CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XVII

latín

Mentiri noctem, promissis ducere amantem,
Hoc erit infectas sanguine habere manus.
Horum ego sum vates, quotiens desertus amaras
Explevi noctes, fractus utroque toro.
Vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte,17.5
Ut liquor arenti fallat ab ore sitim,
Vel tu Sisyphios licet admirere labores,
Difficile ut toto monte volutet onus:
Durius in terris nihil est quod vivat amante,
Nec, modo si sapias, quod minus esse velis.17.10
Quem modo felicem invidia admirante ferebant,
Nunc decimo admittor vix ego quoque die.
Nec iuvat in triviis sicca requiescere luna,
Aut per rimosas mittere verba fores.
Nunc iacere e duro corpus licet, impia, saxo,17.15
Sumere et in nostras trita venena manus.
Quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo.
Tum flebit, cum in me senserit esse fidem.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XVIElegiae (Propertius) — Liber II — XVIII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XVII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xvii--sextus-propertius-50c2a8
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XVII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xvii--sextus-propertius-50c2a8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.