'Si licet occultos monitus audire deorum
vatibus, ut certe fama licere putat,
cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
dic mihi matronae cur tua festa colant.' 170
sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors
(sed tamen in dextra missilis hasta fuit):
'nunc primum studiis pacis deus utilis armis
advocor, et gressus in nova castra fero.
nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari, 175
hoc solam ne se posse Minerva putet.
disce, Latinorum vates operose dierum,
quod petis, et memori pectore dicta nota.
parva fuit, si prima velis elementa referre,
Roma, sed in parva spes tamen huius erat. 180
moenia iam stabant, populis angusta futuris,
credita sed turbae tum nimis ampla suae.
quae fuerit nostri si quaeris regia nati,
aspice de canna straminibusque domum.
in stipula placidi capiebat munera somni, 185
et tamen ex illo venit in astra toro.
iamque loco maius nomen Romanus habebat,
nec coniunx illi nec socer ullus erat.
spernebant generos inopes vicinia dives,
et male credebar sanguinis auctor ego. 190
in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat
iugeraque inculti pauca tenere soli.
cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque
atque aliquam de qua procreet anguis habet.
extremis dantur conubia gentibus: at quae 195
Romano vellet nubere nulla fuit.
indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
"tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt."
festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet,
illa facta die dum sua sacra canet. 200
intumuere Cures et quos dolor attigit idem:
tum primum generis intulit arma socer.
iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
tractaque erant longa bella propinqua mora:
conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, 205
quas inter mea sic est nurus ausa loqui:
"o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,
non ultra lente possumus esse piae.
stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi
eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet. 210
quaerendum est viduae fieri malitis an orbae.
consilium vobis forte piumque dabo."
consilium dederat: parent, crinesque resolvunt
maestaque funerea corpora veste tegunt.
iam steterant acies ferro mortique paratae, 215
iam lituus pugnae signa daturus erat,
cum raptae veniunt inter patresque virosque,
inque sinu natos, pignora cara, tenent.
ut medium campi scissis tetigere capillis,
in terram posito procubuere genu; 220
et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
tendebant ad avos bracchia parva suos.
qui poterat, clamabat avum tum denique visum,
et, qui vix poterat, posse coactus erat.
tela viris animique cadunt, gladiisque remotis 225
dant soceri generis accipiuntque manus,
laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
inde ~diem quae prima~ meas celebrare Kalendas
Oebaliae matres non leve munus habent, 230
aut quia committi strictis mucronibus ausae
finierant lacrimis Martia bella suis;
vel quod erat de me feliciter Ilia mater
rite colunt matres sacra diemque meum.
quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, 235
et pereunt lapsae sole tepente nives;
arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
uvidaque in tenero palmite gemma tumet;
quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,
fertilis occultas invenit herba vias? 240
nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,
nunc avis in ramo tecta laremque parat.
tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,
quarum militiam votaque partus habet.
adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, 245
qui nunc Esquilias nomina collis habet,
illic a nuribus Iunoni templa Latinis
hac sunt, si memini, publica facta die.
quid moror et variis onero tua pectora causis?
eminet ante oculos quod petis ecce tuos. 250
mater amat nuptas: matris me turba frequentat.
haec nos praecipue tam pia causa decet.'
ferte deae flores: gaudet florentibus herbis
haec dea; de tenero cingite flore caput:
dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': 255
dicite 'tu voto parturientis ades.'
siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur
ut solvat partus molliter illa suos.
Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis
arma ferant Salii Mamuriumque canant? 260
nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;
nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.
vallis Aricinae silva praecinctus opaca
est lacus, antiqua religione sacer;
hic latet Hippolytus loris direptus equorum, 265
unde nemus nullis illud aditur equis.
licia dependent longas velantia saepes,
et posita est meritae multa tabella deae.
saepe potens voti, frontem redimita coronis,
femina lucentes portat ab Urbe faces. 270
regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,
et perit exemplo postmodo quisque suo.
defluit incerto lapidosus murmure rivus:
saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis: 275
illa Numae coniunx consiliumque fuit.
principio nimium promptos ad bella Quirites
molliri placuit iure deumque metu.
inde datae leges, ne firmior omnia posset,
coeptaque sunt pure tradita sacra coli. 280
exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
et cum cive pudet conseruisse manus,
atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
ecce deum genitor rutilas per nubila flammas 285
spargit, et effusis aethera siccat aquis.
non alias missi cecidere frequentius ignes:
rex pavet et volgi pectora terror habet.
cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen
est' ait 'et saevi flectitur ira Iovis. 290
sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi
tradere, Romani numen utrumque soli.
nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis';
atque ita qua possint edidit arte capi.
