CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAvianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — XXXVII

latín

[DE LEONE ET CANE]

Pinguior exhausto canis occurrisse leoni
Fertur, et insertis verba dedisse iocis.
Nonne vides duplici tendantur ut ilia tergo
Luxurietque toris nobile pectus, ait?
Proximus humanis ducor post ocia mensis,
Communem capiens largius ore cibum.
Sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum?
Ne custodita fas sit abire domo.
At tu magna diu moribundus lustra pererras,
Donec se silvis obvia praeda ferat.
Perge igitur nostris tua subdere colla catenis,
Dum liceat faciles promeruisse dapes.
Protinus ille gravem gemuit collectus in iram
Atque ferox animi, nobile murmur agit.
Vade, ait, et meritis nodum cervicibus infer,
Compensentque tuam vincula dura famem.
At mea cum vacuis libertas redditur antris,
Quamvis ieiunus quaelibet arva peto.
Has illis epulas potius laudare memento,
Qui libertatem post posuere gulae."

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — XXXVIFabulae (Avianus) — XXXVIII →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — XXXVII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-xxxvii--avianus-49a73c
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — XXXVII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-xxxvii--avianus-49a73c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.