Unica nata meo pulcherrima cura dolori,
Excludit quoniam sors mea 90%.
Ista meis fiet notissima forma libellis,
Calve tua venia, pace Catulle tua.
Miles depositis annosus secubat armis,25.5
Grandaevique negant ducere aratra boves,
Putris et in vacua requiescit navis arena,
Et vetus in templo bellica parma vacat:
At me ab amore tuo deducet nulla senectus,
Sive ego Tithonus sive ego Nestor ero.25.10
Nonne fuit satius duro servire tyranno
Et gemere in tauro, saeve Perille, tuo,
Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,
Caucasias etiam si pateremur aves?
Sed tamen obsistam. teritur rubigine mucro25.15
Ferreus et parvo saepe liquore silex:
At nullo dominae teritur sub limine amor, qui
Restat et immerita sustinet aure minas.
Ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur
Laesus, et invitis ipse redit pedibus.25.20
Tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,
Credule, nulla diu femina pondus habet.
An quisquam in mediis persolvit vota procellis,
Cum saepe in portu fracta carina natet?
Aut prius infecto deposcit praemia cursu,25.25
Septima quam metam triverit ante rota?
Mendaces ludunt flatus in amore secundi.
Si qua venit sero, magna ruina venit.
Tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
In tacito cohibe gaudia clausa sinu:25.30
Namque in amore suo semper sua maxima cuique
Nescio quo pacto verba nocere solent.
Quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:
Invidiam quod habet, non solet esse diu.
At si saecla forent antiquis grata puellis,25.35
Essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.
Non tamen ista meos mutabunt saecula mores:
Unusquisque sua noverit ire via.
At vos, qui officia in multos revocatis amores,
Quantum sic cruciat lumina vestra dolor!25.40
Vidistis pleno teneram candore puellam,
Vidistis fusco: ducit uterque color.
Vidistis quandam Argiva prodire figura,
Vidistis nostras: utraque forma rapit.
Illaque plebeio vel sit sandicis amictu:25.45
Haec atque illa mali vulneris una via est;
Cum satis una tuis insomnia portet ocellis,
Una sit est cuivis femina multa mala.