Parthenidem faciles lunas, solesque serenos
Orate agricolae, nam Parthenis imperat astris.
Hanc ego, cum mollem tondebam serus acanthum,
Caeruleo vectam vidi super aethera curru.
Carmina quae summo respectans latus Olympo
Cantabat Jonathas pastoribus, omnis at illum
Pastorum turba hortatur, quae gaudia portet,
Effari, visaque super quid Virgine pandat.
Tum sociis Jonathas sua porro visa renarrat.
Dicit uti superos Virgo superaverit orbes,
Quo cursu super astra, quibus volitaverit alis.
Exin uti rutilo texti ceu solis amictu,
Candenti lunae impositam, per caerula coeli
Enavit, summoque volans successit Olympo.
Unde obitus varios astrorum cernit et ortus,
Sub pedibusque omnes superos, supera alta tenentes
Et videt, et magni miratur limen Olympi.
Deinde aperit,quam spem patriis pastoribus, et quam
Agricolis rerum faciat jam maxima Nympha.
Postquam illam caeli, tempestatumque potentem
Esse dedit, summoque Deus praefecit Olympo.
Vosque, ait, ô quibus est telluris cura colendae,
Ne post hac signorum obitus spectate, vel ortus,
Candida erit vobis, omni pro sidere, Virgo;
Sidere quo glebâ seges ubere gaudeat, et quo
Incurvet sese ramis felicibus arbos.
Exercete solum agricolae, date semina sulcis,
Tempus humum serere, et curvis insistere aratris,
Morem sideribus dum virgo imponit, et auris.
Vos neque jam vanis, credo, frustrabit aristis
Expectata seges, segeti neque noxius imber
Officiet, sterilem nec deseret humor arenam.
Major erit pressi, sub Virgine, copia lactis,
Largior undabit pleno vindemia praelo,
Duraque mitescent succos oblita priores
Poma, nec arboribus venti, segetique nocebunt.
Sed quo larga magis spumet vindemia praelo,
Quo plus se ramis curvet felicibus arbos,
Quo plus vel pecoris, vel copia lactis abundet,
Nympha, tuae donis fument majoribus arae.
Namque tibi, postquam caeli te magna recepit
Regia, dona tibi, Virgo, debemus, et aras.
Olim tempus erit, quando te maximus orbis
Accipiet dominam rerum, populique per orbem
Instituent tibi centum aras centum ardua templa,
Et templa, atque aras candenti è marmore ponent
Nos autem myrtos,quod possumus, ô bonaVirgo
Virgo, tibi myrtos totis plantabimus agris.
Hic ubi pastorum chorus, et vicinia ruris
Dona ferat, supplexque tuos tibi dicat honores.
Haec prata, hos fontes, haec, Partheni, rura colebas:
Atque haec prata tibi, hi fontes, haec rura placebant.
At quando natum, Virgo, non vana precaris,
Sublimi è folio, et caeli è regione serena
Respice nos facilis, da limina tangere divum.
Nam, memini, nos id quondam sperare jubebas.
Interea largo proventu plenior annus
Contingat, veniatque suo seges ampla colono.
Da gleba agricolis felices ubere campos;
Pascua da gregibus, pingues da matribus agnos.
Et qua tuta dabas pastoribus otia, serva.
Nosque tuum, superent nobis modo carmina, nomen
In coelum cantu assiduo sublime feremus,
Ad fontes cum messis erit, cum frigus ad ignem.
Haec Jonathas: eadem pastores omnia laeti
Dum repetunt, tumulo frondes, et florea serta
Imponunt, viridemque comam frondentis acanthi,
Et casiam, et violas, et suave rubentem hyacinthum.
Omnibus, inmanibus palmae, omnes carmina laeti
Sacra canunt, plexis et inumbrant ora coronis.
Quin et solemni pro relligione parentum,
Ad tumulum totos ducunt septem otia soles,
Immunes operum, non his vel aratra diebus
Impressere solo tauri, vel plaustra tulere.
Interea totis pastorum factus ab agris
Ingens concursus tumulo, quos fama vocarat
Et primi venere, tuas qui, Gabatha, valles;
Quique tuas, Betfura, colunt; quos buxifer Hebron,
Quos Hesebon, rigido quos vertice pascit Arimna;
Tum qui Betlemios servant armenta per agros,
Felices herbis, felices frugibus agros;
Venit et ingentes portans pro munere myrtos
Turba frequens juvenum, quae Galgala summa colebat,
Galgala myrtetis laetissima; venit et omnis
Qui Libanum circa montem, et declivia montis
Pastor agit dulces ad gramina nota capellas,
Ver ubi perpetuum, semperque virentia prata:
Et sua dona omnes, ut cuique est copia, portant,
Unde ornent tumulum Nymphae, nec dicere laudes
Egregias cessant, nec laudibus addere grates,
Laetitiae istius memores, coeloque receptae
Parthenidis festum gratati rite triumphum.