Sic mihi Zachariae sera te prole gravatae,
dextera pro lingua saepe locuta fuit.
Non tamen est eadem ratio mihi muneris hujus,
nec mea conspecto numine lingua stupet.
5Saepe manus nobis praesentibus illa locuta est,
absenti loquitur dextra ... nostra tibi. (vers lacuneux)
Da mihi te praesensque tui sit copia nobis,
quam cuperem, quae nunc scribimus, ista loqui.
Accola fluctivagi rapidas ad Jordanis undas,
10 inter inhumanas diceris esse feras.
Hirsuta pavidi vestitus pelle Cameli,
silvestres mistis mellibus esse cibos.
Avia desertae postquam colis inter eremi,
tecta nec ulla hominum nec loca culta subis.
15Gratulor, et quoniam tibi sic carissime cordi est,
vivere non alia te regione velim.
Nam mihi in hoc sterili prodisti natus ab alvo,
venturum ut fieres nuntius ante Deum.
Nunc quoque te fama est adeuntibus undique turbis,
20 taliter ex omni vociferare loco.
O qui praeteritae numeratis crimina vitae.
O quae mens scelerum conscia vulnus habet,
ponite multiplicis commissa piacula noxae,
ponite quaeque nocent, sumite quaeque juvant.
25Paeniteat scelerum pudeat vixisse tot annis
Non intellectae sub regione viae.
Vos adaperta manet caelestis janua regni,
Jam tempus veniae, ne dubitetis, adest.
Talia multa ferunt mirantibus aedere turbis,
30 et te praesentem significare Deum.
Inde superfusis in Jordane tingere lymphis,
fassorum sordes milia multa suas.
Heu mihi quod nimium gravibus nunc opprimor annis, 34---> et vicina meas mors cubat ante fores.
35Esset adhuc constans et crudior ista senectus
officiumque agerent frigida membra suum.
Non ingrata domi subeuntibus otia curis,
Non tererem vana tempora longa mora.
Protinus his ad te fugerem, mea vita, relictis
40 rebus quas aliae saepe morantur anus.
Non me tristis hiems, non torrida solibus aestas,
Non rigidum scopulis me prohiberet iter.
Omnia despicerem vulgata pericula rerum,
Atque annis fierem fortior ipsa meis.
45Ut te perpetuae monstrantem dona salutis,
conspicerem populi pars quota facta tui.
Sed vetat has partes et inutilis impedit aetas,
nec Deus hunc animum, quod cupit, esse sinit,
et nunc ille jacet per quem stetit ista senectus,
50 Qui fuit aetatis firma columna meae.
Sola domo vidua paucis obsaepta ministris,
devoveo tardos in mea fata dies.
Quamquam quod superest vitae, hoc mihi nomine gratum est
quod te grata Deo vita superstes habet.
55Sive etenim sanctis te nuntia fama Prophetis
inserit, est quare vivere posse velim.
Sive docet falsi monstrare pericula mundi,
adicitur vitae, quod venit inde, meae.
Denique quaecumque est qua tu ratione probaris,
60 corporis est certe certa medela mei.
Idque ego non aliud causae mihi credo fuisse,
Cur mea sit fato tardior hora suo.
Hora quater denos bis jam numerata per annos,
migrandum propere nuntiat esse mihi.
65Quam bene longaevae numero mala tempora vitae,
quod non sum vacuo tempore jussa mori.
Nam cum difficilis flerem dispendia lecti,
visa diu steriles inter habenda nurus.
Respexit miseram tandem Deus ipse senectam,
70 et desperato jussit honore frui.
Jam me vita senex melioribus exuit annis,
aevo debilior jam vir et ipse fuit.
Thura Sabaea Deo sanctas incendit ad aras
Zacharias, clausa solus in aede manens.
75Adstitit aetherea delapsus ab arce minister
Angelus, et tales aedidit ore sonos.
Care Deo, confide, placent tua vota, tuisque
ante Deum precibus gratia parta tibi est.
Uxor praecipiti tua grandis Elisabet aevo,
80 Jam tibi concepto pondere mater erit.
Nomen Joanni statues insigne puello,
Hic sacer, hic fiet maximus ante Deum.
Adferet ille puer toti nova gaudia mundo,
Flamine sacra Deo pectora plenus erit.
85Talibus esse fidem, quia nollet credere, dictis,
egressus templi limina mutus erat.
Donec ad octavi ventum confinia mensis,
aeris in lucem jam mihi natus eras.
Cumque propinquorum de nomine turba rogaret,
90 Nomen Joanni diximus esse tibi.
Omnes ignota turbati voce negabant,
in nostra hoc aliquem nomen habere tribu.
Ipse pater sumptis scripsit pro voce tabellis,
Nomen Joannes, quod ferat, hujus erit.
95Atque ita cum longo tacuisset tempore, tandem
solvit in hos nuper guttura muta sonos.
