CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAvianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — XXXVI

latín

[DE VITULO ET BOVE]

Pulcher et intacta vitulus cervice resultans
Scindentem adsidue viderat arva bovem.
Non pudet, heus, inquit, longaevo vincula collo
Ferre nec haec positis otia nosse iugis.
Cum mihi subiectas pateat discursus in herbas
Et nemorum liceat rursus opaca sequi?
At senior, nullam verbis compulsus in iram,
Vertebat solidam vomere fessus humum,
Donec deposito per prata liceret aratro
Molliter herboso procubuisse toro.
Mox vitulum sacris innexum respicit aris
Admotum cultro comminus ire popae.
Hanc tibi tristis, ait, dedit indulgentia mortem,
Expertem nostri quae facit esse iugi.
Proderit ergo graves quamvis perferre labores,
Otia quam tenerum mox peritura pati.
Est hominum sors ista, magis felicibus ut mors
Sit cita, cum miseros vita diurna regat.

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — XXXVFabulae (Avianus) — XXXVII →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — XXXVI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-xxxvi--avianus-d69b6b
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — XXXVI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-xxxvi--avianus-d69b6b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.