Clausus ab umbroso qua alludit pontus Averno
Fumida Baiarum stagna tepentis aquae,
Qua iacet et Troiae tubicen Misenus arena,
Et sonat Herculeo structa labore via,
Hic, ubi, mortalis dextra cum quaereret urbes,18.5
Cymbala Thebano concrepuere deo:
At nunc, invisae magno cum crimine Baiae,
Quis deus in vestra constitit hostis aqua? —
His pressus Stygias vultum demisit in undas,
Errat et in vestro spiritus ille lacu.18.10
Quid genus aut virtus aut optima profuit illi
Mater, et amplexum Caesaris esse focos?
Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,
Et per maternas omnia gesta manus?
Occidit, et misero steterat vigesimus annus:18.15
Tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
I nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,
Stantiaque in plausum tota theatra iuvent,
Attalicas supera vestes, atque omnia magnis
Gemmea sint Iudis: ignibus ista dabis.18.20
Sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
Est mala, sed cunctis ista terenda via est.
Exoranda canis tria sunt latrantia colla,
Scandenda est torvi publica cymba senis.
Ille licet ferro cautus se condat et aere:18.25
Mors tamen inclusum protrahit inde caput.
Nirea non facies, non vis exemit Achillem,
Croesum aut, Pactoli quas parit humor, opes.
Hic olim ignaros luctus populavit Achivos,
Atridae magno cum stetit alter amor.18.30
At tibi, nauta, pias hominum qui traiicis umbras,
Huc animae portent corpus inane tuae:
Qua Siculae victor telluris Claudius et qua
Caesar ab humana cessit in astra via.