CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaEberhardus Bethuniensis

Eberhardus Bethuniensis · Medieval

Graecismus — 4.

latín

Spondeum faciet disyllaba dictio, longa
Si fuerit, sed pyrrichius contrarius huic est.
Longa breuisque simul possunt complere trochaeum,
At si conuertas, poteris componere iambum.
5Dactylus ex longa constat breuibusque duabus,
Vnde patet quod ei contrarius est anapaestus.
Tresque breues tribrachum faciunt, qui non habet esse
In uersu, sed Molosus contrarius huic est.
Iunge duas longas mediante breui faciesque
10Amphimacrum, contrarius est amphibrachus illi.
Constituisque pedem Bachium, si dicis egestas.
Huicque palimbachius contra est antibachiusue.
Quattuor ex breuibus procelleumaticus exstat.
Est dispondeus semper contrarius illi.
15Longa breuis longa atque breuis iungantur in unum,
Ditrochaeum facient, contrarius esto diambus.
Longa duaeque breues et longa simul choriambum
Efficiunt, antispastus contrarius huic est.
Tuque duas longas breuibus coniunge duabus,
20Maior erit Ionicus, Ionicus minor obuius huic est.
Primus erit paeon, longam breuibus tribus adde,
Longa secunda, breues aliae tres, fitque secundus,
Tertia longa, breues aliae tres, tertius exstat,
Quartaque longa, breues aliae tres, quartus habetur.
25Prima breuis longisque tribus prior est epitritus,
Sitque secunda breuis, longae tres, fitque secundus,
Tertia sit breuis et tres longae, tertius exstat,
Quartaque sit breuis et tres longae, quartus habetur.
At semipes longus fore dicatur catalectus.

Sigue explorando

Por su autor
Eberhardus Bethuniensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Graecismus — 3.Graecismus — 5. →

Expediente

Autor
Eberhardus Bethuniensis
Título
Graecismus — 4.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-graecismus-4--eberhardus-bethuniensis-71e6c1
Cita recomendada
Eberhardus Bethuniensis, «Graecismus — 4.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-graecismus-4--eberhardus-bethuniensis-71e6c1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.