CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber III — XXI

latín

Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas,
Ut me longa gravi solvat amore via.
Crescit enim assidue spectando cura puella:
Ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
Omnia sunt tentata mihi, quacumque fugari21.5
Possit: at ex omni me premit ipse deus,
Vix tamen aut semel admittit, cum saepe negavit:
Seu venit, extremo dormit amica toro.
Unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
Quantum oculis, animo tam procul ibit amor.21.10
Nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,
Remorumque pares ducite sorte vices,
Iungiteque extremo felicia lintea malo:
Iam liquidum nautis aura secundat iter.
Romanae turres et vos valeatis amici,21.15
Qualiscumque mihi tuque puella vale.
Ergo ego nunc rudis Adriaci vehar aequoris hospes,
Cogar et undisonos nunc prece adire deos.
Deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
Sedarit placida vela phaselus aqua,21.20
Quod superest, sufferte pedes, properate laborem,
Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
Inde ubi Piraei capient me litora portus,
Scandam ego Theseae brachia longa viae.
Illic vel studiis animum emendare Platonis21.25
Incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis.
Persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,
Librorumque tuos, docte Menandre, sales.
Aut certe tabulae capient mea lumina pictae,
Sive ebore exactae seu magis aere manus.21.30
Aut spatia annorum aut longa intervalla profundi
Lenibunt tacito vulnera nostra sinu.
Seu moriar, fato, non turpi fractus amore:
Atque erit illa mihi mortis honesta dies.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber III — XXElegiae (Propertius) — Liber III — XXII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber III — XXI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-iii-xxi--sextus-propertius-e9e817
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber III — XXI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-iii-xxi--sextus-propertius-e9e817.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.