Quam dare non potuit, cui debuit ipsa salutem,
Chrysogono infelix optat Anastasia.
Hinc ubi Tyrrhenos viridis Palmaria fluctus
projicit in portus, Romule, Thybri tuos.
5Primus ab hoc nuper qui solvit litore navim,
illi quae legeres scripta ferenda dedi.
Qui nunc oppressa vix tutus in urbe moraris,
exulis oblitus numquid es anne memor ?
Namque nec ulla tuae visa est mihi littera dextrae,
10 postquam proscriptam tertia luna videt.
Et mihi Caesaribus qui lege fugantur eadem,
Dum rogo num valeas, dicere posse negant.
Ergone es ignotus patria vir tantus in urbe ?
Quis patres etiam posse latere putet ?
15Nec puto quod lateas, nisi te quoque publica falso
flebilis edicti crimine jura notent.
Non tamen hac, certum est, latebras ratione subisti,
contemptricem animam tu quoque mortis habes.
Vidisti cecidisse viros pro nomine Christi,
20 questus idem totiens non licuisse tibi.
Nec dubito retineris adhuc vitalibus auris,
Non posset tantum fama tacere nefas.
Sed timeo ne tu quoque forte ubicumque locorum,
a patriis longe finibus exsul agas.
25Hic timor, illa animum sine fine molestia turbat,
mole sub hac gravius nocte dieque premor.
Quod si vera animi metus arguit, heu quibus umquam
Heu quibus invenient te mea scripta locis ?
Clausa brevi teneor spatio terraeque marisque,
30 Non mihi praescripto solvere ab orbe licet.
Non est quo fugiam, clausit ferus omnia Caesar,
imperat hic terris imperat ille mari.
Libera dimittar nec lege coercear ulla,
Jam mihi difficilis nulla futura via est.
35Per loca Chrysogonum quaeram et sequar omnia, donec
vel tecum vivam vel sine te moriar.
Dura nec ignitis prohibebit solibus aestas,
trux licet infesto saeviat ore Canis.
Non rapidus Boreas pluviusve morabitur Auster,
40 nec nive Riphaea sparsa tenebit hiems.
Per juga, per saltus, per aquas, per iniqua viarum,
impedient teneros aspera nulla pedes.
Neve quis errantem possit novisse puellam,
ipsa mei cultus forma virilis erit.
45More virum tunicasque feram latosque galeros,
neglectam dura forfice secta comam.
Feminei facile est mutare vocabula sexus,
sordebit totum syllaba fracta genus.
His ego si liceat pro te majora subirem,
50 nec meus est aliqua parte pudendus amor.
Ille quidem primis tibi me vincivit ab annis,
Hunc neque mors rapida finiet atra manu.
E manibus mihi vita tuis dulcissima venit,
ante datum per te mortua lumen eram.
55Christicola genitor gentilem ex matre creavit,
At meritum de me tu patre majus habes.
Corporis ille artus, animi tu dona dedisti,
Fecit uterque aliquid, tu magis, ille minus.
Ipsa etiam nunc cana parens ut nomine dicta est,
60 sic ipso rerum pondere fausta fuit.
Illa mihi magno praelusit ad ubera Christo,
Cumque ipso potui sugere lacte Deum.
Illa meam sacros linguam formavit in usus,
nullus in innocuo Jupiter ore fuit.
65Ne tamen interea durus pater ista notaret,
saepius ingenio dicitur usa tuo.
Sacra Deis quoties simulata penatibus egi,
ipsa mihi dixit sacra fac ista neges.
Atque ita mentito genitor deceptus honore,
70 aetati indulsit libera frena rudi.
Nubilis interea venit sed iniquior aetas,
detectrix animi prima erat illa mei.
Cur tamen accusem ? Certe non aequa fuisset,
si mea Lethaeis coepta dedisset aquis.
75Sola ego de tanto latuissem ingloria vulgo,
Nullaque erat meriti fama futura mei.
Nec mihi, quem colimus sperata morte fateri,
quodque sequor tantum non licuisset opus.
O illum mihi fata diem superique favete,
80 eveniat capiti tanta corona meo.
Sanguine jam rubeo rorantes undique venas
Jam tremulas cerno per mea membra faces.
Jam furit ambusto flammis pyra fervida palo,
Jam feror angelicos inter et ante choros.
85Viderit at de me magni Deus arbiter aevi,
intrepide poenas quas volet ille feram.
