CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXIII

latín

Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis:
Cynthia iam noctes est operata decem.
Atque utinam pereat, Nilo quae sacra tepente
Misit matronis Inachis Ausoniis!
Quae dea tam cupidos totiens divisit amantes,33.5
Quaecumque illa fuit, semper amara fuit.
Tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,
Sensisti, multas quid sit inire vias,
Cum te iussit habere puellam cornua Iuno
Et pecoris duro perdere verba sono.33.10
Ah quotiens quernis laesisti frondibus ora!
Mansisti stabulis abdita pasta tuis!
An, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram
Iuppiter, idcirco facta superba dea es?
An tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?33.15
Cur tibi tam longa Roma petita via est?
Quidve tibi prodest viduas dormire puellas?
Sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt,
Aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe:
Cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.33.20
At tu, quae nostro nimium placata dolore es,
Noctibus his vacui ter faciamus iter.

Non audis, et verba sinis mea ludere, cum iam
Flectant Icarii sidera tarda boves.
Lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes.33.25
An nondum est talos mittere lassa manus?
Ah pereat, quicumque meracas repperit uvas,
Corrupitque bonas nectare primus aquas!
Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,
Pampineus nosti quam sit amarus odor.33.30
Tu quoque o Eurytion vino Centaure peristi,
Nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
Vino forma perit, vino corrumpitur aetas,
Vino saepe suum nescit amica virum.
Me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!33.35
Iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent,
Cum tua praependent demissa in pocula serta,
Et mea deducta carmina voce legis.
Largius effuso madeat tibi mensa Falerno,
Spumet et aurato mollius in calice.33.40
Nulla tamen lecto recipit se sola libenter:
Est quiddam quod vos quaerere cogat Amor.
Semper in absentes felicior aestus amantes:
Elevat assiduos copia longa viros.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXIIElegiae (Propertius) — Liber II — XXXIV →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxxiii--sextus-propertius-9af48c
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxxiii--sextus-propertius-9af48c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.