CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XVI

latín

Praetor ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris,
Maxima praeda tibi, maxima cura mihi.
Non potuit saxo vitam posuisse Cerauno?
Ah Neptune, tibi qualia dona darem!
Nunc sine me plena fiunt convivia mensa,16.5
Nunc sine me tota ianua nocte patet.
Quare, si sapis, oblatas ne desere messes,
Et stolidum pleno vellere carpe pecus:
Deinde, ubi consumpto restabit munere pauper,
Dic alias iterum naviget Illyrias.16.10
Cynthia non sequitur fasces, nec curat honores:
Semper amatorum ponderat illa sinus.
At tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,
Rumpat ut assiduis membra libidinibus.
Ergo muneribus quivis mercatur amorem?16.15
Iuppiter, indigna merce puella perit.
Semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas,
Et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.
Atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse
Straminea posset dux habitare casa!16.20
Numquam venales essent ad munus amicae,
Atque una fieret cana puella domo.
Non quia septenas noctes seiuncta cubaris,
Candida tam foedo brachia fusa viro,
Non quia peccaris, testor te, sed quia vulgo16.25
Formosis levitas semper amica fuit.
Barbarus excussis agitat vestigia lumbis,
Et subito felix nunc mea regna tenet.
Aspice, quid donis Eriphyla invenit amaris,
Arserit et quantis nupta Creusa malis.16.30
Nullane sedabit nostros iniuria fletus?
An dolor hic vitiis nescit abesse tuis?
Tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
Nec tetigit Campi, nec mea Musa iuvat.
At pudeat certe, pudeat; nisi forte, quod aiunt,16.35
Turpis amor surdis auribus esse solet.
Cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
Actia damnatis aequora militibus.
Hunc infamis amor versis dare terga carinis
Iussit et extremo quaerere in orbe fugam.16.40
Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:
Illa, qua vicit, condidit arma manu.
Sed quascumque tibi vestes, quoscumque smaragdos
Quosve dedit flavo lumine chrysolithos,
Haec videam rapidas in vanum ferre procellas,16.45
Quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.
Non semper placidus periuros ridet amantes
Iuppiter et surda negligit aure preces.
Vidistis toto sonitus percurrere caelo,
Fulminaque aetheria desiluisse domo.16.50
Non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion,
Nec sic de nihilo fulminis ira cadit:
Periuras tunc ille solet punire puellas,
Deceptus quoniam flevit et ipse deus.
Quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis,16.55
Ut timeas, quotiens nubilus Auster erit.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XVElegiae (Propertius) — Liber II — XVII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XVI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xvi--sextus-propertius-b6ae4e
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XVI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xvi--sextus-propertius-b6ae4e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.