Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
Vidisti a lecto quem dare vela tuo?
Durus, qui lucro potuit mutare puellam!
Tantine, his lacrimis, Africa tota fuit?
At tu, stulta, deos, tu fingis inania verba.20.5
Forsitan ille alio pectus amore terat.
Est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
Splendidaque a docto fama refulget avo,
Fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus,
Fidus ero: in nostros curre, puella, toros.20.10
Tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
Nox mihi prima venit: primae data tempora noctis
Longius in primo, Luna, morare toro:
Foedera sunt ponenda prius signandaque iura20.15
Et scribenda mihi lex in amore novo.
Haec Amor ipse suo constringet pignera signo:
Testis sidereae torta corona deae.
Quam multae ante meis cedent sermonibus horae,
Dulcia quam nobis concitet arma Venus!20.20
Namque, ubi non certo vincitur foedere lectus,
Non habet ultores nox violanda deos,
Et quibus imposuit, solvit nox vincla libido:
Contineant nobis omina prima fidem.
Ergo, qui pactas in foedera ruperit aras,20.25
Pollueritque novo sacra marita toro,
Illi sint quicumque solent in amore dolores,
Et caput argutae praebeat historiae,
Nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae,
Semper amet, fructu semper amoris egens.20.30