Extrema, mea lux, cum potus nocte vagarer,
Nec me servorum duceret ulla manus,
Obvia nescio quot pueri mihi turba minuta
Venerat:— hos vetuit me numerare timor —,
Quorum alii faculas, alii retinere sagittas,29.5
Pars etiam visa est vincla parare mihi.
Sed nudi fuerant. quorum lascivior unus,
“Arripite hunc”, inquit, “nam bene nostis eum.
Hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.”
Dixit, et in collo iam mihi nodus erat.29.10
Hic alter iubet in medium propellere, at alter:
“Intereat, qui nos non putat esse deos!
Haec te non meritum totas expectat in horas:
At tu nescio quas quaeris, inepte, fores.
Quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae29.15
Solverit, atque oculos moverit illa graves,
Afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,
Sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
Parcite iam, fratres: iam certos spondet amores,
Et iam ad mandatam venimus ecce domum.”29.20
Atque ita me iniecto duxerunt rursus amictu:
“I nunc, et noctes disce manere domi.”
Mane erat, et volui, si sola quiesceret illa,
Visere: et in lecto Cynthia sola fuit.
Obstupui: non illa mihi formosior umquam29.25
Visa, neque, ostrina cum fuit in tunica,
Ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,
Neu sibi neve mihi quae nocitura forent,
Talis visa mihi somno dimissa recenti.
Heu quantum per se candida forma valet!29.30
“Quo tu matutinus” ait “speculator amicae?
Me similem vestris moribus esse putas?
Non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,
Vel tu vel si quis verior esse potest.
Apparent non ulla toro vestigia presso,29.35
Signa voluptatis, nec iacuisse duos.
Aspice, ut in toto nullus mihi corpore surgat
Spiritus, admisso notus adulterio.”
Dixit, et opposita propellens savia dextra
Prosilit in laxa nixa pedem solea.29.40
Sic ego tam sancti custos recludor amoris.
Ex illo felix nox mihi nulla fuit.