Cur quisquam faciem dominae iam credit amori?
Sic erepta mihi paene puella mea est.
Expertus dico, nemo est in amore fidelis:
Formosam raro non sibi quisque petit.
Polluit ille deus cognatos, solvit amicos,34.5
Et bene concordes tristia ad arma vocat.
Hospes in hospitium Menelao venit adulter:
Colchis et ignotum nonne secuta virum est?
Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam
Tangere? nonne tuae tum cecidere manus?34.10
Quid si non constans illa et tam certa fuisset?
Posses in tanto vivere flagitio?
Tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno
A domina tantum te modo tolle mea.
Te socium vitae, te corporis esse licebit:34.15
Te dominum admitto rebus, amice, meis:
Lecto te solum, lecto te deprecor uno.
Rivalem possum non ego ferre Iovem.
Ipse meas solus, quod nil est, aemulor umbras,
Stultus, quod stulto saepe timore tremo.34.20
Una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
Errabant multo quod tua verba mero.
Sed numquam vitae fallet me ruga severae:
Omnes iam norunt, quam sit amare bonum.
Lynceus ipse meus seros insanit amores.34.25
Solum te nostros laetor adire deos.
Quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris
Proderit aut rerum dicere posse vias?
Aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta?
Nil iuvat in magno vester amore senex.34.30
Tu satius Musis meliorem imitere Philetam
Et non inflati somnia Callimachi.
Nam cursus licet Aetoli referas Acheloi,
Fluxerit ut magno fractus amore liquor,
Atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo34.35
Errat et ipsa suas decipit unda vias,
Qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion
Tristis ad Archemori funera victor equus:
Amphiaraeae haud prosunt tibi fata quadrigae,
Aut Capanei magno grata ruina Iovi.34.40
Desine et Aeschyleo componere verba cothurno,
Desine, et ad molles membra resolve choros!
Incipe iam angusto versus includere torno,
Inque tuos ignes, dure poeta, veni.
Tu non Antimacho, non tutior ibis Homero:34.45
Despicit et magnos recta puella deos.
Sed non ante gravi taurus succumbit aratro,
Cornua quam validis haeserit in laqueis,
Nec tu tam duros per te patieris amores:
Trux tamen a nobis ante domandus eris.34.50
Harum nulla solet rationem quaerere mundi,
Nec cur fraternis Luna laboret equis,
Nec si post Stygias aliquis sedet arbiter undas,
Nec si consulto fulmina missa tonent.
Aspice me, cui parva domi fortuna relicta est,34.55
Nullus et antiquo Marte triumphus avi,
Ut regnem mixtas inter conviva puellas
Hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio.
Me iuvet hesternis positum languere corollis,
Quem tetigit iactu certus ad ossa deus,34.60
Actia Virgilium custodis litora Phoebi,
Caesaris et fortes dicere posse rates,
Qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma
Iactaque Lavinis moenia litoribus.
Cedite Romani scriptores, cedite Graii:34.65
Nescio quid maius nascitur Iliade.
Tu canis umbrosi subter pineta Galaesi
Thyrsin et attritis Daphnin arundinibus,
Utque decem possint corrumpere mala puellas,
Missus et impressis haedus ab uberibus.34.70
Felix, qui viles pomis mercaris amores!
Huic licet ingratae Tityrus ipse canat.
Felix intactum Corydon qui tentat Alexin
Agricolae domini carpere delicias!
Quamvis ille sua lassus requiescat avena,34.75
Laudatur facilis inter Hamadryadas.
Tu canis Ascraei veteris praecepta poetae,
Quo seges in campo, quo viret uva iugo.
Tale facis carmen, docta testudine quale
Cynthius impositis temperat articulis.34.80
Non tamen haec ulli venient ingrata legenti,
Sive in amore rudis sive peritus erit.
Nec minor his animis, aut, si minor, ore canorus
Anseris indocto carmine cessit olor.
Haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro,34.85
Varro Leucadiae maxima flamma suae.
Haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli,
Lesbia quis ipsa notior est Helena.
Haec etiam docti confessa est pagina Calvi,
Cum caneret miserae funera Quintiliae.34.90
Et modo formosa quam multa Lycoride Gallus
Mortuus inferna vulnera lavit aqua!
Cynthia quin etiam versu laudata Properti,
Hos inter si me ponere Fama volet.