CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XV

latín

O me felicem! o nox mihi candida! et o tu
Lectule deliciis facte beate meis!
Quam multa apposita narramus verba lucerna,
Quantaque sublato lumine rixa fuit!
Nam modo nudatis mecum est luctata papillis,15.5
Interdum tunica duxit operta moram.
Illa meos somno lapsos patefecit ocellos
Ore suo, et dixit: “Siccine, lente, iaces?”
Quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
Oscula sunt labris nostra morata tuis!15.10
Non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
Si nescis, oculi sunt in amore duces.
Ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
Cum Menelaeo surgeret e thalamo:
Nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem15.15
Dicitur et nudae concubuisse deae.
Quod si pertendens animo vestita cubaris,
Scissa veste meas experiere manus:
Quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
Ostendes matri bracchia laesa tuae.15.20
Necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
Viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
Dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
Nox tibi longa venit, nec reditura dies.
Atque utinam haerentes sic nos vincire catena15.25
Velles, ut numquam solveret ulla dies!
Exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,
Masculus et totum femina coniugium.
Errat, qui finem vesani quaerit amoris:
Verus amor nullum novit habere modum.15.30
Terra prius falso partu deludet arantes,
Et citius nigros Sol agitabit equos,
Fluminaque ad caput incipient revocare liquores,
Aridus et sicco gurgite piscis erit,
Quam possim nostros alio transferre dolores:15.35
Huius ero vivus, mortuus huius ero.
Quod mihi si secum tales concedere noctes
Illa velit, vitae longus et annus erit:
Si dabit haec multas, fiam immortalis in illis.
Nocte una quivis vel deus esse potest.15.40
Qualem si cuncti cuperent decurrere vitam
Et pressi multo membra iacere mero,
Non ferrum crudele neque esset bellica navis,
Nec nostra Actiacum verteret ossa mare,
Nec totiens propriis circum oppugnata triumphis15.45
Lassa foret crines solvere Roma suos.
Haec certe merito poterunt laudare minores:
Laeserunt nullos pocula nostra deos.
Tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae:
Omnia si dederis oscula, pauca dabis.15.50
Ac veluti folia arentes liquere corollas,
Quae passim calathis strata natare vides,
Sic nobis, qui nunc magnum speramus amantes,
Forsitan includet crastina fata dies.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XIXElegiae (Propertius) — Liber II — XVI →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xv--sextus-propertius-d31ced
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xv--sextus-propertius-d31ced.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.