Sic ubi perdiderit carum viduata sodalem,
si canere hoc dicas, maesta columba canit.
Non quia te nolim rebus gaudere professis,
sed mihi quod tecum non licet esse queror.
5Tu quoque credentem potuisti fallere nuptam,
primaque de nobis fraus tua nomen habet.
Si mea non potuit ruditas meruisse favorem,
cur tua fit nostro crimine tarda fides ?
Profuit hoc miserae taedas praeferre jugales,
10 sic quoque vestalis nubere virgo potest,
quae mihi prima fuit facta est nox ultima tecum,
quaeque dies nobis te dedit illa tulit.
At mea virginitas bene tot servata per annos,
maestitiae pretium pondus et instar habet.
15Hoc bene successit quod sum sine crimine nupta,
hoc male quod cogi creditur ille pudor.
Vivere si lecto tecum licuisset in uno,
summa prior voti non fuit ulla mei.
Hanc tibi tuque mihi qua sola nocte licebat,
20 accepta dedimus condicione fidem.
Oscula non etiam plus quam fraterna dedisti.
Sed tamen his pejus lingua locuta tua est.
Vive soror votum non dimissura pudorem,
diversa exilio terra petenda mihi est.
25Cum referet plenam ter septima messis aristam,
si vivam reditu laeta ferere meo.
Non secus obstupui, quam quae super Alpibus altis
audiat immites pendula dama lupos.
Scilicet ipsa viro vivam sine conjuge conjux,
30 quemque velim coram semper abesse querar.
Quid mihi Romulides meliori sidere nuptae,
quid Latiae dicent invida turba nurus ?
Omnia liberius credit mala vulgus iniquum,
esse bonis semper fama maligna solet.
35Qualiter imbriferis tellus siccatur ab Austris,
sic animum movit nostra querela tuum.
Et tibi jam Tyriae vestes jam purpura fulgens
excidit, est humeris mantica sumpta tuis.
Hei mihi quid feci ? Quali sum nupta marito ?
40 Huic forma nescit maxima Roma parem ?
Tempus erat rebus nox abstulit atra colorem,
per nigra non ullus nubila fulgor erat.
Oscula discedens lacrimis confusa dedisti,
hoc repetens longo tempore "vive soror".
45Ibis et, heu, miseram cui me fugitive relinquis,
quam properas, dixi, sim comes ipsa viae.
Et simul excideram vix tu solatus amantem,
tempore dicebas sola fer esse brevi.
Hebdomas implevit ter septem tertia messes,
50 nec tua promissa est verba secuta fides.
Durius invisas crescit mihi tempus in horas,
quo sine te miserum vivere dulce mori.
Aspiciunt aliae coram sua gaudia nuptae,
seque laborantes qui tueantur habent.
55Absentem ipsa gemo, sine conjuge nupta, maritum,
meque laborantem qui tueatur abest.
Ergo ego turbato currentibus ordine fatis,
quo sim nupta minus sum data nupta viro.
Sola fui patiente animo, sic esse juvabat
60 quod volui vita virgine posse frui.
Cur tamen haec tecum non est concessa voluntas,
qua melior nobis palma futura fuit.
Laudantur qui cum liceat peccare recusant,
quo careas facile est abstinuisse bono.
65Innocui thalamo convenissemus in uno,
castaque foedasset corpora nulla Venus.
Sin ea conjugii tollat reverentia laudem,
noster in accepta prole stetisset amor.
Parvus in hac aliquis lusisset Alexius aula,
70 unde haec exiguum, littera venit, opus.
In qua, me miseram, quam tristibus anxia curis,
sufficio lacrimis non satis ipsa meis.
Ditibus ingredior triclinia strata tapetis,
mallem humilis tecum tecta subire casae.
75Aula laborato speciosa renidet ab auro,
quo videam nostrum talia lumen, abes.
Quaeque placent aliis mihi sunt invisa, pigetque
qualescumque inter vivere delicias.
