Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,
nomina quae iunctis quinque diebus habent. 810
sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:
causa, quod est illa nata Minerva die.
altera tresque super rasa celebrantur harena:
ensibus exsertis bellica laeta dea est.
Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae; 815
qui bene placarit Pallada, doctus erit.
Pallade placata lanam mollire puellae
discant et plenas exonerare colos.
illa etiam stantes radio percurrere telas
erudit et rarum pectine denset opus. 820
hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers:
hanc cole, velleribus quisquis aena paras.
nec quisquam invita faciet bene vincula plantae
Pallade, sit Tychio doctior ille licet:
et licet antiquo manibus conlatus Epeo 825
sit prior, irata Pallade mancus erit.
vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
munera de vestris pauca referte deae.
nec vos, turba fere censu fraudata, magistri,
spernite (discipulos attrahit illa novos), 830
quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,
quique facis docta mollia saxa manu.
mille dea est operum: certe dea carminis illa est;
si mereor, studiis adsit amica meis.
Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, 835
hic, ubi non plana est, sed prope plana via,
parva licet videas Captae delubra Minervae,
quae dea natali coepit habere suo.
nominis in dubio causa est. capitale vocamus
ingenium sollers: ingeniosa dea est. 840
an quia de capitis fertur sine matre paterni
vertice cum clipeo prosiluisse suo?
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
venit? et hoc signo littera prisca docet.
an quod habet legem, capitis quae pendere poenas 845
ex illo iubeat furta recepta loco?
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
pro ducibus nostris aegida semper habe.