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, 295
quo posses viso dicere 'numen inest'.
in medio gramen, muscoque adoperta virenti
manabat saxo vena perennis aquae;
inde fere soli Faunus Picusque bibebant:
huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, 300
plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
cumque suis antro conditus ipse latet.
ad solitos veniunt silvestria numina fontes
et relevant multo pectora sicca mero.
vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro 305
vinclaque sopitas addit in arta manus.
somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
rumpere; pugnantes fortius illa tenent.
tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris
si scelus ingenio scitis abesse meo, 310
quoque modo possit fulmen monstrate piari.'
sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
'magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro
fas sit: habent fines numina nostra suos.
di sumus agrestes et qui dominemur in altis 315
montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi.
hunc tu non poteris per te deducere caelo,
at poteris nostra forsitan usus ope.'
dixerat haec Faunus; par est sententia Pici.
'deme tamen nobis vincula', Picus ait, 320
'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte:
nubila promissi Styx mihi testis erit.'
emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
quaque trahant superis sedibus arte Iovem
scire nefas homini. nobis concessa canentur 325
quaeque pio dici vatis ab ore licet.
eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores
nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant.
constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
terraque subsedit pondere pressa Iovis: 330
corda micant regis totoque e corpore sanguis
fugit et hirsutae deriguere comae.
ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit
'fulminis, altorum rexque paterque deum,
si tua contigimus manibus donaria puris, 335
hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.'
adnuit oranti, sed verum ambage remota
abdidit et dubio terruit ore virum.
'caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit;
'caedenda est hortis eruta cepa meis.' 340
addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.'
postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait.
risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures,
o vir conloquio non abigende deum.
sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem 345
Cynthius, imperii pignora certa dabo.'
dixit et ingenti tonitru super aethera motum
fertur, adorantem destituitque Numam.
ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:
tarda venit dictis difficilisque fides. 350
'at certe credemur' ait 'si verba sequetur
exitus: en audi crastina, quisquis ades.
protulerit terris cum totum Cynthius orbem,
Iuppiter imperii pignora certa dabit.'
discedunt dubii, promissaque tarda videntur, 355
dependetque fides a veniente die.
mollis erat tellus rorata mane pruina:
ante sui populus limina regis adest.
prodit et in solio medius consedit acerno;
innumeri circa stantque silentque viri. 360
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
sollicitae mentes speque metuque pavent.
constitit atque caput niveo velatus amictu
iam bene dis notas sustulit ille manus,
atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; 365
'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.'
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,
et gravis aetherio venit ab axe fragor.
ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit.
credite dicenti: mira sed acta loquor: 370
a media caelum regione dehiscere coepit:
summisere oculos cum duce turba suo.
ecce levi scutum versatum leniter aura
decidit: a populo clamor ad astra venit.
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca 375
quae dederat nulli colla premenda iugo,
idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,
quaque notes oculis angulus omnis abest.
tum, memor imperii sortem consistere in illo,
consilium multae calliditatis init: 380
plura iubet fieri simili caelata figura,
error ut ante oculos insidiantis eat.
Mamurius, morum fabraene exactior artis
difficile est, illud, dicere, clausit opus.
cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit: 385
'si mea nota fides, inrita nulla petes.'
iam dederat Saliis a saltu nomina ducta
armaque et ad certos verba canenda modos;
tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur,
nominaque extremo carmine nostra sonent.' 390
inde sacerdotes operi promissa vetusto
praemia persolvunt Mamuriumque vocant.
Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo,
differ; habent parvae commoda magna morae.
arma movent pugnas, pugna est aliena maritis; 395
condita cum fuerint, aptius omen erit.
His etiam coniunx apicati cincta Dialis
lucibus impexas debet habere comas.