CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaEberhardus Bethuniensis

Eberhardus Bethuniensis · Medieval

Graecismus — 5.

latín

Ecce quod usus habet, cedunt sibi saepe sonantes,
B mutatur in f in sexque c g p m s r:
Offero succurro suggessi suppeto iussi,
Summittoque et surripio simul esse memento.
5Ast intercipitur cum uocalis subit m post,
Sicut in ambesus ambages ambigit ambit.
C quoque transit in s g t x uque sonantem:
Parsi quingenta natus dixique quieui.
Ast intercipitur, ut sicubi nuncubi monstrant.
10D cadit in t l s c g p r inque duas ss:
Attinet alludit assumens accidit agger
Appetit arridet, istis superadice cessi.
Dque intercipitur: redigoque redarguo prodest.
S quoque cum reliqua d subtrahit, ut probat asto.
15G mutatur in s et in x et uertitur in ctum,
Vt spargo sparsi rego rexi uel lego lectus.
L mutatur in r et in x, mutatio sic fit:
Paulula pauxilla dic de tabulaque taberna.
M quoque transit in n, si c d q tque sequantur:
20Nuncubi tantundem nunquamque identidem haec sunt.
N uariatur in m b pue sequentibus aut m:
Impius imbutus immitis sint tibi testes.
Transit in ss duplicem t c r uque sonantem,
Ipsaque multotiens et in l mutatur et in g:
25Vt fissus catulus ecquid corrumpoque siui
Vllus et ignotus istaec exempla tibi do.
Q quoque, ceu monstrat quis cuius, uertitur in c,
Transit in x: coxi, uel in s, ut torqueo torsi.
R quoque transit in l s u n inque duas ss:
30Vnde nigellus odos triuique aeneus ussi.
S mutatur in n et quinque d t r et x m:
Sanguis custodisque nepos flos rursus et Aiax.
Transit in s quoque t, sed in x, si praeueniat c:
A uerto uersus, a flecto dicito flexus.
35Pro g et s seu pro c et s x accipiatur,
Sicut demonstrat lex legis, faex quoque faecis.
Regula saepe tamen fallit, cum uertitur in ctum
Seu mutatur in u, sicut nix noxque supellex.
X quoque transit in f, si dicas efficit effert.
40Y quoque uertis in u dicendo Cubele cupressus.
Z quoque mutatur in d uel s inque duas ss,
Vt Setus gassa Medentius ista tibi do.

Sigue explorando

Por su autor
Eberhardus Bethuniensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Graecismus — 4.Graecismus — 6. →

Expediente

Autor
Eberhardus Bethuniensis
Título
Graecismus — 5.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-graecismus-5--eberhardus-bethuniensis-2ba979
Cita recomendada
Eberhardus Bethuniensis, «Graecismus — 5.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-graecismus-5--eberhardus-bethuniensis-2ba979.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.