CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAvianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — XXXIX

latín

[DE MILITE VETERANO]

Voverat attritus quondam per proelia miles
Omnia suppositis ignibus arma dare,
Vel quae victori moriens sibi turba dedisset
Vel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Interea votis sors affuit, et memor arma
Coeperat accenso singula ferre rogo.
Tunc lituus, rauco deflectens murmure culpam,
Immeritum flammis se docet esse prius :
"Nulla tuos, inquit, petierunt tela lacertos,
Viribus affirmes quae tamen acta meis;
Sed tantum ventis et cantibus arma coegi,
Hoc quoque submisso (testor et astra) sono."
Ille resultantem flammis crepitantibus addens:
"Nunc te maior, ait, poena dolorque rapit;
Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis,
Saevior hoc, alios quod facis esse malos."

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — XXXIVFabulae (Avianus) — XXXV →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — XXXIX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-xxxix--avianus-6d071e
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — XXXIX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-xxxix--avianus-6d071e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.