CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput II. Monasteria a S. Amando exstructa. Periculum mortis coelitus depulsum.

latín

Dumque iter incoeptum variis virtutibus iret,
Francorum ad regnum felici tramite venit,
Elegitque locum, quo verbum spargeret aptum,
In quo, devota fratrum comitante cohorte,
Qui varias Christi tulerant pro nomine poenas,
Sacra monasterii construxit claustra novelli.
121.0960A| Felix illa fuit sub tanto schola magistro,
De qua multiplices procedunt jure sophistae,
Pontificum numerosa cohors, doctique Patroni
Ecclesiae, verbis puri, gestisque nitentes.
Gallia, jam rediit Sanctus, laetare, benignum est,
Sparge alacri flores, tibimet salvatio venit.
Hac etenim non parte cadis, qua turris Olympo
Contra sanguineas acies et bella Damasci
Forte tulit caput, ultra et sidera constitit ipsa.
Nam si pervalidae Oceani de parte procellae
Irruerint, nullo quibunt transcendere pacto,
Passibus egregiis qua gressum fixit Amandus:
Si tamen egregii secteris jussa Magistri.
Est neque, quod timeas ferventi in turbine, freta
Hoc ductore tuo, qui non debellat iniquos
121.0960B| Armis, sed meritis hinc usque ad sidera notis.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 9.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput III. Caecitate et paralysi puniti, sanantur ope S. Amandi. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput II. Monasteria a S. Amando exstructa. Periculum mortis coelitus depulsum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-caput-ii-monaster--milo-sancti-amandi-cf7fa6
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput II. Monasteria a S. Amando exstructa. Periculum mortis coelitus depulsum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-caput-ii-monaster--milo-sancti-amandi-cf7fa6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.