CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XXVI

latín

Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,
Et quaecumque in me fueras mentita fateri,
Nec iam humore graves tollere posse comas,
Qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,26.5
Aurea quam molli tergore vexit ovis.
Quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
Atque tua labens navita fleret aqua!
Quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
Quaeque tibi excepi, iam dea Leucothoe!26.10
At tu vix primas extollens gurgite palmas
Saepe meum nomen iam peritura vocas.
Quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
Esses Ionii facta puella maris,
Et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,26.15
Candida Nesaee, caerula Cymothoe.
Sed tibi subsidio delphinum currere vidi,
Qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
Iamque ego conabar summo me mittere saxo,
Cum mihi discussit talia visa metus.26.20
Nunc admirentur quod tam mihi pulchra puella
Serviat, et tota dicar in urbe potens.
Non, si Cambysae redeant et flumina Croesi,
Dicat: “De nostro surge, poeta, toro.”
Nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos:26.25
Carmina tam sancte nulla puella colit.
Multum in amore fides, multum constantia prodest:
Qui dare multa potest, multa et amare potest.
Seu mare per longum mea cogitet ire puella,
Hanc sequar, et fidos una aget aura duos.26.30
Unum litus erit sopitis unaque tecto
Arbor, et ex una saepe bibemus aqua,
Et tabula una duos poterit componere amantes,
Prora cubile mihi seu mihi puppis erit.
Omnia perpetiar: saevus licet urgeat Eurus,26.35
Velaque in incertum frigidus Auster agat,
Quotcumque et venti miserum vexastis Ulixen
Et Danaum Euboico litore mille rates,
Et qui movistis duo litora, cum rudis Argus
Dux erat ignoto missa columba mari.26.40
Illa meis tantum non umquam desit ocellis,
Incendat navem Iuppiter ipse licet.
Certe isdem nudi pariter iactabimur oris:
Me licet unda ferat, te modo terra tegat.
Sed non Neptunus tanto crudelis amori,26.45
Neptunus fratri par in amore Iovi.
Testis Amymone, latices dum ferret, in Argis
Compressa, et Lerne pulsa tridente palus.
Iam deus amplexu votum persolvit: at illi
Aurea divinas urna profudit aquas.26.50
Crudelem et Boream rapta Orithyia negavit:
Hic deus et terras et maria alta domat.
Crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam
Alternante vorans vasta Charybdis aqua.
Ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris,26.55
Purus et Orion, purus et Haedus erit.
Quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita,
Exitus hic nobis non inhonestus erit.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XXVElegiae (Propertius) — Liber II — XXVII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XXVI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxvi--sextus-propertius-d347f1
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XXVI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxvi--sextus-propertius-d347f1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.