Nec tua Phoenissae portu Carthaginis exstant,
nec datur ignotum per mare vela sequi.
Causa duplex animum rapit in diversa dolentem
Non hoc debueras nate fuisse mihi.
5Diceris Iliacam procul hinc concedere Romam,
cultaque Martigena Tybridis arva manu.
Ipse cito veheris Tyrrhena per aequora cursu,
me tamen invitam Punica servat humus.
Nam quis amor patriae est sine te mihi nate futurus,
10 maxima pars tecum cessit in alta mei.
Quam vellem tumidum in pelagus nova vela parantem
intempesta maris detinuisset hiems.
Aut Deus immani luctantes pondere ventos
aeris aut omnes praecipitasset aquas.
15Non tua de nostro solvisset litore puppis,
nec mater de te forsitan orba forem.
Non pudet ut fugeres cursus celasse parentem,
qua licet invita quolibet ire tibi.
Scilicet hoc series studiorum immensa monebat,
20 Vos penes hoc omnes nomina tanta sophi.
Turba pares estis doctorum semper in illo,
Virtutem vobis est didicisse satis.
Ipsi negligitis quod pro mercede docetis,
janua nunc etiam quaestibus illa patet.
25Ista sed impugnent si quos juvet esse severos,
nos humili tantum femina mente sumus.
Carmina lugentes dictent mihi maesta Camenae,
a tibi contempta digna parente cani.
Illa quidem toto resonantia litore canto,
30 Hic ubi Elisaeam verberat aequor humum.
Audiit ex alto vicinus navita ponto,
Qui simul in portu constitit ista refert.
Filius hesterna tuus isthac luce per aequor
venit in Ausoniam vela daturus humum.
35Obstupuit subito concretus frigore sanguis,
vix gelidam ancillae sustinuere duae.
Tale quid Aureli de te restabat, ut essem
infelix poenas inter et orba nurus ?
Ante quidem sensi sed non abiisse putabam,
40 Hic potior nostri causa doloris erat.
Non tua maternis amplecti membra lacertis,
Non licuit summa voce dedisse "Vale".
An fuit hoc nimium matri dare ? Finge fuisse
numquid eram cursus impeditura tuos ?
45Ante ego si qua tibi forsan mandata dedissem,
debueras monitis fultus abire meis.
Certe ego non illo saltem contempta viderer,
nunc plena ex omni parte querela mea est.
Atque utinam quererer tantum fugisse, nec ullo
50 Hunc praeter de te maesta dolore forem.
Non mea planxissem tortis praecordia palmis,
nec, quo nunc, mordax unguis iturus erat.
Quique modo est vivo Phoenix moriturus in igne,
forsan in hoc animus jam Salamandra foret.
55Non ego te volui Latio prohibere petito,
Ah aliud quod te, nate, decebat erat.
Doctus ut es studiis heu frustra imbute profanis,
et factus curis cura molesta meis.
Aspicis ut toto cedentibus orbe deorum
60 numinibus, Christum pro Jove quisque colit.
Spirat adhuc aliquo vix Cerberus ore trilinguis,
Dum gemit Herculea guttura fracta manu.
Tot divos tot monstra Deum jam victa videmus,
Quis vicit ? Virtus unius alta Dei.
65Cur statuae, cur templa jacent ? Oracula cessant ?
Facta creatori destituisse leve est.
Hactenus erratum est nec adhuc errore caremus,
Felix errorem qui videt atque cavet.
Namque, sed heu simplex plus quam vitiosa vetustas,
70 Tam multos frustra credidit esse Deos.
Cum sit et illa tuum scriptis reprobasse Platona,
caelivaga quoties mente reliquit humum.
Quando haec unanimes ita praedixere Sybillae,
et legis Hebraeis vatibus ista cani.
75Fraudibus humanas mentes coepere periti,
Naturae variis legibus ire rotam.
Quae modo daemonibus sublata potentia ab illo est,
Qui Deus e verbo virgine natus homo est.
