Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:
Bacche, fave vati, dum tua festa cano.
nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum 715
Iuppiter adferret, ~parvus inermis eras~;
nec, puer ut posses maturo tempore nasci,
expletum patrio corpore matris opus.
Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos
et domitas gentes, turifer Inde, tuas. 720
tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
inque tuum furiis acte Lycurge genus.
ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
dicere; sed non est carminis huius opus.
carminis huius opus causas exponere quare 725
vitisator populos ad sua liba vocet.
ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis.
te memorant, Gange totoque Oriente subacto,
primitias magno seposuisse Iovi: 730
cinnama tu primus captivaque tura dedisti
deque triumphato viscera tosta bove.
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
libaque, quod sanctis pars datur inde focis;
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem 735
gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
(non habet ingratos fabula nostra iocos);
iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
aeriferae comitum concrepuere manus. 740
ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,
quosque movent sonitus aera, sequuntur apes;
colligit errantes et in arbore claudit inani
Liber, et inventi praemia mellis habet.
ut satyri levisque senex tetigere saporem 745
quaerebant flavos per nemus omne favos.
audit in exesa stridorem examinis ulmo,
aspicit et ceras dissimulatque senex;
utque piger pandi tergo residebat aselli,
adplicat hunc ulmo corticibusque cavis. 750
constitit ipse super ramoso stipite nixus,
atque avide trunco condita mella petit:
milia crabronum coeunt, et vertice nudo
spicula defigunt oraque sima notant.
ille cadit praeceps et calce feritur aselli, 755
inclamatque suos auxiliumque rogat.
concurrunt satyri turgentiaque ora parentis
rident: percusso claudicat ille genu.
ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat;
hic paret monitis et linit ora luto. 760
melle pater fruitur, liboque infusa calenti
iure repertori splendida mella damus.
femina cur praesit, non est rationis opertae:
femineos thyrso concitat ille choros.
cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas 765
~haec erat et~ gravidae munera vitis amat.
cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho;
hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est.
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca
hanc frondem cunis opposuisse ferunt. 770
Restat ut inveniam quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
et media est aetas inter utrumque tibi;
seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos, 775
commendant curae numinibusque tuis:
sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
sumitur et vitae liberioris iter:
an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
et faceret patrio rure senator opus, 780
et caperet fasces a curvo consul aratro,
nec crimen duras esset habere manus,
rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem—
sed dis, non studiis ille dabatur honor:
luce sua ludos uvae commentor habebat, 785
quos cum taedifera nunc habet ille dea—
ergo ut tironem celebrare frequentia possit,
visa dies dandae non aliena togae?
mite caput, pater, huc placataque cornua vertas,
et des ingenio vela secunda meo. 790
Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)
hac, si commemini, praeteritaque die.
stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton
Miluus: haec illa nocte videnda venit.
quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum, 795
Saturnus regnis a Iove pulsus erat;
concitat iratus validos Titanas in arma,
quaeque fuit fatis debita temptat opem.
matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus
parte sui serpens posteriore fuit: 800
hunc triplici muro lucis incluserat atris
Parcarum monitu Styx violenta trium.
viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,
sors erat aeternos vincere posse deos.
immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, 805
et iamiam flammis exta daturus erat:
Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi
miluus, et meritis venit in astra suis.