Non ita Dardanio gavisus Atrida triumpho est,
Cum caderent magnae Laomedontis opes,
Nec sic errore exacto laetatus Ulixes,
Cum tetigit carae litora Dulichiae,
Nec sic Electre, salvum cum aspexit Oresten,14.5
Cuius falsa tenens fleverat ossa soror,
Nec sic incolumem Minois Thesea vidit,
Daedalium lino cum duce rexit iter;
Quanta ego praeterita collegi gaudia nocte:
Inmortalis ero, si altera talis erit.14.10
At dum demissis supplex cervicibus ibam,
Dicebar sicco vilior esse lacu.
Nec mihi iam fastus opponere quaerit iniquos,
Nec mihi ploranti lenta sedere potest.
Atque utinam non tam sero mihi nota fuisset14.15
Conditio! cineri nunc medicina datur.
Ante pedes caecis lucebat semita nobis:
Scilicet insano nemo in amore videt.
Hoc sensi prodesse magis: contemnite, amantes:
Sic hodie veniet, si qua negavit heri.14.20
Pulsabant alii frustra dominamque vocabant:
Mecum habuit positum lenta puella caput.
Haec mihi devictis potior victoria Parthis,
Haec spolia, haec reges, haec mihi currus erunt.
Magna ego dona tua figam, Cytherea, columna,14.25
Taleque sub nostro nomine carmen erit:
90%
90%.
Nunc ad te, mea lux, veniat mea litore navis
Servata! An mediis sidat onusta vadis?14.30
Quod si forte aliqua nobis mutabere culpa,
Vestibulum iaceam mortuus ante tuum.