Idibus est Annae festum geniale Perennae
non procul a ripis, advena Thybri, tuis.
plebs venit ac virides passim disiecta per herbas 525
potat, et accumbit cum pare quisque sua.
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,
sunt quibus e ramis frondea facta casa est;
pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,
desuper extentas imposuere togas. 530
sole tamen vinoque calent annosque precantur
quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
invenies illic qui Nestoris ebibat annos,
quae sit per calices facta Sibylla suos.
illic et cantant quicquid didicere theatris, 535
et iactant faciles ad sua verba manus,
et ducunt posito duras cratere choreas,
cultaque diffusis saltat amica comis.
cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,
et fortunatos obvia turba vocat. 540
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
pompa: senem potum pota trahebat anus.
quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat,
fabula proposito nulla tegenda meo.
arserat Aeneae Dido miserabilis igne, 545
arserat exstructis in sua fata rogis,
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
praebvit Aeneas et cavsam mortis et ensem:
ipsa sva Dido concidit vsa manv. 550
protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
et potitur capta Maurus Iarba domo,
seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae
en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.'
diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim 555
amisso dubiae rege vagantur apes.
tertia nudandas acceperat area messes,
inque cavos ierant tertia musta lacus:
pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit
moenia; germanae iusta dat ante suae. 560
mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,
vertice libatas accipiuntque comas,
terque 'vale' dixit, cineres ter ad ora relatos
pressit, et est illis visa subesse soror.
nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo 565
moenia respiciens, dulce sororis opus.
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae
insula, quam Libyci verberat unda freti.
hanc petit, hospitio regis confisa vetusto:
hospes opum dives rex ibi Battus erat. 570
qui postquam didicit casus utriusque sororis,
'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.'
et tamen hospitii servasset ad ultima munus;
sed timuit magnas Pygmalionis opes.
signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat 575
annus, et exilio terra paranda nova est.
frater adest belloque petit. rex arma perosus
'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait.
iussa fugit ventoque ratem committit et undis:
asperior quovis aequore frater erat. 580
est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes
parvus ager, Cameren incola turba vocat:
illuc cursus erat. nec longius abfuit inde
quam quantum novies mittere funda potest:
vela cadunt primo et dubia librantur ab aura: 585
'findite remigio' navita dixit 'aquas';
dumque parant torto subducere carbasa lino,
percutitur rapido puppis adunca Noto,
inque patens aequor, frustra pugnante magistro,
fertur, et ex oculis visa refugit humus. 590
adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus
vertitur, et canas alveus haurit aquas.
vincitur ars vento nec iam moderator habenis
utitur, at votis is quoque poscit opem.
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas, 595
umidaque opposita lumina veste tegit.
tum primum Dido felix est dicta sorori
et quaecumque aliquam corpore pressit humum.
ducitur ad Laurens ingenti flamine litus
puppis, et expositis omnibus hausta perit. 600
iam pius Aeneas regno nataque Latini
auctus erat, populos miscueratque duos.
litore dotali solo comitatus Achate
secretum nudo dum pede carpit iter,
aspicit errantem, nec credere sustinet Annam 605
esse: quid in Latios illa veniret agros?
dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates:
ad nomen voltus sustulit illa suos.
heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?
ante oculos miserae fata sororis erant. 610
sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros
(flet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
tellurem fato prosperiore dari,
perque deos comites, hac nuper sede locatos, 615
saepe meas illos increpuisse moras.
nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.
ei mihi, credibili fortior illa fuit.
ne refer: aspexi non illo corpore digna
volnera Tartareas ausus adire domos. 620
at tu, seu ratio te nostris adpulit oris
sive deus, regni commoda carpe mei.
multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
nomine grata tuo, grata sororis eris.'
talia dicenti (neque enim spes altera restat) 625
credidit, errores exposuitque suos;
utque domum intravit Tyrios induta paratus,
incipit Aeneas (cetera turba tacet):
'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
est mihi: consumpsi naufragus huius opes. 630
orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora:
quam precor ut carae more sororis ames.'
omnia promittit falsumque Lavinia volnus
mente premit tacita dissimulatque metus;
donaque cum videat praeter sua lumina ferri 635
multa, tamen mitti clam quoque multa putat.
non habet exactum quid agat: furialiter odit,
et parat insidias et cupit ulta mori.
nox erat: ante torum visa est adstare sororis
squalenti Dido sanguinulenta coma 640
et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum';
sub verbum querulas impulit aura fores.
exsilit et velox humili ~super ausa~ fenestra
se iacit (audacem fecerat ipse timor),
cumque metu rapitur tunica velata recincta, 645
currit ut auditis territa damma lupis,
corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis
creditur et stagnis occuluisse suis.
Sidonis interea magno clamore per agros
quaeritur: apparent signa notaeque pedum; 650
ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis;
sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
ipsa loqui visa est 'placidi sum nympha Numici:
amne perenne latens Anna Perenna vocor.'
protinus erratis laeti vescuntur in agris 655
et celebrant largo seque diemque mero.
Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
invenies qui te nymphen Azanida dicant
teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos. 660
haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
fama, nec a veri dissidet illa fide.
plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
fugit et in Sacri vertice Montis erat;
iam quoque quem secum tulerant defecerat illos 665
victus et humanis usibus apta Ceres.
orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
pauper, sed multae sedulitatis anus;
illa, levi mitra canos incincta capillos,
fingebat tremula rustica liba manu, 670
atque ita per populum fumantia mane solebat
dividere: haec populo copia grata fuit.
pace domi facta signum posuere Perennae,
quod sibi defectis illa ferebat opem.
Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, 675
dicere; nam coeunt certaque probra canunt.
nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam,
et cum seducta talia verba facit:
'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum;
pendet ab officio spes mihi magna tuo. 680
armifer armiferae correptus amore Minervae
uror, et hoc longo tempore volnus alo.
effice, di studio similes coeamus in unum:
conveniunt partes hae tibi, comis anus.'
dixerat; illa deum promisso ludit inani, 685
et stultam dubia spem trahit usque mora.
saepius instanti 'mandata peregimus' inquit;
'evicta est: precibus vix dedit illa manus.'
credit amans thalamosque parat. deducitur illuc
Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos. 690
oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:
nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum.
ridet amatorem carae nova diva Minervae,
nec res hac Veneri gratior ulla fuit.
inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur, 695
et iuvat hanc magno verba dedisse deo.
Praeteriturus eram gladios in principe fixos,
cum sic a castis Vesta locuta focis:
'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos;
sacrilegae telis me petiere manus. 700
ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui:
quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.'
ille quidem caelo positus Iovis atria vidit,
et tenet in magno templa dicata foro;
at quicumque nefas ausi, prohibente deorum 705
numine, polluerant pontificale caput,
morte iacent merita: testes estote, Philippi,
et quorum sparsis ossibus albet humus.
hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt
Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem. 710