Etsi me invito discedis, Cynthia, Roma,
Laetor quod sine me devia rura coles.
Nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,
Qui te blanditiis non sinat esse probam.
Nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,19.5
Nec tibi clamatae somnus amarus erit.
Sola eris et solos spectabis, Cynthia, montes
Et pecus et fines pauperis agricolae.
Illic te nulli poterunt corrumpere ludi
Fanaque peccatis plurima causa tuis.19.10
Illic assidue tauros spectabis arantes
Et vitem docta ponere falce comas,
Atque ibi rara feres inculto tura sacello,
Haedus ubi agrestis corruet ante focos,
Protinus et nuda choreas imitabere sura,19.15
Omnia ab externo sint modo tuta viro.
Ipse ego venabor. iam nunc me sacra Dianae
Suscipere et Veneri ponere vota iuvat.
Incipiam captare feras et reddere pinu
Cornua et audaces ipse monere canes;19.20
Non tamen ut vastos ausim tentare leones
Aut celer agrestes comminus ire sues:
Haec igitur mihi sit lepores audacia molles
Excipere et stricto figere avem calamo,
Qua formosa suo Clitumnus flumine luco19.25
Integit, et niveos abluit unda boves.
Tu quotiens aliquid conabere, vita, memento
Venturum paucis me tibi Luciferis.
Sic me nec solae poterunt avertere silvae,
Nec vaga muscosis flumina fusa iugis,19.30
Quin ego in assidua mutem tua nomina lingua:
Absenti nemo non nocuisse velit.