Ergo nec innocuos aetas mea fleverit annos,
in lucem vultus protulit illa meos.
Venimus ad thalamum non aequa lege jugalem,
90 Cui data sum falso sub Jove miles erat.
Tunc Hymenaea fugax cecinit feralia bubo,
junctaque cum facibus maesta cupressus erat.
Non ultra simulare deos, non amplius ullum
aversa potui fingere mente Jovem.
95Fassa Deum primis coluisse, ut nunc quoque, ab annis
quae colitis dixi, numina crimen habent.
Scilicet erranti vixissem nupta marito,
quem potui rectae commonuisse viae ?
Ante ego Caucasea diram sub rupe volucrem,
100 saepe renascenti pascere corde velim.
Ante ego quam memorant, Cepheidos arcta catenis
in scopulos numquam dissoluenda mori.
Quam mea sic vetito desumere tempora lecto
turpiter, et vani crimen habere thori.
105Tum me si qua suam fecissent pignora matrem,
num potui misero perdita ferre patri ?
Florida deformi foedassem tempora luctu,
venissetque suos ante senecta dies.
Spiritus aut tenues meus exhalasset in auras,
110 et potui nimio fracta dolore mori.
Sed melius nostris consultum est rebus ab illo,
immensum patria qui rotat arte globum.
Tuque dator fideique bonae veraeque salutis,
Majus Anastasia martyre nomen habes.
115Nam nisi tu crescenti igni fomenta dedisses,
et tibi ni virtus nostra agitata foret.
Forte ego quae medios vulgavi signa per hostes,
percita non contra Caesaris ira foret.
Forte nec immeritas subiissem carceris umbras
120 unde data a nobis littera multa tibi est.
Sic tamen esse juvat dulcissima vulnera passam
o superet gravior poena obeunda mihi.
Omnium ut excutiant generum tormenta Tyranni,
Unius haec noster non facit assis amor.
125Est leve pro certa mortem contemnere vita,
Vita quidem longa est, mors quotacumque brevis.
Aspice dissectum lacrimoso vulnere Christum,
et mala pro Christo tantula ferre nega.
Ipsa securigeros metuam tolerare maniplos,
130 huic lanient sanctam dira flagella cutem ?
Injectam collo mihi sit grave ferre catenam ?
Immerito vinctus non semel ille fuit.
Impia praesentis terrebor ad ora Tyranni,
judicium multo tristius ille tulit.
135Ipsa comis dubitem caput exhibuisse trahendum,
ornatus sertis heu quibus ille fuit ?
Ipse Deus moriens cedro pendebat ab alta,
Haec anima ingratum tam male corpus amet ?
Ipsa sequi dubitem castas animosa sorores.
140 Flamma nocens Agapen sustulit et Chionem.
Tertia servatur vicinae in carcere morti,
Heu soror aetatis crimine viva tuae.
Sufficit hoc, etiam laesuros corpus in ignes,
sunt mihi quae stricto colla sub ense cadant.
145Me quoque quin miserae revocatam redditis urbi
Est amor afflicta pro pietate mori.
Quae mora quae pietas te nunc, Praefecte, moratur
o qui dulce nihil, nomina praeter, habes ?
Adde meis comitem me dure sororibus, illis
150 laedere quas etiam te voluisse pudet.
Fer tamen impuram procul hoc a corpore dextram,
Mens mea praesagit tristia fata tibi.
Non iterum gravibus lusus cedere flagellis,
Ipse Deus vindex Caesare major erit.
155En tibi virginibus venio stipata ducentis,
Tu modo ut occidas ipse redire jube.
At te, sive lates, seu tutus in urbe moraris
Non pudeat famulae scribere pauca tuae.
Exercetne novas ignava potentia leges ?
160 Milia quot capitum pestis acerba fugat ?
Quis bonus extrema certavit athleta palaestra ?
Ah ubi cum misera parvula matre soror ?
An praetextato subolevit nulla parenti
Gratia ? Quae dederam jussa vir anne facit ?
165Denique quae rerum species sit in urbe novarum,
quam cuperem scripto certior esse tuo.
Quod petimus ratio non est tibi justa negandi,
advenit e vestro litore nauta frequens.
Quod mea si sero tibi venit epistola, credes
170 difficile exsulibus cedere quicquid agunt.
Me si forte olim Deus ipse redire jubebit,
omnia consilio prosequar acta tuo.
Si tamen exilium reliquos mihi finiet annos,
Ossa precor patrios nostra fer in cineres.