mutatis languescant pectora votis,
devotam satis est me semel esse tibi.
Sicut enim assiduis decoctum solibus aurum,
amplius, exactum, quod fuit esse nequit.
Sicut et aereo Phoenix reparatus in igne,
90 non idem est juvenis qui fuit ante senex.
Si quem tota semel divini flamma caloris
hauserit, antiquum non remeabit iter.
O dulces flammas, o grata incendia menti,
quae tota in Christo liquitur atque fluit.
95Non ego quas toto cogit mercator ab orbe,
non ego quas totus continet orbis opes.
Denique non toto vellem prius orbe potiri,
quam te non toto pectore, Christe, sequi.
Gratia dive tibi, tu me pater ista negantem,
100 duxisti verae per pietatis iter.
A quoties niveo subit ista notanda lapillo,
quae mihi te dederat prima videre dies.
Ut celebris sacra spectandus in aede Sacerdos,
supremi populo preco tonantis eras.
105Jam tibi contempti mundi fallentis honores,
materiam verbis exhibuere tuis.
Ut sit in hac vita brevis et fugitiva voluptas,
cui paret aeternas altera vita cruces.
Utque sit in caelo cui sordeat ista futurus,
110 ante triumphantes umbra beata choros,
quamque incerta dies quae nos hoc corpore solvat,
quam certum cunctis debeat esse mori.
Denique quam sit homo facili mutabilis aura,
dum memoras verbis talibus usus eras.
115Bulla palustris homo, ventus, flos, pulvis et umbra,
incipit et cessat, nascitur et moritur.
His mea movisti nuper durissima corda,
haec mihi tardanti non leve calcar erant.
Accessi et supplex populo spectante rogabam,
120 curvato nudum poplite flexa genu.
Plene deo linguaque potens, animose pia vi,
mole sua pressos docte levare animos.
Innumerabilium pressae gravitate malorum,
ad veniam reditus si datur aede precor.
125Multa precaturam lacrimae vetuere, nec ipse
passus es aut frustra quaerere sive queri.
Atque ita ne dubita, spera bene, siste querelas,
quam petis est facili causa tenenda modo.
Pondere multiplicis quantumvis obruta culpae,
130 non est ad veniam janua clausa tibi.
Tanta Dei pietas, tanta est clementia Christi,
ut miseros etiam vivere paene roget.
Quam misere et quoties cecidit peccator aberrans,
ut citius surgat porrigit ille manum.
135Venit enim salvare omnes non perdere quemquam,
per quem Christicolae turba redempta sumus.
Magna habet haec aetas, majora exempla vetustas,
tu quoque de multis pauca tenere potes.
Nil Maria Aegyptus nil Thaide pejus habebat,
140 improba Magdalidum de tribus una fuit.
His tamen accessit repetiti gratia Christi,
nunc pascunt superas turba beata dapes.
Sperne igitur placidum mundi fallentis amorem,
fide Deo, maculas diluet ille tuas.
145Sic breviter mecum populo mirante locutus,
urebas quadam pectora nostra face.
O vox plena spei, dulcis vox plena salutis,
dulce melos nostris auribus illa fuit.
Vix gavisa magis praesentis voce magistri est,
150 cui peperit veniam lacrima fassa nefas.
Laetitia quoque vix credam potiore fuisse,
quem solata Dei vox morientis erat.
Laetior inde abii quamvis quoque tristis ut essem,
facta prius vitae causa fuere meae.
155Tunc mihi quot madido vigilatae lumine noctes ?
Quam multa assiduis fletibus acta dies ?
Donec ut es miserum doctus miserescere Noni,
fulcita est manibus nostra ruina tuis.
Tu nimia obscurae mersam caligine noctis,
160 jussisti insolitae lucis adire diem.
Per loca virosis errabam plena colubris,
tu poteras tutae restituisse viae.
Jactatam dubio pugnantibus aequore ventis,
duxisti in tutam Tiphy fidelis humum.
165Frigida somnifero quassatae tempora ramo,
mortua depulsa lumina nocte levas.
Jam quoque vicini subeunti limen Averni,
non hac dicebas, itur ad astra via.
Protinus in tenebris apparuit error eunti,
170 qui mihi deliciae nuper amorque fuit.
Tum primum agnovi quam me blandissima Siren,
paene sub infames praecipitasset aquas.
Sic quis in Ionio sulcans vada caerula ponto,
ni caveat dulci perditur exitio.
175Hoc quemdam cavisse ferunt duo lustra vagantem,
dum spolia in patriam Troica portat humum,
qui nisi sprevisset blandas audire querelas,
subdisset miserae seque suosque neci.
Tu quoque vicina nisi me de morte tulisses,
180 infernos alerem jam quota praeda canes.
At bene successit quod gaudia falsa sequenti,
indice te fuerant cognita vera mihi.
Quae simul agnovi, valeat prius omne quod actum est,
quae superant, dixi, tempora lucis erunt.
185Sic aliquis caeco puer enutritus in antro,
lucis egens tenebras omnia habere putat.
Qui simul invisae paulatim assueverit aurae,
amplius in caeca non volet esse domo.
Miraturque novas formas rerumque colores,
190 multaque inexpleto lumine monstra videt.
Sic aliquis spectans fallacis inania somni,
mente soporata gaudia vera putat.
Ut vero evigilat blandae ludibria noctis
damnat, et ex animo non cecidisse dolet.
195Sed ne forte pias offendam pluribus aures,
cetera sunt animo concipienda tuo.
Sponte sua nec enim licet addere calcar eunti,
sic pietas nobis cognita saepe tua est.
Et nunc incipio canis albere capillis,
200 et prope supremum suspicor esse diem.
Quid faciam ? Quo fine jubes hanc ire senectam ?
Indicio certam da pater esse tuo.
Opprimor immodicis sub iniquo pondere curis,
meque vocat primum subdita turba patrem.
205An decet hoc celare etiam et post fata latere ?
Nunc ego sum vitae paene inimica meae.
Hac pater obtestor me sollicitudine solvas.
Sive ego sim frater sive vocanda soror.
Jamque vale nostrisque favens accede querelis,
210 et lege placato carmina nostra Deo.