Anxius ipse pater multis Euphemius annis,
80 quod, nequit, ingratum est, dedoluisse semel.
Talis erat puerum qui tot de fratribus unum,
deflevit senio jam subeunte pater.
Sic trabe de querna luxit pendentia nati,
corpora Psalmographae duxque parensque lyrae.
85Mater et Aglae tua me solata dolentem,
saepe aliquo visum nuper in orbe refert.
Parce nurus lacrimis, neque nos consume dolendo,
magna tuum fama est vidit Edessa virum.
Multa igitur nobis te quaerere littera missa est,
90 littera quae semper reddita clausa mihi est.
Misimus Hebraeas urbes veteremque Siona,
reddita nec fama est nominis ulla tui.
Non Hellesponti tetigisti litora, nec te
Bosphorus angusto vexit uterque mari.
95Nec fera, te nobis consulta, Britannia vidit,
plenave praesenti Teutonis ora Deo.
Ad sacra non visum Zebedidae limina divi,
nemo sub Hispano vivere Sole putat.
Misimus ad fortes aliquem te quaerere Gallos,
100 heu, nec apud Gallos quando videris, ubi es ?
Ergo tuum nomen tibi convenit illud Alexi,
littera responso nulla onerata tuo est.
Forsan et agnosci non vis ubicumque locorum,
ex patria quemquam noris adesse domo.
105Hei mihi, sic etiam patria potes urbe latere,
et saepe ex oculis tutus abire meis.
Multa ferunt anni fugienti incommoda formae,
et nullo est idem semper in ore color.
Suspicor illius florem cecidisse juventae,
110 legitima juncti qua ratione sumus.
Quaeque abeuntis erant tenui vix pulvere sparsae,
fors tegit hirsutas improba barba genas.
Et quae cum patuit tabulas referebat eburnas,
ruga fatigata plurima fronte sedet.
115Et pluviis madefacte et solibus uste diurnis,
hic etiam certe sic latuisse queas.
Cur tamen in misera crudelis conjuge dici,
quod precor ut jam non esse, fuisse velis.
Illa tua hoc virtus, hoc nobilis ille requirit,
120 qui tibi nunc tardo pectore sanguis hebet.
Sic ego debebam de te meruisse tot annos,
postulat hoc caelo teste relicta fides.
Aut illam reddas quae me male dextra fefellit,
aut tu qua fallis fraude ferere nocens.
125Grata Deo non sunt fallentia pectora, nec te
fraude tua superis posse placere puta.
Qui nos conjunxit, conjunctos esse volebat,
vita tua est illi dissona, crimen habet.
Finge dari, veniamque tibi culpamque remitti,
130 quis dabit ut possis non nocuisse mihi ?
At nocet utiliter qui quo nocet adjuvat idem,
nil queror, est curis pars bona dempta meis.
Ferre decet patienter onus quod ferre necesse est,
qui jacet invitus, durius ille jacet.
135Sors mea sunt lacrimae, tristes mea vita querelae,
unda sit o utinam sordibus illa meis.
Abluat, et superum puram transmittat ad arces,
qua niveas ducit signifer agnus oves.
Illic, ut fueris nullo mihi in orbe repertus,
140 certe in caelitibus inveniere locis.
Membra sed ut possim prius hic tua tangere supplex
castus in edomito pectore quaerit amor.
Deprecor exaudi patriamque revertere in urbem,
si modo adhuc aliquo vivus in orbe lates.
145Praebueris vitamque mihi mortemque fugaris,
in mea si dexter vota futurus eas.
Si minus o curae tristes lacrimaeque valete,
amplius in vobis spes mihi nulla manet.
Quod superest uni tibi, magne, dicetur, Iesu,
150 et tibi quae nullo mater es usa viro.
Tu quoque, ut occidero si forte redibis Alexi,
quod doceat quo sim condita carmen habe.
Dum gemit absentem sine crimine nupta maritum,
fessa malis placida morte Sabina jacet.