Ecquis hic autem puer, innocentes
Qui parat lusus ubi prata mollis
Collium flexus, tenuisque rivi
Unda coronat.
Tune stellarum decor, eruditae
Prima naturae facies, supremae
Mentis exemplum, sobolesque magno
Aequa parenti?
Ecce mortali vice mitigatus,
Simplici ludens equitas in agno,
Ipse jam noster patiens vocari
Pastor, et agnus.
Tuque, tu quondam pede qui tonanti
Astra calcabas, volucresque stellas,
Jam super molles violas, et inter
Lilia ludis.
Virgo non natum decet iste ludus
Solis ardentes melius quadrigas
Fraenet, et curru superos volanti
Urgeat orbes.
Antequam caeli spatiosus orbis
Tenderet vastam per inane molem
Ille jam nubes super, atque ventos
Arduus ibat.
Si per herbosos tamen est recessus
Cura ludentem recreasse natum:
Aut reluctanti placet expeditum
Figere in agno.
Hic voluptates, et amoenitatem
Omne rus spirat: sine nube puri
Hic micant soles, Zephyrique blando
Murmure ludunt.
Mollis hic herbâ viret, et tepente
Sternitur musco via, ne rigenti
Fors pedes laedat teneros arenâ
Callis iniquus.
Arbores passis tibi, Virgo, latè
Serviunt ramis, nimiosque soles
Temperant, udo moderatur aestum
Gramine tellus.
Sive lectorum studiosa florum
Quaeris aptandam puero coronam,
Aut amas molli digito comantem
Carpere myrtum.
Hic odoratas genus omne florum
Explicat frondes, rosa purpuratos
Hic sinus, fuscos, violae, nitentes
Lilia pandunt.
Hinc ad aestivum fruticeta solem
Divites tendunt opulenta ramos.
Frugibus felix beat arua largo
Copia cornu.
Terra, quae dorso tumet eminenti,
Sponte se Baccho dedit, at patentes
Fusa per campos Cereri laborat
Ubere glebâ.
Sive te fontes, et amoena lymphis
Prata delectent, ubi blandienti
Garriat laetam querulus per herbam
Murmure rivus.
Non procul leni fluit unda cursu,
Nulla quam turbat ratis inquieto
Remigum pulsu, vacat otiosis
Ripa phaselis.
Una per campos aqua delicatum
Vitreo labens ciet ore murmur.
Blanda labenti simul, et strepenti
Obstrepit aura.
Humidum litus tepet, et palustri
Texitur junco; per aprica rivum
Arva ludentem tegit explicatis
Frondibus arbos.
Quid voluptates memorare pergam
Caeteras ruris tibi praeparati?
Ipsa ridentis plaga ridet omnis
Ore puelli.
Pastor erranti grege feriatus
Inflat argutâ calamos sub orno.
Valle respondet vagus in reducta
Carmina pagus
Interim plaudunt hilarata cantu
Rura, persultat pede pulsa tellus,
Mugiunt valles, ovibusque pastis
Flumina balant.
Personat festo nemus omne plausu,
Ales exultans volat, et sonoris
Cantibus mutas animasse rupes
Gaudet acanthis.
Garrulus surdas Zephyrus volatu
Provocat frondes, ubi purus undae
Humor obliquo per agros laborat
Serpere cursu.
Illa naturae fuit innocentis
Forma, cum prisci niveique mores,
Dumque sub primi bona mens vigebat
Tempora mundi.
Siquid aestivi per agros caloris
Fortè vitalem tepefecit auram,
Obviam ramo nemus imminenti
Porrigit umbram.
Prona se nato simul, et et parenti
Quercus affundit super, et reclini
Incubans natum pariterque matrem
Fronde coronat.
Perge felices agitare lusus,
Virgo, ludentem mea te sonabit
Musa: te semper puerumque, jugi
Carmine dicam.
Sic ames dulcem recreare natum,
Ut tuo vati, miseroque pacem,
Ore quo ridet bonus, et quietem
Annuat orbi.