CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXII

latín

Qui videt, is peccat: qui te non viderit ergo
Non cupiet: facti crimina lumen habet.
Nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortes,
Quid petis Aeaei moenia Telegoni?
Curve te in Herculeum deportant esseda Tibur?32.5
Appia cur totiens te via ducit anus?
Hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis,
Cynthia! sed tibi me credere turba vetat,
Cum videt accensis devotam currere taedis
In nemus et Triviae lumina ferre deae.32.10
Scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis
Porticus aulaeis nobilis Attalicis,
Et creber platanis pariter surgentibus ordo,
Flumina sopito quaeque Marone cadunt,
Et leviter lymphis tota crepitantibus urbe32.15
Cum subito Triton ore recondit aquam.
Falleris, ista tui furtum via monstrat amoris:
Non urbem, demens, lumina nostra fugis:
Nil agis, insidias in me componis inanes,
Tendis iners docto retia nota mihi.32.20
Sed de me minus est: famae iactura pudicae
Tanta tibi miserae, quanta mereris, erit.
Nuper enim de te nostras me laedit ad aures
Rumor et in tota non bonus urbe fuit.
Sed tu non debes inimicae credere linguae:32.25
Semper formosis fabula poena fuit.
Non tua deprenso damnata est fama veneno:
Testis eris puras, Phoebe, videre manus:
Sin autem longo nox una aut altera lusu
Consumpta est, non me crimina parva movent.32.30
Tyndaris externo patriam mutavit amore,
Et sine decreto viva reducta domum est.
Ipsa Venus, quamvis corrupta libidine Martis,
Non minus in caelo semper honesta fuit,
Quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse32.35
Atque inter pecudes accubuisse deam.
Hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum,
Silenique senes, et pater ipse chori,
Cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
Supposita excipiens Naica dona manu.32.40
An quisquam in tanto stuprorum examine quaerit:
Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?
O nimium nostro felicem tempore Romam,
Si contra mores una puella facit!
Haec eadem ante illam impune et Lesbia fecit:32.45
Quae sequitur, certe est invidiosa minus.
Qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos,
Hic posuit nostra nuper in urbe pedem.
Tu prius et fluctus poteris siccare marinos,
Altaque mortali deligere astra manu,32.50
Quam facere ut nostrae nolint peccare puellae.
Hic mos Saturno regna tenente fuit,
Et cum Deucalionis aquae fluxere per orbem,
Et post antiquas Deucalionis aquas.
Dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,32.55
Quae dea cum solo vivere sola deo?
Uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,
Corrupit torvi candida forma bovis.
Nec minus aerato Danae circumdata muro
Non potuit magno casta negare Iovi.32.60
Quod si tu Graias tuque es mirata Latinas,
Semper vive meo libera iudicio.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXIElegiae (Propertius) — Liber II — XXXIII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxxii--sextus-propertius-5b09cb
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XXXII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxxii--sextus-propertius-5b09cb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.