Laudibus Israel Deus est et honore ferendus,
vincula qui plebis liberat arcta suae.
Cornua venturae qui protulit alta salutis,
100 Gentis Jessidae sub dicione sui.
Ipsius ut sancti repleti numine vates,
ante retro lapsos praemonuere dies.
Affore crudeli quo servaremur ab hoste
Tempus, et amissam quod repararet opem.
105Ut nostros miseratus avos memor esset eorum,
quae testamento condidit ipse suo.
Ut rata verba forent jurandi praestita juris,
quod tibi juravit prole beate senex.
Ipsius ut posito faceremus jussa timore,
110 nec manus hostili nos premat ulla jugo.
Ipsius ut sancti justique colamus honorem,
donec in hoc vivi mortis agone sumus.
At te sancte puer sibi deligit ipse Prophetam,
venturi ut possis nuntius esse Dei.
115Nec dubiae fiat per te via nota salutis,
omnibus, et populo culpa remissa cadat.
Ex alto quoniam venia miseratus egentes,
respexit vultu terrea regna pio.
Tristibus ut splendor novus illucesceret umbris,
120 quae misero clausos carcere mortis habent.
Nostra ut in aeternam tendant vestigia pacem,
semita quo nostros dirigat ista pedes.
Haec ita vatidico tacuit pater ore locutus.
Turba novum populi tota stupebat opus.
125Hinc tibi quis melior studiis accreverit aetas.
Paene supervacuum dicere velle fuit.
Quis tamen ignoret quod adhuc impubibus annis,
Pectora jam sacro numine plenus eras.
Improba mentita est quemdam Jove fabula natum,
130 in cunis angues enecuisse duos.
Certe nulla meis insunt mendacia verbis,
in te plus animi quam puerilis erat.
Ac sacra tunc etiam celebrares sabbata, vix dum
passus es assueto munere lactis ali.
135Nunc positas hausto tingebas fonte corollas,
et moto quaedam pollice signa dabas.
Saepe videbaris monstrare quid indice, tamquam
nescio quae, stupida mente futura videns.
Jam juvenis jamque utilibus maturior annis,
140 Jam poteras duri ferre laboris opus.
In loca transisti deserta silentis eremi,
Jamque ea non modico tempore regna colis.
Tempora quae gravibus Christo duce vivis in armis,
Haec sunt militiae signa petita tuae.
145Jamque fere tua ter denos excedit in annos,
Vita novum meritis nuper adepta decus.
Nam tibi agnatum lavisse in Iordane Christum
diceris, et mediis constituisse vadis.
Quem super ut patria delapsus ab arce quierit,
150 Spiritus, et castam se simularit avem.
Fama est auditam ceu patris ab aethere vocem.
Talia non humili verba dedisse sono.
Hic est ille meus dilectus filius, in quo
sunt animi certe gaudia plena mei.
155Nate meae requies et honor supreme senectae,
Nate ministerio facte beate tuo.
Non temere accessit magno tua gratia Christo,
nondum natus ad haec tanta vocatus eras.
Saecula fatidici tua praedixere Prophetae,
160 e quibus haec aliquis carmina scripta dedit.
En sacer ante tuos mittetur nuntius ortus,
Qui paret atque tuas monstret inire vias.
Ille colet deserta, et voce implebit eremum,
omnis iter Domino turba parate suum.
165Protinus alta cavas implebunt culmina valles,
vertice mons humili collis et omnis erit.
Recta videbuntur quaecumque obliqua fuerunt,
aspera planities, omnia mollis erunt.
Hora feret miseris mortalibus illa salutem,
170 Nemo non isto tempore salvus erit.
His tua carminibus praedicta est gloria, sed te
Virtutem, testis major, habere docet.
Namque ferunt dixisse tuo de nomine Christum,
majorem nasci non potuisse virum.
175Non potuisse virum nasci virtute priorem,
quem pariat socium femina passa marem.
Haec tam vera meas relevant solacia curas,
taedia nec fessi corporis esse sinunt.
Et mihi nunc plenae languentia fila senectae
180 rumpere, natura non prohibente, libet.
Postquam clara tuis meritis mihi vita peracta est,
impia cur vetulam fata morentur anum ?
Nunc tu, sive colis taciturnam solus eremum,
sive tuum populi turba frequentat iter.
185Illum nate roga quem tu lustralibus undis,
abluis et mundi crimina ferre doces.
Illum nate roga pro me, rogo, nostra quieto
Tempora, et optato claudere fine velit.
Sic tibi sit viridis quantum volet ipse juventae
190 Flos sacer, atque suum non cadat ante diem.
Sic tibi nulla parent saevi tormenta Tyranni
Heu quantum est rabidas non metuisse manus.
Sic, si forte volet, quem tu praecedis in orbem
ipsum praecedas in sua regna, Vale.