CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAvianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — XXXV

latín

[DE SIMIA ET GEMELLIS]

Fama est quod geminum profundens simia partum,
Dividat in varias pignora nata vices;
Namque unum caro genetrix educit amore,
Alterius odiis exaturata tumet.
Coeperit ut fetam gravior terrere tumultus,
Dissimili natos conditione rapit:
Dilectum manibus vel pectore gestat amico,
Contemptum dorso suscipiente levat.
Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,
Oppositum fugiens sponte remisit onus.
Alter ab hirsuto circumdans brachia collo
Haeret, et invita cum genetrice fugit.
Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
Servatus vetulis unicus heres avis.
Sic multos neglecta iuvant, atque, ordine verso,
Spes humiles rursus in meliora refert.

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — XXXIXFabulae (Avianus) — XXXVI →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — XXXV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-xxxv--avianus-c0d68b
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — XXXV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-xxxv--avianus-c0d68b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.