Qui simul ut terras descendit ab arce paterna,
80 omnia sunt profugis templa relicta deis.
Creta Jovi, Delos Phoebo, sua Roma Quirino,
Vulcano Lemnos, India Bacche tibi.
Posthabuit Cytherea Paphum, Samon improba Juno,
et quae praeterea vana referre pudet.
85Arva papyriferi tetigit felicia Nili,
orba figurato numine Memphis erat.
Cetera tu nosti nisi nolis scire, potesque
addere in hoc majus quam mea scripta tibi.
Infidam modo pone fidem, simul omnia nobis
90 reddideris quae te posthabuisse queror.
Sinceram modo sume fidem, sopitaque pande
Lumina, tot noctes aufferet una dies.
Ad vitam de morte redi, quid vera relinquens,
mavis heu nimium perdite falsa sequi ?
95Vadis ad interitum vita revocante, nec audis
clamantes, quam nunc pergis, iniqua via est.
Floribus illa quidem variis peramoena videtur,
in quibus Alcides forte quis ire volet.
At cito quae spondent negat interiore recessu,
100 prima rosam spirat, summa mephitin olet.
Accipit incautos specie bonitatis, ut autem
ceperit, in scopulos praecipitanter agit.
Quam bene per scopulos et saxa urentia primum
itur ad aeternis cincta vireta rosis.
105Arcta est ad superos paucis via trita, sed ampla est
quae fert ad Stygios milia multa lacus.
Illa rudis, deserta, arens, super ardua ducit,
Haec nova culta virens, inferiora petit.
Quas ferus Oechalidos raptor cum vidit Ioles,
110 arentem viridi praeposuisse ferunt.
Cujusut interea haec, ceu somnia vana, refutes,
exempla e Christi dogmate plura feres.
Linque nefas vanamque fidem, sunt vana profecto
dogmata, quae tecum milia multa tenent.
115Aeternum cognosce Deum super omnia, teque
Perge creatori conciliare tuo.
Reice sordentem casto de corpore pallam,
spectandus niveis vestibus ire potes.
Talibus aetherea Christus redimitus in aula,
120 praecedit niveas signifer agnus oves.
Quod si falsa voles, ut debes velle, negare
Signa animae lustrans abluat unda caput.
Et nisi me praesaga boni mens fallit, ab ista
Perfidia toto pectore noster eris.
125Hoc tua promittunt pietas mihi mensque fidesque,
praecipue ingenii divitis altus honor.
Saepe etiam de te mihi somnia longa videntur,
successu quorum pauca carere velim.
Nunc cruce signatus rubra mihi stare videris,
130 proque fide stultis gentibus esse minax.
Nunc argumentis veteres convellere divos,
nunc sacra Christum primus in aede loqui.
Ergo ego vel Christo fidum te nate videbo,
vel requies vivae non erit ulla mihi.
135Utque diu, superos quo tu salvere precabor,
noster amat flecti voce rogante Deus.
Pectora vindicibus lassabimus anxia palmis,
conteret arentes plurima gutta genas.
Multa dies tristem, laetam me nulla videbit,
140 donec, ut es, misere perditus esse voles.
Liqueris erroremque tuum verumque probaris,
ex vetula juvenis facta videbor anu.
O illum superique diem sperataque fata
ducite, sic vobis lex bona semper eat.
145Nunc quoque quam sequeris spatiosa per aequora Romam
paulatim Christo subdere colla ferunt.
Hic aliquis qui te longa de nocte redemptum,
incipiat luci reddere forsan erit.
Vel tu pseudologis victis nova signa videbis,
150 et Manii linques dogmata vana tui.
Aut rapere indoctos spectans sine vindice caelum,
triste feres doctos ad Phlegethonta rapi.
Quaesturam pejora veta, morituraque serva
Pectora, nec matrem desere nate tuam.
155Sic tibi sint faciles Tiberina ad litora venti,
Fataque succedant sed meliora. Vale.